Skip to the text

Articulus 1

EXPOSITIO PRIMI CAPITULI : PAULUS APOSTOLUS JESU CHRISTI PER VOLUNTATEM DEI.

QUONIAM Corinthiorum nonnulli minus digne de Paulo senserunt, atque ob hoc propriam salutem neglexerunt, parvi pendentes verba Pauli, et pseudoapostolis credentes; idcirco in exordio hujus epistolæ, in qua more solito præmittitur salutatio, quum dixisset, Paulus, statim adjecit, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, non ut se ipsum magnificaret, sed ut illorum provideret saluti. Potest enim, et dum ratio postulat, debet prælatus auctoritatem suam ostendere, ne sui contemptus impediat subditorum salutem.

Ponens ergo Apostolus personas scribentes seu salutantes, ait : Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei*, id* est a Deo seu divina voluntate ad gratiam apostolatus assumptus, non a se ipso vel ab hominibus intrusus inordinate, et Timotheus Ephesiorum episcopus, frater noster spiritualis. Hunc sibi adjungit Apostolus, ne Corinthii aliquid sinistrum suspicentur de eo, quasi eos accusaverit apud Apostolum ex rancore. Priorem enim epistolam tulit Corinthiis, rediensque nuntiavit Apostolo facta et verba Corinthiorum. Quamvis autem Apostolus solus istam epistolam dictaverit, uterque tamen mandat et mittit eam Corinthiis : et forte quia Paulus multa scribit ex Timothei relatu. Itaque, Paulus et Timotheus mandant Ecclesiæ Dei*, id est congregationi fidelium,* quæ est Corinthi, id est in civitate sic dicta, metropolitana Achaiæ, cum sanctis omnibus*, id est et sanctis omnibus, utpote* cunctis veraciter christianis, qui utique sancti et virtuosi sunt, qui sunt, id est demorantur, in universa Achaia, id est quocumque loco provinciæ sic vocatæ, quæ erat pars Græciæ.

Gratia, quæ est supernaturalis habitus, principium omnis meritoriæ operationis, essentiam animæ immediate perficiens, vobis præstetur; et pax*, id est tranquillitas* mentis : de qua angeli cecinerunt, Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis;1 a Deo Patre nostro per gratiam adoptionis, id est a tota superbenedicta Trinitate, quæ est unus verus Deus, creator et pater noster, cui quotidie dicimus : Pater noster, qui es in cœlis; et Domino nostro Jesu Christo, id est per Christum mediatorem Dei ac hominum, per quem omnis gloria nobis confertur.2345 Christus enim ut Deus, est idem collator principalis cum Patre et Spiritu Sancto; sed secundum naturam assumptam, est dator gratiæ mediatus ac instrumentalis, quia per ipsum tanquam per causam meritoriam ac mediatricem, dantur nobis charismata Spiritus Sancti.

Consequenter procedit Apostolus ad narrationem, captatque benevolentiam Corinthiorum, et a gratiarum actione incipiens, affatur perfectos. Benedictus Deus, id est, ab omnibus benedicatur et exaltetur, semperque sit benedictus Deus Trinitas, et Pater Domini nostri Jesu Christi, id est persona Patris æterni, qui est genitor Christi secundum ejus divinam naturam. Hunc Patrem Apostolus specialiter exprimit exemplo Christi, qui per totum Evangelium omnia refert specialiter ad gloriam Patris, quemadmodum ait: Honorifico Patrem meum.6 Non quod Pater major sit Filio aut Spiritu Sancto, sed quia auctoritas est in Patre, atque fontalis origo, respectu Filii et Spiritus Sancti, quorum uterque suscepit a Patre quidquid habet et est. Vel sic: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, id est persona Patris, qui est Deus Christi secundum naturam humanam, et Pater ipsius secundum naturam divinam. Unde in Evangelio Christus testatur: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.7 Vel, Deus, ratione essentiæ et emanationis ad extra; Pater vero, ratione proprietatis relativæ et emanationis ad intra. Porro quod subditur, simili sensu accipi potest, tam de persona Patris, quam de tota Trinitate, Patre nostro ratione creationis, gubernationis et adoptionis.

Pater misericordiarum, id est causa paterna piorum affectuum ex divina benignitate manantium; vel, Pater misericordiarum intransitive, id est Pater multum misericors seu misericordia plenus. Et dicitur, Pater misericordiarum, quamvis misericordia Dei sit una ac simplex, propter diversos effectus pietatis divinæ. Unde etiam ait Psalmista:8 Misericordias Domini in æternum cantabo. Et Deus totius consolationis, id est dator atque benignus infusor omnis veræ, perfectæ ac spiritualis consolationis sive lætitiæ, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, quam propter justitiam patimur a mundo, carne aut diabolo. Consolatur autem nos, vel a tribulationibus liberando, vel in tribulationibus patientiam dando, ita ut omne gaudium æstimemus quum diversas inciderimus tentationes;9 vel in ipso corde copiosam exsultationem concitando ex contemplatione divinorum, sic ut tribulationis acerbitas vix sentiatur. Hinc scriptum est in Job:10 Ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt. Et Habacuc propheta orat:11 Quum iratus fueris, misericordiæ recordaberis.

Ut possimus et ipsi consolari eos: id est, tam copiose et ad hoc consolatur Deus nos Apostolos, virosque perfectos, ut ex plenitudine, gustu et experientia consolationis nobis infusæ, valeamus et nos consolari eos qui in omni pressura sunt, in quacumque afflictione, proponendo nos eis in exemplum: possimus, inquam, consolari eos per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo, id est admonendo eos taliter per prædicationem vocalem, sicut admonemur a Domino per inspirationem seu allocutionem internam: videlicet, commemorando præmia sempiterna pro præsentibus brevibusque tribulationibus rependenda, proponendo etiam persecutiones passionesque Christi et aliorum electorum pro exemplo, quemadmodum retulit Judith: Memores (inquiens) esse debent, quomodo pater noster Abraham tentatus est, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.12

Elucescit autem ex his, quia alios spiritualiter consolari aptus non est, qui divinam consolationem expertus non est. Ideo per Sapientem dicitur:13 Vir in multis expertus cogitabit multa. Verumtamen aliqui ad Deum conversi, tribulantur, tentantur et angustiantur; nullam tamen consolationem experiuntur: quibus cœlum est æneum, terraque ferrea; qui cum beato Job Domino dicere possunt: Sto, et non respicis me;14 clamo, et non exaudis me; mutatus es mihi in crudelem. Sed isti non desperent, non frangantur, nec pusillanimes fiant, sed manum Domini longanimiter præstolentur, scientes quod Deus non deserat sperantes in se, dicentesque cum Job:15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo.16 Interim vero carnalem consolationem despiciant, quatenus in Dei contemplatione refloreant, juxta illud in Psalmo: Renuit consolari anima mea; memor fui Dei, et delectatus sum.17

Denique, quod consolemur a Deo, aliosque consolari possimus, patet ex hoc: Quoniam sicut abundant passiones Christi, id est persecutiones quæ in Christo capite nostro præcesserunt, et propter eum fidelibus infliguntur, ejus quoque amore æquanimiter tolerantur, in nobis famulis Christi, quibus ipse ait:18 Si me persecuti sunt, et vos persequentur, quia non est servus major domino suo; ita et per Christum, id est per gratiam et misericordiam Christi, abundat consolatio nostra.19 Qui enim compatitur, et conglorificabitur.20 Propterea dicit Propheta: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam. Alibi quoque dicit Scriptura: Qui derelictus est in ira Dei omnipotentis, iterum in magna reconciliatione cum summa gloria exaltabitur.21

Sive autem tribulamur, tribulatio ista accidit nobis pro vestra exhortatione et salute, id est, utilis est ad exhortandum vos salubriter, scilicet ut vos exemplo nostri tribulationes sustineatis libenter; sive consolamur a Deo, hoc fit pro vestra consolatione, id est, utile est ad consolandum vos, quoniam eadem merces nobis et vobis promittitur; sive exhortamur, id est, divinitus admonemur omnia fortiter perpeti, hoc fit pro vestra exhortatione et salute, quia per hoc idonei efficimur admonere vos ad vestram salutem, sicut et ipsi a Deo monemur; quæ exhortatio operatur in vobis tolerantiam earumdem passionum, id est, inducit et provocat vos ad tolerandum pro Christo persecutiones et adversitates, quas et nos patimur: ut et spes nostra, id est fiducia qua speramus vos beatitudinem adepturos, firma, id est constans et efficax, sit pro vobis, id est ad commodum vestrum. Dum enim prælati conspiciunt subditos suos in virtutibus agiles, secure et firmiter sperant bona æterna eis fore parata.22 Unde et Salomon: Filius sapiens lætificat patrem. Scientes, certitudine revelationis divinæ et experientiæ, non ratiocinationis humanæ (de qua scientia ait Job:23 Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum), quoniam, id est quod, sicut socii, id est participes et consortes, estis passionum, id est tribulationum pro Christo, imitando ejus vestigia, sic eritis et socii consolationis divinæ per gratiam Christi in præsenti inchoative et imperfecte, in futuro autem plene ac jugiter.24 Si enim sustinemus, et conregnabimus. Ideo scriptum est:25 Communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis.

Præterea narrat Apostolus magnitudinem persecutionum suarum in speciali: primo, ut alii exemplo sui ad patientiam animentur; secundo, ut discipulis insinuet quanta pro eorum patiatur salute; tertio, ut nos, advertentes quam modicum patiamur comparatione Apostoli, ab inordinato mœrore cessemus. Itaque ait: Nolo enim vos ignorare, fratres. Raro Apostolus discipulos suos nominat filios, sæpe autem fratres. In quo percutitur quorumdam superiorum superbia, qui nimum proni sunt vocare subditos suos, filios, non tam ex paterna dilectione, quam ex quadam animositate. Idcirco ait Scriptura: Rectorem te posuerunt?26 Noli extolli;272829 esto in illis quasi unus ex ipsis. Nolo ergo vos ignorare de tribulatione nostra quæ facta est, id est, nobis illata est, in Asia, id est in Epheso urbe Asiæ, ab Alexandro argenario qui fecit ædes Dianæ:30 de qua tribulatione multa scripta sunt in Actibus; quoniam supra modum solitum gravati sumus, et supra virtutem naturalem atque humanam: non tamen ultra virtutem nobis per gratiam communicatam, quia supra dictum est: Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis;31 ita ut tæderet nos etiam vivere, secundum inferiorem partem animæ, scilicet sensualitatem, vel sensitivum appetitum (quemadmodum scriptum est de Christo: Cœpit Jesus pavere et tædere):32 non tamen secundum rationem fide et spe adornatam, quia hoc esset contra patientiæ perfectionem.

Posset præterea sciscitari quis hoc loco, an liceat homini mortem optare propter adversitatum acerbitatem. Et primo apparet quod sic, auctoritate Apostoli loco præsenti. Secundo, quoniam Elias persecutionem Jezabel fugiens, dixit:33 Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam. Tobias quoque excæcatus, oravit:34 Præcipe, Domine, in pace recipi spiritum meum. Simili modo Job ait:35 Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. Et respondendum, quod non licet propter persecutiones vitandas optare mortem absolute, et sicut terminum vitæ. Licet tamen sub conditione, videlicet divina voluntate supposita, et mortem considerando tanquam ingressum vitæ futuræ: sic tamen, ut quamvis persecutio sit occasio hujus desiderii, caritas sit præcipiens atque eliciens actum hunc.

Sed et ipsi, id est ego et adhærentes mihi, in nobis responsum mortis habuimus, id est, ex persecutionis illius consideratione animus noster nobis respondit, et certe putavimus, quod mors nobis instaret: non enim arbitrabamur nos posse evadere. Quod ideo Deus permisit, ut non simus fidentes in nobis, id est, ne in propria potestate speremus:36 Maledictus enim, inquit Jeremias, qui confidit in homine; sed in Deo. Unde per Isaiam quoque dicitur: Quis ambulat in tenebris, et non est ei lumen?37 speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.38 Et Jeremias iterum: Benedictus vir qui confidit in Domino.39 Qui suscitat mortuos corporaliter, animam iterum corpori uniendo, et spiritualiter, caritatem et gratiam peccatoribus conferendo. De talibus spiritualiter mortuis Christus in Evangelio loquitur: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos.4041 Qui de tantis periculis vitæ corporalis eripuit nos in Epheso, et eruit incessanter, quum tribulamur. In quem speramus, id est, de cujus bonitate confidimus, quoniam et adhuc eripiet in futuro a similibus periculis. Non quod Apostolus a tribulationibus erui concupivit, quasi mortem pro Christo pati imparatus, sed quia in carne manere necessarium fuit propter discipulos.42 Eripiet ergo nos, adjuvantibus et vobis in oratione fusa pro nobis, id est vestra oratione nobis succurrente, et istam ereptionem nobis promerente seu impetrante ad hunc finem, ut ex multarum personis facierum, id est a personis diversarum dispositionum, ætatum, virtutum, meritorum atque respectuum, scilicet a cunctis gradibus fidelium, qui sunt ejus quæ in nobis est donationis, id est gratiæ nobis divinitus distributæ, participes, per multos, id est ab his diversis pluribusque fidelibus, gratiæ agantur Deo pro nobis, id est pro nostri ereptione: videlicet, ut omnes fideles gratias referant Deo pro conservatione vitæ meæ ad profectum eorum. Et merito hoc agere debent, dignumque est sic fieri:

Nam gloria nostra, id est causa atque materia nostræ spiritualis exsultationis in Deo, hæc est, testimonium conscientiæ nostræ, id est fiducialis testificatio conscientiæ propriæ.43 Secura enim mens, quasi juge convivium. Semper vero præsumit sæva conscientia perturbata.44 Deinde ponit quid sibi perhibeat atque testetur conscientia sua, videlicet:45 quod in simplicitate bona, quæ duplicitatis plicam excludit, et sinceritate, id est munda intentione ac pura veritate, Dei, et non in sapientia carnali aut sæculari, quæ docet sensibilia bona exquirere: de qua dicitur, Non est ista sapientia desursum, sed terrena, animalis et diabolica;46 sed in gratia Dei, id est secundum instinctum et opera gratiæ nobis a Deo infusæ, conversati sumus in hoc mundo*, a tempore conversionis* nostræ ad Christum, abundantius autem, id est, gratiosius conversati sumus, ad vos*, id est vobiscum, a quibus nihil recepimus*. De hac laudabili simplicitate, qua homo corde, ore et opere, uniformi modo se habet, omnem vitans simulationnem hypocritarum, scriptum est in Proverbiis: Recti habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea;4748 et iterum, Cum simplicibus sermocinatio Dei. Ad hanc simplicitatem hortatur Jacobus, dicens: Purificate corda, duplices animo.49 Porro, quod ita habuerimus nos ad vos, patet:

Non enim alia, id est opposita, scribimus vobis in hac secunda epistola, quam quæ legistis in prima epistola vobis a me missa, et cognovistis ex lectione illius epistolæ, imo et per experientiam operum meorum inter vos. Spero autem quod usque in finem, id est perseveranter ac firmiter, cognoscetis nos in simplicitate et sinceritate conversari, sicut et cognovistis nos ex parte, id est, quemadmodum partim jam rectitudinem nostram considerastis expertique estis; quia gloria vestra, id est causa vestræ lætitiæ, nos sumus.

Honestus enim et sapiens pater lætificat filios bonos, qui utique in gratia patris sui cordialiter jucundantur.50 Sicut et vos estis gloria nostra. Nam filius sapiens, gloria est patris, ut Salomon dicit.51 Maxime enim gaudent boni patres de filiorum suorum profectu, sicut Joannes in sua ait Canonica: Majorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.52 Unde alio loco dicit

A Apostolus: Nunc vivimus, si vos statis in Domino.53 Sic autem unus nostrum est gloria alterius in die Domini nostri Jesu Christi, id est ad hoc, ut in die judicii simul glorificemur. Vel, quod unus sit gloria alterius, evidentius apparebit in die prædicto, quando omnia aperta erunt ac nuda:54 propter quod, tempus illud dies vocatur.

Et hac confidentia, qua ita sincere me circa vos habui, et quia unus nostrum alterius est gloria, volui prius venire ad vos quam ire in Macedoniam, sicut promisi me venturum ad vos:55 quamvis ita non feci propter culpam vestram, scilicet propter vestram perversitatem et litem; ut secundam gratiam, id est alium profectum, haberetis ex meo adventu, qui infructuosus non est, hoc est, ut sicut in primo adventu meo ad vos, instruxi vos circa credenda, sic modo docerem vos circa agenda; et per vos, id est a vobis, et vestro ducatu, transire in Macedoniam, provinciam Græciæ; et iterum a Macedo- nia volui venire ad vos, ut tertiam gratiam, id est, perfectam informationem haberetis, et a vobis deduci in Judæam, ut sanctis qui ibi sunt, vestras eleemosynas ferrem. Sed quia Apostolus non venit sicut prædixit, quidam Corinthiorum reprehenderunt ipsum de levitate, falsitate et carnalitate, quasi propter corporale commodum venire distulerit. Ideo de iis malis se excusans, adjecit:

Quum ergo hoc voluissem, id est, vos visitare optassem, sicut jam dixi, numquid levitate aut instabilitate usus sum, mutando propositum sine rationabili causa? aut quæ cogito facere, secundum carnem cogito? id est, numquid carnali sensu utor, dum vos visitare propono, quod tamen non facio, tanquam propter carnis commoditatem hoc differam, ut sit apud me Est et Non, id est affirmatio et negatio de eodem, puta mendacium? Non utique, quoniam nihil dixi intentione fallendi: et hoc ipsum quod dixi, intelligendum erat, nisi rationabile impedimentum occurreret. Mendacium vero est falsa vocis significatio cum intentione fallendi.

Fidelis autem, id est verus in promissis, Deus est: idcirco non mittit nuntios falsos et infideles. Cujus signum vel ratio est: quia sermo noster qui fuit apud vos, id est prædicatio nostra vobis proposita, non est in illo Est et Non, id est affirmans et negans aliquid de eodem secundum idem, sic enim mendax esset; sed est in illo Est, id est, simpliciter affirmavit esse in Deo, vel in effectibus ejus, quod in eis est, id est quod eis veraciter competit. Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, id est a nobis vobis evangelizatus, videlicet per me sicut per principalem, et Silvanum (quem aliqui dicunt esse Silam apostolum) et Timotheum, cooperatores adjutoresque meos, non fuit in illo Est et Non est, id est contradictionem includens seu falsitatem; sed Est in illo fuit, id est, sermo noster de Christo sic pronuntiatus est, sicut vere in Christo impletum est. Vere enim natus, passus ac resuscitatus est, sicut docuimus. Quotquot enim promissiones Dei sunt, id est universæ promissiones Patris factæ de Christo, in illo etiam Est, id est, in Christo vere implentur. Unde Joannes dicit: Gratia et veritas per Christum facta est.5657 Et Christus in cruce dicebat: Consummatum est. Ideo dicimus et per ipsum Christum, Amen, id est, verum est, Deo Patri, quia per Christum fatemur verificata esse Patris promissa, ad gloriam nostram, id est ad nostram salutem, quæ consistit in hoc quod divinam veritatem agnoscimus atque fatemur, sicut ait Salvator:58 Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo.59

Qui autem confirmat nos vobiscum, id est nos et vos simul, in Christo, id est in fide et dilectione Christi, et qui unxit nos interna et spirituali unctione, videlicet perfusione Spiritus Sancti: de qua et apostolus Joannes: Vos unctionem habetis a Sancto; et unctio ejus docet vos de omnibus.6061 Hæc unctio primo confertur in Baptismo. Qui ergo sic confirmavit et unxit nos, est Deus: qui et signavit nos, id est, in libro vitæ conscripsit, ab aliis discrevit, et ad se pertinere monstravit, et dedit pignus Spiritus, id est arrham Spiritus Sancti, videlicet dona divina, quæ sunt pignus certificans nos de inhabitatione Spiritus Sancti, et futura beatitudine nobis præstanda. Ex perceptione quippe præsentium munerum, certa fit exspectatio futurorum. Itaque, qui dedit pignus istud in cordibus nostris, in quibus dona Spiritus Sancti recipiuntur, est Deus. Ideo omne bonum ei adscribimus.

Insuper pandit cur ad eos non venerit: Ego autem testem Deum invoco, id est, per Deum testor et juro: et hoc, in animam meam, id est contra bonum animæ meæ, si mentior; quod parcens vobis, id est, vestræ infirmitati condescendens ac providens, non veni ultra, id est post primam vicem, vel a tempore ultimi recessus mei a vobis, Corinthum, videlicet ne cogerer vehementer dure corripere vos: ideo malui vos scripto corrigere, vobisque aliquantum correctis, venire. Non quia dominamur fidei vestræ, id est vobis fidelibus. Tanquam dicat: Non ideo assero me vobis pepercisse, quasi fides vestra nostro subjiciatur imperio, quum fides sit voluntatis, vel quasi vobis dominemur. Unde Petrus: Pascite, inquit, qui in vobis est gregem, non ut dominantes in cleris, sed forma gregis effecti.62 Sed adjutores, id est cooperatores, sumus gaudii vestri spiritualis, quod nunc habetis per fidem, et in futuro sortituri estis per speciem: hoc est, inducimus vos per exhortationem ad opera bona, ex quibus gloriamini in Domino jam in isto exsilio, et per quæ futuram felicitatem meremini:63 de qua Salvator, Intra, inquit, in gaudium Domini tui. Adjutores, inquam, sumus gaudii vestri, idcirco, nam fide statis: id est, per fidem erecti estis ad Deum in bonis operibus, ideo cooperamur vobis, inducendo vos ad perseverantiam atque profectum.

Footnotes

  1. Luc. n. 14. ↩

  2. 1 Tim. ii, 5. ↩

  3. Matth. vi, 9. ↩

  4. Luc. ii, 14. ↩

  5. 1 Tim. n. 5. ↩

  6. Joann. viii, 49. ↩

  7. Joann. xx, 17. ↩

  8. Ps. lxxxviii, 2. ↩

  9. Jacob. i, 2. ↩

  10. Job v, 18. ↩

  11. Habac. iii, 2. ↩

  12. Judith viii, 22, 23. ↩

  13. Eccli. xxxiv, 9. ↩

  14. Job xxx, 20, 21. ↩

  15. Judith xiii, 17. ↩

  16. Job xiii, 15. ↩

  17. Ps. lxxvi, 3, 4. ↩

  18. Joann. xv, 20; xiii, 16. ↩

  19. Rom. viii, 17. ↩

  20. Ps. xcm, 19. ↩

  21. II Mach. v, 20. ↩

  22. Prov. x, 1. ↩

  23. Job xix, 25. ↩

  24. II Tim. n, 12. ↩

  25. I Petr. IV, 13. ↩

  26. Keeli, xxxu, 1. ↩

  27. Ps. xciii, 19. ↩

  28. Eccli. xxxii, 1. ↩

  29. II Tim. ii, 12. ↩

  30. Act. xix, 24 et seq. ↩

  31. I Cor. x, 13. ↩

  32. Marc. xiv, 33. ↩

  33. III Reg. xix, 4. ↩

  34. Tob. III, 6. ↩

  35. Job xii, 15. ↩

  36. Jer. xvii, 5. ↩

  37. Is. I, 10. ↩

  38. Is. L, 10. ↩

  39. Jer. xvii, 7. ↩

  40. Matth. xiii, 22. ↩

  41. Matth. viii, 22. ↩

  42. Philipp. I, 24. ↩

  43. Prov. xv, 15. ↩

  44. Sap. xvii, 10. ↩

  45. Job vii, 15. ↩

  46. Jacob. III, 15. ↩

  47. Ibid. III, 32. ↩

  48. Prov. II, 21. ↩

  49. Jacob. IV, 8. ↩

  50. Prov. XVII, 6. ↩

  51. Prov. X, 1. ↩

  52. III Joann. 4. ↩

  53. I Thess. III, 8. ↩

  54. Hebr. IV, 13. ↩

  55. I Cor. XVI, 5. ↩

  56. I Cor. xix, 30. ↩

  57. Joann. I, 17. ↩

  58. Matth. x, 32; ↩

  59. Luc. xii, 8. ↩

  60. 1 Joann. ii, 20, 27. ↩

  61. 1 Joann. ii, 20, 27. ↩

  62. 1 Petr. v, 2, 3. ↩

  63. Matth. xxv 21, 23. ↩

Chapter 2 of 14