Articulus 6
EXPOSITIO CAPITULI SEXTI : QUICUMQUE SUNT SUB JUGO SERVI.
DESCENDIT demum Apostolus ad instructionem particularium personarum. Quicumque sunt sub jugo servi, id est, qualescumque sint servi, videlicet sapientes, fideles, vel alia gratia adornati: tamen quum sint subditi imperio dominorum suorum, dominos suos, tam bonos, quam dyscolos seu infideles, omni honore duliæ, qui carnalibus dominis impendi solet ac debet, dignos arbitrentur:1 non in quantum infideles et impii, quum scriptum sit de viro justo:2 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Sciendum, quod quidam docebant libertatem omnibus Christianis esse communem, intendentes servitutem reprobare, eo quod dicat Salvator: Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis;3 et alibi, Ergo liberi sunt filii. Sed hæc de spirituali libertate, non de carnali, intelligenda sunt.4 Ideo contra hos fatur Apostolus. Ideo autem servi hoc faciant, ne nomen Domini et doctrina, id est, ne Christus et ejus prædicatio, blasphemetur ab impiis, tanquam sit contra leges, et dominis auferat debitam servitutem. Qui autem fideles habent dominos, id est servi christianis dominis servientes, non contemnant dominos tales, quia fratres sunt, id est ob hoc quia in Christo sunt pares quantum ad spiritualia; sed magis serviant dominis suis cum debita reverentia, quia domini fideles sunt et dilecti Deo, quia beneficii participes sunt, id est, domini eadem beneficia gratiæ a Deo receperunt atque recipient, quæ et servi. Hæc doce servos et exhortare eos, ut sic agant.
Si quis aliter docet, quam ego jam docui, et non acquiescit sanis, id est veris, sermonibus Domini nostri Jesu Christi, quos loquitur per me, qui etiam proprio ore dixit, Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari;5 et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ evangelicæ, quæ ad pietatem inducit, et lites odiumque exstirpat. Talis superbus est, nihil sciens scientia salutari et formata, de qua dicitur a Sapiente:6 Dedit illi scientiam Sanctorum. Unde et Salomon:7 Ubi, inquit, humilitas, ibi sapientia;8 et rursus, Superbus et arrogans vocatur indoctus. Sed languens, id est cum infirmitate sui intellectus inaniter occupatus, circa quæstiones et pugnas, id est disputationes litigiosas, verborum: ex quibus oriuntur invidiæ unius in alium, contentiones, blasphemiæ adversariorum fidei contra Deum, dum audiunt aliqua rationi naturali contraria, suspiciones malæ, conflictationes hominum mente corruptorum, id est infectam voluntatem habentium, aversorum a summo et incommutabili bono: de quibus Propheta inquit, Divisum est cor eorum, nunc interibunt;9 et qui veritate privati sunt, id est spiritualiter excæcati. Hominum, inquam, existimantium quæstum esse pietatem, id est opus pietatis, videlicet prædicationem, ordinandum esse ad lucrum temporale. Nam ideo prædicant, ut temporale commodum consequantur, quemadmodum apud Michæam prophetam de quibusdam inducitur: Sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetæ ejus in pecunia divinabant.10
Est autem quæstus magnus, pietas cum sufficientia: id est, quamvis pietas non sit quæstus carnalis ac temporalis, ut illi existimant; est tamen magnus quæstus, videlicet fructuosus, spiritualis atque æternus, quia æternam vitam meretur. Estque acquisitio omnium spiritualium divitiarum pietas ista, id est cultus Dei cum sufficientia victus ac vestium, sicut jam dictum est, Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ quæ nunc est, et futuræ:11 cum qua sufficientia debemus esse contenti. Nihil enim temporalium divitiarum intulimus in hunc mundum nascendo: sicut Job ait, Nudus egressus sum de utero matris meæ;12 haud, id est non, dubium est, sed certum, quia nec auferre mundo quid talium rerum possumus moriendo:13 sicut ait Psalmista, Homo quum interierit, non sumet omnia;14 et Job: Dives quum dormierit, nihil secum auferet; apprehendet eum quasi aqua inopia.15 Habentes autem alimenta et indumenta quibus tegamur, id est victualium et vestimentorum competentiam, his contenti simus, quantum ad appetitum temporalium rerum. Qui enim ultra procedit, inordinate se habet, et superflue agit: quoniam corporalia ad spiritualia ordinantur sicut media ad finem, ideo non sunt appetenda nisi ad necessitatem, videlicet in tantum quantum conferunt vel requiruntur ad spiritualem mentis profectum, quem superfluitas temporalium rerum non provehit, sed impedit. Ideo Sapiens orabat: Divitias ne dederis mihi, tribue tantum victui meo necessaria.16
Nam qui volunt, id est, volendo satagunt, divites fieri, incidunt in tentationem, id est in diabolicam impugnationem, et in laqueum diaboli, id est in peccati consensum, quo anima a diabolo capitur quasi in laqueo. Tales enim quum sint avari, aliorum bona desiderant, alienis prosperitatibus invident, et per vitiosa media conantur temporalia congregare, mentiendo, fallendo, etc.17 Ideo enim in Ecclesiastico scriptum est: Avaro nihil est scelestius; et nihil est iniquius quam amare pecuniam.18 Christus quoque in Evangelio: Possibilius, inquit, est camelum per foramen acus transire, quam divitem (id est divitiarum amatorem) intrare in regnum cœlorum.19 Incidunt quoque et in desideria multa inordinata: de quibus Joannes, Omne, inquit, quod est in mundo, aut est concupiscentia oculorum, aut concupiscentia carnis, aut superbia vitæ;2021 et inutilia et nociva. Hæc enim desideria sunt inutilia, quia non prosunt ad adipiscendam veram salutem; et nociva, quoniam gratiam Dei exstinguunt. Quæ mergunt, id est, per modum aquarum occidunt, homines avaros in interitum, id est gratiæ222324
10 amissionem, quæ est mors animæ, et perditionem gloriæ sempiternæ, quæ est mors secunda ac infernalis.25 Hæc enim mala inferunt desideria ista.
Radix enim omnium malorum est cupiditas plus habendi quam expedit.26 Nec obstat quod superbia dicitur omnis peccati initium, vel etiam amor privatus, cui maxime convenit esse omnium vitiorum originem. Nam, sicut nullum est genus peccati quod non oriatur (ut plurimum) ex superbia, sic nullum est genus peccati quod non interdum nascatur ex cupiditate, præsertim quum ipsa quoque superbia aliquando oriatur ex cupiditate, et econtrario. Sunt enim qui non amarent superflua, nisi per possessionem illorum putarent se excellentiores esse futuros; et sunt qui non amarent excellentiam, nisi per eam putarent se ditiores fieri posse. Amor autem privatus est radix omnium horum malorum, imo simpliciter universorum vitiorum. Quam, id est cujus cupiditatis materiam, quidam appetentes, erraverunt a fide, vel eam negando, ne divitiis spoliarentur, vel infideliter operando, fidei directionem non sequentes; et inseruerunt se doloribus multis, id est variis curis et pœnalibus sollicitudinibus vitæ præsentis. Nam et divitiæ cum labore acquiruntur, cum timore possidentur, cum dolore amittuntur. Propterea comparat eas Christus spinis.27 Pungunt enim et lacerant animam possidentis.
Tu autem, o homo Dei, id est, divino cultui totus mancipatus, hæc vitia fuge : juxta illud Ecclesiastici, Quasi a facie colubri fuge peccata.28 Unde Ambrosius : Nihil tam asperum, tamque perniciosum, quam si vir ecclesiasticus (maxime qui sublimem tenet locum) divitiis hujus sæculi studeat : quod non solum sibi, sed etiam aliis obest, quibus contrariam dat formam. Sectare vero, id est, præcedentium Sanctorum vestigia imitando, operare seu tene, justitiam, reddendo unicuique quod ei debetur a te, pietatem, quæ secundum prædicta ad omnia utilis est, fidem catholicam, caritatem Dei et proximi, patientiam, non tristando propter adversa, mansuetudinem, non appetendo vindictam propter illatas injurias.29 Certa bonum certamen fidei, id est, efficaciter milita Christo, pugna pro fide, labora adversus peccata. Militia est enim vita hominis super terram;3031 nec coronatur nisi qui legitime certaverit.32 Apprehende, id est, adipisci conare, et toto affectu amplectere, vitam æternam, id est felicitatem cœlestem tanquam bravium tui certaminis, aliud præmium non quærendo; in qua, id est ad quam, vel propter cujus adeptionem, vocatus es a Deo ad fidem fideique certamen, et confessus es bonam confessionem, id est fidei veritatem seu promissionem (ore enim confessio fit ad salutem), coram multis testibus, non solum Deo et angelis, sed etiam coram bonis hominibus, in tua ordinatione ac prædicatione :33 hoc est, etiam propter hanc confessionem apprehende vitam æternam, ut actio confessioni respondeat.
Præcipio tibi coram Deo, id est Deo Patre testante, vel auctoritate divina mihi commissa, qui Deus vivificat omnia viva vita naturæ, gratiæ seu gloriæ, et coram Christo Jesu, qui est testis fidelis, qui testimonium veritati reddidit sub Pontio Pilato, dicens :34 Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati :35 videlicet bonam confessionem, qua dixit, Rex sum ego;36 et, Regnum meum non est de hoc mundo.37 Hoc ergo præcipio, ut serves, id est impleas, mandatum, id est mandata divina, et mea, quæ utique a Deo sunt, sine macula, id est pure, irreprehensibile, id est, sic ea observes, ut reprehendi non possint quasi injusta, usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, id est perseveranter usque ad mortem, quando a Christo visitaberis et ei occurres.
Quem Christum in forma humana, suis, id est congruis et a Deo præordinatis, temporibus, scilicet in die judicii particularis vel universalis, vel in die æternitatis, quæ omne tempus comprehendit.3839 Nam et in patria erit post diem judicii, tempus discretum, ut Thomas et alii multi testantur. Ostendet hominibus bonis et malis in die judicii, sed solis electis in die æternitatis, beatus et solus potens, id est Deus Trinitas substantialiter felix: in quo est omnium bonorum, pulchrorum ac desiderabilium infinita plenitudo; qui solus essentialiter potens est, et ipsa sua potentia. De quo in Job conscriptum est:40 Deus potentes non abjicit, quum et ipse sit potens. Rex regum et Dominus dominantium.41 Omnia namque quantumcumque potentia atque sublimia, comparantur ad Deum sicut instrumenta ad artificem, sicut media ad finem, et sicut subjecti ad principem. Unde ait Psalmista: Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos.42
Qui solus per naturam habet immortalitatem, id est omnimodam et superplenissimam invariabilitatem, sicut per Malachiam loquitur: Ego Dominus, et non mutor.43 Omne autem creatum aliquo modo mutabile est, et in omni ente mutabili invenitur quædam mortalitas, secundum Augustinum, videlicet alicujus desinentia, et recens dispositio. Et lucem habitat inaccessibilem: id est, nullo loco vel termino clauditur, nec in aliqua creatura per circumscriptionem moratur, sed habitat in se ipso per quietissimam subsistentiam;44 qui est lux supersubstantialis, vera et infinita: quæ inaccessibilis dicitur, quia a nullo intellectu creato comprehendi potest. Unde et dicitur tenebras ponere latibulum suum.45 Potest tamen homo ad eam accedere in via per fidem et gratiam, et in patria per claram visionem.46 Propter quod ait Psalmista: Accedite ad eum, et illuminamini. Et ad Hebræos dicit Apostolus: Accedamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus.47 Quem nullus hominum vidit, exsistens homo purus, et sensitivarum virium operationibus utens; sed nec videre potest in hac vita visione clara per speciem, qua cognoscitur de re quid est.
Potest tamen videri per fidem et speciem creatam, qua cognoscitur quia est. Propter quod scriptum est in Job:48 Omnes homines vident Deum, unusquisque intuetur procul. Prædictis vero verbis Apostoli consonat et illud Joannis: Deum nemo vidit unquam;49 et quod Moysi Dominus dicebat, Non videbit me homo, et vivet.50 His ergo non obviat, quod non solum Christus, sed Moyses quoque et Paulus Deum per speciem in hac vita viderunt, secundum Augustinum. Pro tunc enim non vixerunt vita humana et sensitiva. Cui Deo trino ac simplici est honor latriæ, et imperium sempiternum: juxta illud Danielis, Potestas ejus potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem.51 Amen.
Superius dixit Apostolus quid contingat volentibus ditari; nunc docet quid oporteat divites facere. Divitibus hujus sæculi, id est temporales et sæculares divitias habentibus, præcipe, quod et Scriptura divina præcipit: non sublime sapere, id est de divitiis non extolli, nec alios aspernari, neque sperare in incerto divitiarum, id est in istis amissibilibus divitiis quæ sunt bona fortunæ. Propter quod ait Psalmista: Divitiæ si affluant, nolite cor apponere.5253 Et Job: Si putavi, inquit, aurum robur meum, et obryzo dixi, Fiducia mea.54 Quam autem difficile et rarum sit hoc, patet per illud Ecclesiastici: Beatus dives qui inventus est sine macula, qui post aurum non abiit, nec speravit in pecuniæ thesauris.55 Quis est hic? et laudabimus eum: fecit enim mirabilia in vita sua. Hinc et Christus in Evangelio asserit: Quam difficile qui habent pecunias, intrabunt in regnum cœlorum! Sed in Deo vivo, omnis vitæ fontano principio, de quo ait Propheta:56 Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te;57 qui præstat nobis omnia corporalia ac spiritualia quæ habemus, abunde, id est copiose, juxta illud Jacobi:58 Qui dat omnibus affluenter, et non improperat; ad fruendum, id est ad utendum temporalibus, et ut sic utamur præ-59
1 Cor. n, 9.
Matth. vi, 20.
Luc. vi, 30.
Act. xx, 35.
Matth. xxv, 27. sentibus, quatenus bonis futuris nobis promissis, quæ oculus non vidit, nec auris audivit, tandem fruamur.60
Præcipe insuper divitibus, bene agere, divites fieri in operibus bonis, id est spirituales divitias congregare, videlicet cumulum meritorum, et incrementa gratiæ atque virtutum, prout ait Salvator: Thesaurizate vobis thesauros in cœlo; facile tribuere eleemosynas, quemadmodum Christus hortatur: Omni petenti te tribue; et, Beatius est magis dare quam accipere; communicare, id est communia reputare vel facere bona exteriora; thesaurizare sibi fundamentum bonum, id est stabilem cordis adhæsionem cum Deo, seu opus meritorium, in futurum, id est ad hoc ut digni sint bonis sæculi futuri, ut apprehendant veram vitam, id est, æternam vitam seu beatitudinem quæ non est fallax et labilis, consequantur.
O Timothee, depositum custodi, id est, episcopale officium tibi divinitus commendatum seu creditum diligenter exerce, et gratiam tibi concessam, creditaque talenta, suo tempore cum usuris repetenda, sollicite conserva, expende, dispensa; devitans profanas vocum novitates, id est nova vocabula Religioni sanctæ contraria, quæ sua obscuritate vel vanitate introducunt errorem. Ponit autem Glossa exemplum de nomine isto, Hypostasis; sed hoc intelligendum est pro certo tempore. Hypostasis namque significat essentiam et personam. Unde hæretici per usum hujus nominis volebant catholicos inducere ad confitendum tres essentias in divinis, sicut et tres Personas. Idcirco non licuit nomine isto uti ante determinationem suæ significationis. Nunc vero, quoniam usu doctorum determinatum est ad significandum personam, licitum est ipso uti: imo doctores ut plurimum ipso utuntur. Hinc Dionysius, et eum sequens Damascenus, affirmant, non esse audendum aliud de supersubstantiali Deitate asserere, præter ea quæ nobis in sacris eloquiis tradita sunt. Et Hieronymus dicit: Ex sola inordinata prolatione verborum incurritur hæresis. Devitans etiam et oppositiones, id est instantias seu contradictiones contra fidem, falsi nominis scientiæ, id est vanæ scientiæ, quæ mendaciter scientia appellatur, ut est omnis scientia quæ se extollit contra scientiam Dei seu fidei veritatem; quam falsam scientiam quidam promittentes, id est se habere et diligere profitentes, circa fidem exciderunt, id est, a fide catholica corruerunt, sequentes naturalem rationem et propriam imaginationem, imo stultitiam potius quam divinam auctoritatem.
Gratia tecum: quæ non infunditur nisi ab Omnipotente, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
-
1 Petr. II, 18. ↩
-
Ps. XIV, 4. ↩
-
Joann. VIII, 36. ↩
-
Matth. XVII, 25. ↩
-
Matth. XXII, 21. ↩
-
Sap. x, 10. ↩
-
Prov. x1, 2. ↩
-
Prov. x1, 24. ↩
-
Osee x, 2. ↩
-
Mich. m, 11. ↩
-
1 Tim. IV, 8. ↩
-
Job i, 21. ↩
-
Job 1, 21. ↩
-
Ps. XLVIII, 18. ↩
-
Job XXVII, 19, 20. ↩
-
Prov. XXX, 8. ↩
-
Eccl. x, 9, 10. ↩
-
Eccli. x, 9, 10. ↩
-
Matth. XIX, 24. ↩
-
1 Joann. ii, 16. ↩
-
1 Joann. ii, 16. ↩
-
Mich. iii, 11. ↩
-
Mich. xxi, 24. ↩
-
Prov. xi, 2. ↩
-
Apoc. xx, 14. ↩
-
Eccli.x, 15. ↩
-
Luc. vii, 14. ↩
-
Eccli.xxi, 2. ↩
-
1 Tim. iv, 8. ↩
-
II Tim. vi, 5. ↩
-
Job vii, 1. ↩
-
II Tim. ii, 5. ↩
-
Rom. x, 10. ↩
-
Apoc. i, 5. ↩
-
Joann. xviii, 37. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Ibid. 36. ↩
-
I Tim. iv, 8. ↩
-
Luc. viii, 14. ↩
-
Job xxxvi, 5. ↩
-
Apoc. xix, 16. ↩
-
Ps. xciv, 3. ↩
-
Malach. iii, 6. ↩
-
1 Joann. i, 5. ↩
-
Ps. xvii, 12. ↩
-
Ps. xxxiii, 6. ↩
-
Hebr. iv, 16. ↩
-
Job xxxvi, 25. ↩
-
Joann. i, 18. ↩
-
Exod. xxxiii, 20. ↩
-
Dan. iv, 31. ↩
-
Ps. lxi, 11. ↩
-
Ps. lxi, 11. ↩
-
Job xxxi, 24. ↩
-
Eccli. xxxi, 8, 9. ↩
-
Marc. x, 23. ↩
-
Ps. lxxxiii, 13. ↩
-
Ps. xxxiii, 13. ↩
-
Jacob. i, 5. ↩
-
1 Cor. ii, 9. ↩
Chapter 7 of 7