Præfatio
ENARRATIO
IN EPISTOLAM II BEATI PAULI AD CORINTHIOS
UDI, fili mi, disciplinam patris tui, ut addatur gratia capiti tuo. Prov. 1, 8, 9. Quum prælatis Ecclesiæ dicat Salvator, Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit:1 constat quod pari audientia accipienda atque implenda sunt verba prælatorum et Christi. Quidam itaque Corinthiorum hoc attendentes, ex priori epistola Pauli correcti fuerunt, obedientes præceptis Apostoli, tanquam Christi. Quidam vero eorum in suo perstiterunt errore, præferentes Paulo pseudoapostolos. Propter hoc scribit Apostolus Corinthiis hanc secundam epistolam: in qua se verum Christi probat apostolum, atque fallacium apostolorum vanitatem ac falsitatem demonstrat; errantes Corinthios reducit ad viam justitiæ, bonos vero incitat ad meliora, præsertim ad observationem patientiæ, proponens se ipsum illis in exemplum. Non ergo cessandum est bono prælato a spirituali cura infirmi subjecti, si statim non emendetur; sed continuanda est admonitio, increpatio, exercitatio, quamdiu spes est de reparatione errantis.
ENARRATIO
IN EPISTOLAM II BEATI PAULI AD CORINTHIOS
Footnotes
-
Luc. x, 16. ↩
Chapter 1 of 14