Skip to the text

Articulus 2

EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI : OBSECRO IGITUR PRIMO OMNIUM FIERI OBSECRATIONES.

SECUNDUM doctores catholicos, in exordio hujus capituli, non solum Timotheo, sed universæ Ecclesiæ præscribit Apostolus formam celebrandi, atque pro omnibus supplicandi. Primo igitur Glossa exponit hunc locum, quantum ad Missæ officium, ut sit sensus : Obsecro igitur primo omnium, id est ante cetera, fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones. Obsecrationes dicuntur, quæ in Missa ante consecrationem proferuntur; orationes, quæ dicuntur in consecratione; postulationes vero, quæ post consecrationem, ut est episcopalis benedictio, vel dum aliquid ex debito petitur; gratiarum actiones autem, quæ dicuntur post sumptionem in fine officii. Secundo exponit, quantum ad officium orandi communiter. Sicque obsecrationes vocantur, quæ pro rebus difficilibus Domino offeruntur, ut est justificatio impii, suscitatio mortui : quamvis cuncta sint Deo æque facilia, cui non est difficile omne verbum, ut dicitur apud Jeremiam.1 Orationes dicuntur, dum conversis petuntur virtutes; postulationes vero, dum justis gloria sempiterna imprecatur. Gratiarum actiones, sunt hymni Deo oblati pro beneficiis ejus.

Quidam distinguunt hæc quatuor ita : nam ad actum precationis tria exiguntur. Primum, est accessus precantis ad Deum : quod fit per orationem, quæ secundum Damascenum est ascensus mentis ad Deum. Et quantum ad hoc, dicit Apostolus : Obsecro fieri orationes. Secundum, est proponere coram Deo quod petitur : quod fit dupliciter, scilicet, in communi, sicut quum dicimus : Domine, adsis mihi, vel, adjuva me; et in speciali, ut quum dicimus : Domine, da mihi caritatis fervorem. Primo modo vocatur petitio, secundo, postulatio. Tertium, quod ad actum precationis exigitur, est id per quod fit exaudibilis : quod est duplex. Unum enim est ex parte Dei, videlicet sanctitas ejus, vel aliquid sanctificatum ab eo, sicut quum dicimus : Per tuam bonitatem, vel, tuam Incarnationem, libera nos. Aliud est ex parte orantis, videlicet gratitudo seu gratiarum actio de bonis collatis, per quam dignificatur homo ad percipienda dona majora. Ad quorum primum pertinent obsecrationes, ad secundum gratiarum actiones.

Has igitur orationis species obsecro fieri, id est a fidelibus, præsertim a sacerdotibus, Deo offerri, pro omnibus hominibus fidelibus et infidelibus, amicis et inimicis, notis et ignotis, præcipue tamen pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt constituti, id est prælatis atque principibus, ex quorum bono regimine, aliorum salus pro magna parte dependet, juxta illud : Secundum judicem populi, sic et ministri ejus; et qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea.2 His etiam majus onus incumbit, majusque periculum imminet :3 quia judicium gravissimum fiet in his qui præsunt. Subditi quoque specialiter obligantur orare pro eis. Ut quietam ab exterioribus perturbationibus, et tranquillam, id est intus pacificam, vitam agamus in omni pietate animæ, et castitate corporis, sumendo castitatem pro continentia; vel, In omni pietate, quantum ad alios, et castitate, id est temperantia, quantum ad nos ipsos.

Hoc enim, id est sic orare pro omnibus, bonum est et acceptum, id est virtuosum, meritorium et placitum, coram

Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Hoc idem alibi sæpe testatur Scriptura. Scriptum est namque : Non est voluntas ante Patrem vestrum ut pereat unus ex pusillis istis;4 et iterum, Patienter agit Dominus propter vos, nolens aliquem perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.5 Et rursus per Prophetam :6 Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat? Imo, in tantum vult et quasi desiderat Deus nostram salutem, ut per alium Prophetam populo impio dicat : Utinam attendisses mandata mea. — Sed difficultas est, quomodo sint hæc intelligenda, propter auctoritates Scripturæ quæ videntur oppositum velle.7 Nam alibi dicit Apostolus : Voluntati ejus quis resistit ?8 Et per Isaiam Dominus perhibet :9 Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Et Psalmista :10 Omnia, inquit, quæcumque voluit Dominus, fecit. Si ergo vult omnes salvari, ergo omnes salvarentur.

Ad hoc multipliciter respondetur : Primo, quod Deus vult omnes salvari quantum in se est, ita ut ex parte ejus non sit defectus, neminemque ad se venientem repellat, et singulis gratiam dare paratus sit, si fecerint quod in se est.11 Secundo, intelligitur cum distributione accommoda seu impletione, ut sit sensus : Vult omnes salvos fieri, id est, omnes qui salvantur, vult salvos fieri. Nemo enim salvatur nisi Deo volente. Tertio, intelligitur cum distributione pro generibus singulorum, non pro singulis generum. De omni enim statu et genere hominum vult quosdam salvari. Hæc tamen responsio non videtur satisfacere auctoritati qua dictum est, quod non sit voluntas Patris ut pereat unus ex pusillis istis.12 Quarto, intelligitur de voluntate signi. Nam Deus consulit, hortatur, et jubet, ut omnes bene se habeant. Quinta responsio, quæ melior est, et a Damasceno assignatur, est quod Deus vult omnes salvari voluntate antecedente, non autem voluntate consequente : quæ duplex voluntas in Deo, sola ratione distinguitur. Dicitur enim voluntas antecedens, qua quis aliquid vult secundum considerationem communem et absolutam rei quam vult; consequens vero, qua vult aliquid consideratis particularibus circumstantiis atque conditionibus ejus. Primo modo vult rex omnes suos subjectos vivere, in quantum videlicet considerat eos ut cives et membra regni sui; secundo modo vult quosdam eorum perire, in quantum sunt bono communi contrarii, vel enormiter scelerati. Simili modo vult Deus omnes homines salvari, voluntate antecedente, videlicet consideratis eis ut sunt rationalis naturæ ad Dei imaginem factæ, beatitudinique capaces; sed considerando nonnullos secundum actus et circumstantias suas particulares, non vult eos salvari, sed damnari : quod pertinet ad voluntatem consequentem. Verum, ut ait Thomas, voluntas fertur in rem secundum quod res in se realiter exsistit. Ideo quod aliquis vult voluntate antecedente, non vult simpliciter, sed secundum quid; quod vero vult voluntate consequente, vult simpliciter et perfecte. Ideo omnes salvantur quos vult Deus salvari, loquendo de voluntate Dei æterna simpliciter dicta.

Quod ergo vult Deus omnes salvari his modis, declarat Apostolus. Unus enim Deus est, utpote in essentia simplex, et in Personis trinus, qui est Trinitas superbenedicta, unus verus simplicissimus Deus ; unus est et mediator, id est reconciliator et sequester, Dei Trinitatis et hominum, homo Christus Jesus, cum utroque extremo conveniens : cum Deo, secundum naturam divinam ; et cum hominibus, secundum assumptam humanitatem. Estque mediator Dei ac hominum, proprie loquendo, nec ut Deus, neque ut homo, sed ut Deus homo, seu ut Deus incarnatus. Sic quippe competit ei et satisfacere seu reconciliare, et idoneitas vel efficacia reconciliandi : quorum primum convenit ei ratione assumptæ naturæ; secundum vero, ratione Deitatis unitæ, ex qua opera et pœnæ Christi hominis infinitam quodammodo dignitatem et efficaciam sortiuntur, in tantum ut minima gutta sanguinis ejus, fuisset sufficientissima ad totius humani generis liberationem. Qui Christus dedit, id est, sponte et caritative obtulit, redemptionem, id est in causam et pretium nostræ redemptionis, semetipsum pro omnibus, quantum ad sufficientiam.

Cujus testimonium, id est assertio seu prædicatio, utpote testimonium quod vel Prophetæ præbuerunt de Christo venturo, vel Apostoli de ipso jam passo et glorificato, temporibus suis, id est diebus a Deo præordinatis, confirmatum est, id est impletum et verificatum, atque per signa divina probatum, videlicet in die sancto Pentecostes adveniente Spiritu Sancto, et Apostolis Christi resurrectionem prædicantibus, ac diversa miracula operantibus.13 Unde scriptum est: Illi profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.14 In quo, id est ad cujus testimonii perhibitionem seu prædicationem, positus, id est divinitus institutus et factus, sum ego prædicator et apostolus. Veritatem dico in Christo, et non mentior ista dicendo, qui sum doctor gentium in fide catholica et veritate evangelicæ legis.

Insuper docet Apostolus modum orandi in speciali: primo, quantum ad viros. Volo ergo, id est, quoniam doctor sum gentium, volo viros orare, id est decentia petere a Deo, in omni loco, opportunitate adepta, et non solum in ecclesia materiali; levantes puras manus, id est sancta desideria cum corporalium manuum extensione ad Deum, pro devotione ardentiori excitanda: si tamen fieri possit secrete. Coram aliis namque singularitas est vitanda. Multum autem confert corporalium manuum elevatio ad superna, pro interiori elevatione provocanda. Propter quod per Prophetam dicitur:15 Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cœlos; et rursus apud alium, In nomine tuo levabo manus meas;16 itemque, Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.17 Sine ira in proximum, id est sine appetitu vindictæ et animæ commotione. Unde in Ecclesiastico legitur: Homo homini servat iram, et a Deo quærit medelam?18 Quis exorabit pro peccatis illius? Et disceptatione, id est hæsitatione quantum ad Deum, non dubitantes de exauditione, dummodo orent sicut oportet, videlicet, salubriter, perseveranter, et pro se ipsis. Cum plena ergo fiducia est orandum.19 Quis enim invocavit Deum, et despexit eum? Ideo per Jacobum dicitur: Postulet in fide nihil hæsitans.20 Similiter et mulieres volo orare, sicut de viris prædixi, cum manuum purarum levatione, sine ira et disceptatione, exsistentes in habitu ornato, id est veste decenti, non curiosa; cum verecundia: quæ est passio laudabilis, quum sit timor de re turpi, secundum Damascenum. Hinc scriptum est:21 Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata et tacita. Et rursus: Fallax gratia et vana est pulchritudo;22 mulier timens Dominum, ipsa laudabitur. Et sobrietate, ne sint gulosæ. Ornantes se, non in tortis, id est crispatis, crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa, sed quod decet mulieres, illo ornentur; illudque faciant, promittentes, id est firmiter proponentes, vel Deo voventes, vel foris veraciter ostendentes, pietatem, id est religiosam benignitatem seu christianam religionem et misericordiam, per opera bona, id est virtuose vivendo. Hoc et Petrus in prima sua docet Canonicæ: Mulierum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus; sed qui absconditus cordis est homo, in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus.23

Mulier in silentio discat, id est, silenter instruentem seu prædicantem advertat, præsertim in ecclesia, cum omni subjectione interiori ac exteriori, id est cum perfecta humiliatione. Docere autem viros in publico seu in ecclesia mulieri non permitto: quia communiter ratio debilis est in feminis, suntque nimis loquaces, et ad vanitatem proclives; sermo quoque earum luxuriam potius incitat sæpe, quam devotionem, juxta illud, Colloquium mulieris quasi ignis exardescit. Verumtamen mulieres in suis conventibus seu domibus docere possunt personas sibi subjectas.

Neque permitto mulieri dominari in virum, id est proprium maritum, sed esse in silentio, quum sint pronæ ad vitia locutionis. Ideo autem debet esse viro subjecta: Adam enim primus formatus est, id est a Deo ante mulierem creatus, deinde Eva de latere viri. Et Adam non est seductus a serpente, credendo vera esse quæ dixerat serpens, videlicet, Quacumque die comederitis, etc., eritis sicut dii; mulier autem seducta in prævaricatione fuit, id est decepta promissione serpentis, dicentis, Nequaquam moriemini, sed eritis sicut dii: in tantum ut de prohibito fructu comederit. Unde Adam interrogatus a Deo, non dixit, Mulier seduxit me; sed, Dedit mihi, et comedi. Illa vero, Serpens, inquit, decepit me, et comedi. Adam enim multo sapientior atque perfectior erat uxore: unde nequaquam putavit verba Dei esse mendosa; seductus tamen fuit in hoc, quod propter amorem conjugis manducavit de vetito fructu, nec putavit transgressionem suam tam graviter puniendam.

Salvabitur autem, id est, salutis augmentum merebitur et sortietur mulier, per filiorum generationem corporalem vel spiritualem. Nam actus matrimonii meritorius est, si cum debitis circumstantiis exerceatur, videlicet propter prolem divino cultui deputandam. Spiritualis quoque generatio, quæ est instructio, correctio et educatio in virtutibus, multum meritoria est matri. Si permanserit in fide catholica et dilectione spirituali, ne amor carnalis in ea prævaleat, et sanctificatione, id est sancta conversatione, præsertim vitando alterius viri pollutionem, cum sobrietate, temperanter vivendo. Immoderatio enim cibi ac potus, plurima vitia parit in feminis.

Footnotes

  1. Jer. xxxii, 17, 27. ↩

  2. Eccli. x, 2. ↩

  3. Sap. vi, 6. ↩

  4. Matth. xviii, 14. ↩

  5. II Petr. iii, 9. ↩

  6. Ezech. xviii, 23. ↩

  7. Is. xlviii, 18. ↩

  8. Rom. ix, 19. ↩

  9. Is. xlvi, 10. ↩

  10. Ps. cxxxiv, 6. ↩

  11. Joann. vi, 37. ↩

  12. Matth. xviii, 14. ↩

  13. Act. II, 1-4. ↩

  14. Marc. XVI, 20. ↩

  15. Thren. III, 41. ↩

  16. Ps. LXII, 5. ↩

  17. Ps. CXL, 2. ↩

  18. Eccli. XXVIII, 3, 5. ↩

  19. Eccli. II, 12. ↩

  20. Jacob. I, 6. ↩

  21. Eccli. XXVI, 19, 18. ↩

  22. Prov. XXXI, 30. ↩

  23. 1 Petr. III, 3, 4. ↩

Chapter 3 of 7