Skip to the text

Articulus 5

EXPLANATIO CAPITULI QUINTI : SENIOREM NE INCREPAVERIS, SED OBSECRA UT PATREM.

PRÆTEREA docet Apostolus modum docendi in speciali, quatenus unusquisque instruatur secundum status sui decentiam. Seniorem ætate et moribus ne increpaveris, arguendo eum duris sermonibus, ne ad indignationem concitetur, et quia non decet : nisi forte ad exercitandum vel ad aliorum ædificationem, sicut frequenter viri sancti sanctissimos seniores dure increpasse leguntur; sed obsecra ut patrem, id est, humiliter ac suppliciter admone eum ut indecentia corrigat in se ipso vel aliis. Tamen, ut ait Gregorius, seniores leves et vitiosi, durissime arguendis sunt. Unde Sapiens ait : Senectus venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata; sed ætas senectutis, vita immaculata.1 De tali sene in Levitico legitur :2 Coram cano capite consurge, et honora personam senis. Juvenes obsecra ad proficiendum in bonis, et abstinendum a malis, ut fratres, ut tua humilitate et caritate molliti atque compuncti, citius acquiescant. Anus, id est vetulas, obsecra hoc modo, ut matres tuas spirituales, vel sicut decet matres rogari a filiis. Juvenculas obsecra ut sorores in omni castitate, ita ut nullo modo habeas te ad eas petulanter, impudice sive carnaliter.

Viduas honora, ministrando eis necessaria vitæ, si pauperes sint, vel reverentiam solam exhibendo, si fuerint divites : quod intelligo de his quæ vere viduæ sunt, id est, vitam suo statui convenientem ducunt, tanquam separatæ a solatio amoreque sæculi, sicut destitutæ sunt a solatio viri. Denique, de divitibus viduis subditur : Si qua autem, id est aliqua, vidua filios aut nepotes habet, ejus educatione et instructione egentes, discat primum, id est, antequam alienis præficiatur, domum suam, id est propriam familiam, bene regere, et mutuam vicem reddere parentibus suis, si vivant, quatenus sicut ab eis nutrita est, sic nutriat eos, si fuerit oportunum. [Hoc enim acceptum est coram Deo.] Quæ autem vere vidua est, secundum sensum prætactum, et desolata, id est pauper et sola, non habens familiam, speret in Deum, id est, totam suam fiduciam in Deo constituat, certa quod Ecclesia sibi de necessariis providebit;3 instet obsecrationibus et orationibus nocte ac die, id est competentibus horis diurnis atque nocturnis, totaliter occupando se in divinis, et orando pro se ipsa ac aliis quorum eleemosynis sustentatur ut sic vacet divinis. Sic ergo agendum est viduæ: Nam quæ in deliciis est, id est carnaliter vivens et mundi delicias quærens, vivens vita naturæ, mortua est, carendo vita gratiæ propter peccatum mortale. De qua morte ait in Evangelio Christus: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Et hoc præcipe viduis, ut irreprehensibiles sint, delicias corporales et magna ac notabilia peccata vitando.

Matth. vii, 22.

7

6

Quod autem vidua dives vel valens, propriam domum regere debeat, patet ex hoc: Si quis autem suorum propinquorum, et maxime domesticorum, ut sunt parentes et filii, curam non habet, eos regendo seu nutriendo; fidem negavit, bona fidei omittendo, quamvis ore non exprimat: sicut de quibusdam testatur Scriptura, Dicunt se nosse Deum, factis autem negant; et est infideli qui nondum veritatem fidei audivit, deterior, saltem quantum ad aliquid, vel ceteris paribus. Agit enim contra Christum, qui in cruce suspensus, de Matre sua sollicitus fuit, commendans eam discipulo. Propter quod etiam Petrus: Melius est, inquit, viam justitiæ non cognoscere, quam post agnitionem converti retrorsum.

Tit. i, 16.

Joann. xix, 26, 27.

II Petr. ii, 21.

8

9

Consequenter docet quales viduæ sint eleemosynis Ecclesiæ sustentandæ. Vidua eligatur, id est, talis vidua suscipiatur ab Ecclesia sustentanda, non minus sexaginta annorum, id est, quæ ad minus sexagenaria sit. Talis namque caret signo suspicionis, eo quod in tanta ætate exstinctus sit fervor libidinis: idcirco secure nutritur a ministris Ecclesiæ. Quæ fuerit unius viri uxor dumtaxat: quod est signum continentiæ. Debet enim unius tantum viri uxor fuisse, propter sacramentum copulæ Christi et Ecclesiæ, quæ est unius cum una, videlicet Christi cum sponsa sua Ecclesia. In operibus bonis, id est de laudabili sua præterita conversatione, testimonium habens a fide dignis. De quibus operibus subditur: si filios suos educavit in cibis ac moribus, si hospitio recepit peregrinos ac pauperes, si sanctorum pedes lavit, præsertim prædicatorum undique discurrentium: quos in primitiva Ecclesia periculosum erat recipere; si tribulationem patientibus, id est afflictis, captivis, oppressis atque similibus, subministravit, necessaria tribuendo, vel obsequium impendendo, si omne opus bonum ad se pertinens subsecuta est per operationem assiduam.

B

C

D

Adolescentiores autem viduas, quæ nondum sexaginta annos sortitæ sunt, devita, id est, non eas suscipias Ecclesiæ eleemosynis sustentandas, nec votum continentiæ usque adeo ab eis requiras, propter vitanda pericula. Talium enim sanguis fervet, nec lubricæ ætati facile est credendum. Ideo autem vitandæ sunt: Quum enim luxuriatæ fuerint, luxuriose, gulose seu deliciose vivendo post continentiæ votum, in Christo, id est quasi honeste ac licite, nubere volunt, non arbitrantes hoc esse culpabile, eo quod excæcata sit ratio earum concupiscentiis carnis; habentes damnationem, id est causam damnationis æternæ, videlicet mortale peccatum, quia primam fidem, id est continentiæ promissionem, irritam fecerunt, id est violaverunt. Promittentibus namque castitatem non solum nubere, sed et velle nubere, est damnabile. Simul autem, id est una cum peccatis jam memoratis, et otiosæ exsistentes discunt circuire domos aliorum, hinc inde vagando; non solum otiosæ, quoniam otiositas non est diu sola, sed parit alia vitia, sed et verbosæ et curiosæ: verbositas enim et curiositas ex otiositate nascuntur; loquentes quæ non oportet, id est illicita et nociva. Minus dicit, et majus significat.

Volo ergo per modum consulentis, ju-

10

11

12

13

Eccli. xxxiii, 29.

14 niores viduas quæ castitatem non promiserunt, nubere, filios procreare, matresfamilias esse, id est domum propriam regere, nullam occasionem dare adversario, id est infideli seu impio, maledicti gratia, id est ad maledicendum seu detrahendum: cui gratum et jucundum est habere aliquid contra fideles, ut possit obloqui eis. Idcirco autem hæc consulo: Jam enim quædam viduæ adolescentiores, post voti emissionem conversæ sunt retro Satanam, id est, a proposito castitatis ceciderunt, rursus nubentes, et dæmonis pravitatem sequentes. Si quis fidelis habet viduas adolescentes in domo sua, subministret illis necessaria vitæ, et non gravetur Ecclesia Dei eas alendo; ut his quæ vere viduæ sunt et annosæ, de quibus jam dictum est, sufficiat quod habet Ecclesia, scilicet, ut valeat eas sustentare.

Insuper agit Apostolus de presbyterorum honore. Qui bene præsunt presbyteri, id est, qui gregem suum digne custodiunt, duplici honore digni habeantur, id est, præ ceteris copiosius honorentur. Potest autem per duplicem honorem intelligi obedientia et sustentatio: nam subditi presbyteris obedire et stipendia vitæ præbere tenentur. In patria quoque duplici honore digni habentur, videlicet aureæ atque aureolæ. Maxime qui laborant in verbo et doctrina, id est, illi presbyteri potissimum digni sunt duplici honore, qui instant verbo exhortationis quantum ad scientes, et doctrinæ, id est instructioni ignorantium. Quod autem a subditis sint alendi, probat Apostolus auctoritate Scripturæ. Dicit enim Scriptura: Non infrenabis os bovi trituranti, id est, prædicatori non subtrahes necessaria vitæ; et, Dignus est operarius mercede sua.4 Hoc est quoque superius dictum atque expositum: Non alligabis os bovi trituranti.5

Adversus presbyterum noli accusationem recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus fide dignis. Presbyteri enim, quum habeant alios corripere, facile adversarios acquirunt. Veritas enim parit odium. Et ut Salomon profitetur, non amat pestilens eum qui se corripit.6 Ideo non est accusatio contra presbyterum admittenda, nisi sub duobus testibus ut minimum, vel tribus; et etiam propter dignitatem sui gradus seu ordinis, quum sit Christi vicarius. Peccantes autem testimonio testium convictos, vel aperte excedentes, coram omnibus argue: publica namque peccata, publice arguenda sunt; ut et ceteri superiores ac inferiores, timorem habeant, id est, argui et peccare formident. Si vero peccatum sit occultum, primo occulte arguendus est reus, juxta illud: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum.7

Testor, id est, sub testimonio dico, teque adjuro, coram Deo Patre, et Christo Jesu Filio ejus, et electis, id est sanctis, angelis, ut hæc dicta atque dicenda custodias, non solum memoriter, sed etiam efficienter; sine præjudicio, id est prædiscussione seu præcedenti discretionis judicio, nihil notabile faciens in aliam partem declinando, id est a via justitiæ recedendo ad partem contrariam. Unde in Ecclesiastico legimus: Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis.8 Job quoque: Causam, inquit, quam ignorabam, diligentissime investigabam.9 Manus cito nemini imposueris, aliquem facile ordinando, sed prius examina eum; neque communicaveris per consensum peccatis alienis.

Te ipsum castum custodi, continenter vivendo: quod maxime decet prælatum Ecclesiæ. Noli adhuc aquam bibere, sicut diu fecisti; sed vino modico utere propter stomachum tuum vini calore indigentem (in quo stomacho est sedes ægritudinis, et principium digestionis), et frequentes tuas infirmitates, quæ per aquæ potationem augentur.

Consequenter ostendit Apostolus in quibus necessarium sit præjudicium, seu prævium rationis examen. Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, id est evidenter mala, quia non possunt bono animo fieri, sicut sunt stupra, furta, blasphemiæ, præcedentia ad judicium, id est nota antequam veniant ad rationis examinationem ac dijudicationem;1011 vel, Præcedentia ad judicium divinum generale seu particulare, quorum utrumque fit post vitam præsentem. Talia ergo non oportet examinari, nec in talibus præjudicium exigitur, sed subito dijudicari possunt. Unde judicium quod ea sequitur, non est temerarium. Quorumdam autem peccata et subsequuntur, id est, peccata aliquorum occulta seu quadam apparenti justitia fucata sunt, ita ut non appareant mala nisi post discussionem: ideo in eis præjudicium est necessarium ut examinentur. Unde nec ea judicare debemus, sed prælatorum et judicum est ea discutere. Vel, Subsequuntur divinum judicium, quia non deducentur in publicum, nisi in die judicii, quando illuminabuntur abscondita tenebrarum.12 Similiter et facta bona manifesta sunt, id est, aliqua opera bona sunt aperte bona, saltem quantum ad genus operis, quamvis non ad intentionem agentis. Talia ergo examinatione non indigent. Et quæ aliter se habent, id est, bona de quibus mox certum non est an sint veraciter bona, abscondi non possunt, id est, suo tempore clare patebunt, quando a recta ratione examinantur, vel a Deo judicantur. Propter quod in Evangelio Veritas loquitur:13 Nihil operatum, quod non reveletur; neque occultum, quod non manifestetur.

Footnotes

  1. Sap. iv, 8, 9. ↩

  2. Lev. xix, 32. ↩

  3. Eccli. xiv, 5. ↩

  4. Luc. x, 7. ↩

  5. 1 Cor. ix, 9. ↩

  6. Prov. xv, 12. ↩

  7. Matth. xviii, 15. ↩

  8. Eccli. xxxii, 24. ↩

  9. Job xxix, 16. ↩

  10. Deut. xxv, 4. ↩

  11. *alteram ↩

  12. 1 Cor. IV, 5. ↩

  13. Luc. XII, 2; VIII, 17. ↩

Chapter 6 of 7