Skip to the text

Articulus 3

DECLARATIO CAPITULI TERTII : INCIPIMUS, ETC.

MANIFESTATUM erat Apostolo, quod aliqui Corinthiorum scandalizabantur in hoc quod toties commendavit se ipsum, quasi inaniter moveretur, propriam magis quam Dei gloriam quærens, quod est contra Salomonis doctrinam, dicentis: Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua.1 Unde et Salvator: Si ego glorifico me ipsum, gloria mea nihil est. Ideo Apostolus in hujus capitis exordio excludit malam suspicionem illorum, dicendo :2

Incipimus iterum in hac epistola, sicut in prima, commendare, id est laudare, nos ipsos, videlicet propter propriam gloriam nostram, et non potius propter gloriam Dei, ad vestri instructionem, ut agnita veritate nobis credatis, non pseudoapostolis? Aut numquid egemus, sicut quidam fallaces atque hypocritæ, commendaticiis, id est laudatoriis, epistolis mittendis ad vos, aut ex vobis, id est a vobis ad alios transmittendis? quasi dicat : Nequaquam indigemus hujusmodi epistolis ex parte nostri, quem propria virtus satis commendat; tamen propter ignaros necessarium est, ne fallantur.

Quod autem non indigemus commendaticiis litteris, patet : nam, Epistola nostra, id est, aliquid simile epistolæ nostræ, videlicet conversi ac instituti a nobis, vos estis, quia in vobis nostra virtus et sapientia declarantur quasi in libro : epistola, inquam, scripta, id est vehementer impressa, in cordibus nostris, quoniam indesinenter memoriam sollicitudinemque pro vestra salute habemus ; quæ epistola scitur et legitur ab omnibus hominibus, id est, cunctis fidelibus constat vos esse conversos et institutos a nobis. Legunt quoque et discunt seu pensant in vobis, vel ex vestræ conversationis intuitu, quales nos simus, sicut ex consideratione discipuli innotescit prudentia perfectioque magistri.

Manifestati, id est, per fidem et opera bona hoc aliis de vobis ostensum est, quoniam epistola estis Christi, id est a Christo principaliter instituti et scripti, cujus etiam virtus et gratia in vobis repræsentatur, ministrata a nobis, id est, nostro ministerio ad fidem deducti et Christo exhibiti estis : epistola, inquam, scripta, non atramento, quomodo scripsit Baruch ex ore Jeremiæ, sed Spiritu Dei vivi, id est Spiritu Sancto, a quo instituti estis et inter electos adscripti.3 Ipse enim est digitus Dei, quo divina in nobis scribuntur seu imprimuntur. De quo loquitur

Christus : Si in digito Dei ejicio dæmonia, etc.4 Scripti autem non in tabulis lapideis, quomodo scripta erat lex Moysis, id est non instituti in cordibus duris, nec hujusmodi cordibus impressi, sed in tabulis cordis carnalibus, id est in cordibus piis ac mollibus, vel in intellectu prudenti, voluntate benigna, memoria stabili.5 De quibus tabulis legitur in Proverbiis : Serva mandata et legem quasi pupillam oculi tui, et in tabulis cordis tui scribe ea.6 In talibus ergo tabulis fideles scripti dicuntur a Spiritu Sancto : Primo, quia per ejus institutionem et gratiam corda habent hujusmodi : lata, scilicet per caritatem : aperta, per obedientialem promptitudinem; plena, per mansuetudinem; mollia, per divini verbi celerem receptionem et compunctionem. Unde Dominus per Ezechielem promittit : Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et spiritum novum ponam in medio vestri.7 Secundo, quia piis fidelibusque prælatis ac proximis impressit Spiritus Sanctus curam de salute aliorum.

C Præterea declarat Apostolus, quod non proprie commendet se ipsum, sed Deum, quum omne bonum ei adscribat. Fiduciam autem talem, id est audaciam sic loquendi de nostris præconiis, habemus per Christum, id est a Christo per gratiam ejus, ad Deum Trinitatem, coram quo ista fiducialiter dicimus. Non quod sufficientes simus cogitare, et per consequens nec dicere, nec facere possumus, aliquid meritorium a nobis, id est propria potestate, quasi ex nobis, id est tanquam ex prima et principali virtute. Licet enim nos simus causa operis boni per liberum arbitrium, quia nec aliter mereremur, natura tamen nostra indiget gratia : nam liberum arbitrium indiget non solum habitu gratiæ supernaturalis et divinæ dilectionis, sed etiam actuali motione Spiritus Sancti nos excitantis. In quo damnatur error Pelagii, asserentis quod inchoatio operum meritoriorum sit a nobis, consummatio vero a Deo. Inchoatio enim in nobis, est cogitatio, in qua operatur Deus, secundum Apostolum. Unde alibi loquitur : Deus operatur in nobis velle et perficere.8 Ideo subditur : sed sufficientia nostra, id est virtus et efficacia meritorie cogitandi, loquendi ac operandi, ex Deo est, id est ex motione et gratia Dei, a quo est omne datum optimum et donum perfectum.9 Propter quod ait Salvator : Sine me nihil potestis facere ;10 et per Prophetam : Perditio tua, Israel, ex te ;11 in me tantummodo auxilium tuum.

Qui et idoneos nos fecit ministros, id est efficaces et dignos prædicatores, novi Testamenti, id est evangelicæ legis ; non littera, id est non instructione litterali, sed spiritu, id est illustratione Spiritus Sancti, a quo vitam et sapientiam nos ad tantum officium dignificantem accepimus. Novum quippe Testamentum non est datum Apostolis per exteriorem scripturam, sed per internam illustrationem. Ideo vocatur lex spiritus. Lex autem Mosaica appellatur lex litteræ, quia in libro ac tabulis scripta. Ad cujus distinctionis insinuationem Dominus ait per Jeremiam : Ecce dies veniunt, et feriam domui Israel et domui Juda pactum novum, non tale quale pepigi cum patribus eorum, etc.12 Ratio autem cur Deus nos fecit idoneos non littera sed spiritu, est : Littera enim, id est lex scripta, occidit ex occasione, quia non contulit gratiam, et auxit concupiscentiam, eo quod homo nitatur in vetitum ;13 auxit quoque generaliter culpam, quoniam post veritatis notitiam gravius est peccare quam ante ;14 Spiritus autem Sanctus, qui per Apostolorum ministrationem dabatur fidelibus, et nunc per sacramenta Ecclesiæ datur hominibus, vivificat vita gratiæ corda credentium. Vel sic : Littera, id est sensus litteralis, vel potius qui litteralis videtur, occidit; spiritus autem, id est intellectus spiritualis ac mysticus, vivificat.

Proinde ostendit Apostolus dignitatem ministrorum novi Testamenti, comparatione ministrorum veteris Testamenti. Quod si, id est Quia, ministratio mortis, id est exhibitio instrumentalis veteris legis, per occasionem occidentis animam transgressoris (ut dictum est sæpius : virtus enim peccati lex), et etiam mortem corporalem facile inferentis, litteris visibilibus deformata, id est scripta, in lapidibus, id est lapideis tabulis, fuit in gloria, id est, gloriam habuit in suo ministro, seu ministeriali legislatore, ita ut non possent filii Israel intendere, id est visum figere, in faciem Moysis propter gloriam, id est claritatem, vultus ejus :15 in quo apparuerunt radii splendidi, angulariter ascendentes in similitudine cornuum, repercutientes intuitum filiorum Israel :16 unde et facies ejus dicitur fuisse cornuta ; quæ evacuatur, id est, quæ claritas Moysis, vel quæ ministratio finitur et cessat. Cito enim desiit claritas illa ; vetus quoque lex cessavit, nova lege promulgata. Quomodo non magis ministratio Spiritus, id est evangelicæ legis gratiam Sancti Spiritus ratione sacramentorum continentis, erit in gloria, id est, dignitatem et gloriam habebit in suis ministris, puta Apostolis, in præsenti atque futuro, etiam ampliorem quam ministratio mortis? quasi dicat, Imo habebit. Ideo subditur : Nam si ministratio damnationis, id est veteris legis, damnationem æternam accidenter augentis et inferentis, quoniam peccatum prohibendo, nec tamen gratiam largiendo, auxit peccatum, sicque damnationi fecit obnoxium. Sicut enim occidit, ita et damnavit.17 De cujus rei intellectu tractatum est plenius ad Romanos. Si ergo ministratio ista gloria est, id est honor et dignitas Moysis ; multo magis abundat ministerium justitiæ, id est ministratio novæ legis, veram perfectionem et gratiam juste vivendi includentis, in gloria, id est, copiosiorem gloriam habet annexam. Ecce quomodo sanctus Apostolus se ipsum et coapostolos suos Moysi præfert, saltem quantum ad gratias gratis datas.

Nam nec glorificatum est, id est, gloriosum reputandum non est, quod claruit in hac parte, id est lumen vultus Moysis, propter excellentem gloriam, id est propter vehementem excessum dignitatis et gloriæ ministris novi Testamenti concessum, quæ tanta est, ut comparatione ejus, gloria vultus Moysis quasi nihil sit. Vel sic: Nam nec glorificatum est, id est, hominibus perfecte revelari non potuit, quod claruit in hac parte, id est gloria ministris novæ legis collata. Tanta est enim gloria et dignitas Apostolorum, ut viatores capere nequeant. Porro quod subditur, utique consonat expositioni. Si enim quod evacuatur, id est vetus Testamentum quod cessavit, per gloriam est, id est, per gloriam et claritatem Moysis præstitum, datum ac receptum est; multo magis quod manet, id est nova lex, cui alia non succedet danda a Deo, in gloria est, id est, dignitatem gloriosam habet annexam.

11

12

Habentes igitur talem spem, videlicet quod tanta nobis collata est gratia, et tanta gloria præparata, multa fiducia utimur, id est, cum ingenti confidentia nostrum officium exercemus, certi de gloria remunerationis, et non celamus mysteria Scripturarum, seu mysticos sensus. Et non sicut Moyses ponebat velamen, id est pannum quemdam seu operimentum, super faciem suam cornutam seu lucidam ex colloquio Dei, ut non intenderent filii Israel in faciem ejus, quia nec eam inspicere poterant præ splendore, nisi esset velo obducta.18 Per quod figurabatur, quod spiritualis et verus intellectus veteris Testamenti tegebatur obscuritatibus figurarum legalium. Quod velamen evacuatur, id est, per doctrinam Apostolorum atque doctorum aufertur, dum veteris Testamenti Scriptura vere elucidatur.

Sed obtusi, id est excæcati, sunt sensus eorum, id est mentales oculi infidelium Judæorum: juxta illud, Obscurentur oculi eorum ne videant.19 Usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen, id est figuralis obscuritas legis, in lectione veteris Testamenti, id est, dum legitur Scriptura veteris Testamenti, Judæis manet non revelatum, id est occulta seu non intellecta, quia non aliter intelligunt Scripturas legis veteris modo, quam ante. Ideo velamen non est amotum a corde eorum: quamvis a re ipsa amotum sit. Unde subditur: quoniam in Christo evacuatur, id est, per fidem et doctrinam Christi amovetur, et veritas Scripturarum ostenditur. In cujus figura, tempore dominicæ passionis velum templi est scissum a summo usque deorsum.20 Per Christi etenim passionem revelantur legis ac Prophetarum sacramenta. Velamen itaque appellatur opertio prophetiæ, quæ in Christo impletur. Sed usque in hodiernum diem, id est tempus gratiæ, quum legitur Moyses, id est Pentateuchus, videlicet Scriptura quinque librorum Moysis, velamen, id est cæcitas seu opertio ista, est positum super cor eorum, id est infidelium Judæorum.

Quum autem conversi fuerint ad Dominum, recipiendo fidem catholicam, auferetur velamen prædictum a corde eorum: imo ista conversio aliquid aliud non videtur, nisi velaminis hujus ablatio. Tunc enim illuminabuntur corda ipsorum, juxta illud propheticum: Post hæc revertentur filii Israel, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum, id est Messiam, sicut Judæi quoque exponunt.21 Denique, quod per Spiritum Sanctum auferatur velamen, declarat. Dominus autem Spiritus est. Quamvis hoc de Deo Trinitate verum sit, juxta illud, Spiritus est Deus; jam tamen de Spiritu Sancto asseritur, qui quum sit Dominus, omnia agit quæ vult, et quomodo vult, sicut superius dictum est:22 Hæc omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.23 Illuminat ergo quos vult, et derelinquit quos vult, sicut legitur: Spiritus ubi vult, spirat.24 Ubi autem est Spiritus Domini, id est in mente quam per gratiam Spiritus Sanctus inhabitat, ibi libertas dilectionis, non coactio timoris, libera vacatio animi a jugo diaboli et a servitute peccati, ad contemplandum, diligendum ac operandum ea quæ Dei sunt. Infidelibus itaque inest velamen.

Nos vero omnes, id est fideles, præsertim Apostoli et viri perfecti, revelata facie interiori, id est intellectu a prædicto velamine liberato, gloriam Domini, id est majestatem divinam, seu Dominum gloriosum, vel Filium Dei Patris (de quo Isaias, Revelabitur, inquit, gloria Domini:25 siquidem filius sapiens, gloria patris est), speculantes nunc per fidem et per speculum in ænigmate;2627 in eamdem imaginem, id est divinæ majestatis seu Filii Dei quamdam deiformem assimilationem, transformamur: quia cognitio fit per assimilationem cognoscentis ad cognitum, secundum Boetium. Ideo contemplator divinorum, divinus seu deiformis efficitur. Transformamur autem, id est, salubriter commutamur, a claritate luminis naturalis, in claritatem luminis gratiæ, et a claritate viæ seu gratiæ, in claritatem patriæ et gloriæ. Vel sic, et melius, ut opinor: claritate in claritatem, id est de gratia minori in gratiam ampliorem, proficiendo in bonis et proficiscendo de virtutibus in virtutes.28 Quanto enim divinorum contemplationi magis insistimus, tanto exuberantiori lumine cœlestis gratiæ perfundimur atque implemur; et transformamur, id est, a forma seu modo propriæ subsistentiæ transferimur ad divinæ naturæ seu formæ modum ac imitationem. Imo unum cum Deo per caritatem efficimur, angelicam et divinam in hoc exsilio conversationem inchoantes. Et omnia hæc nobis insunt et competunt, non a nobis, sed tanquam a Domini Spiritu, id est virtute et gratia Spiritus Sancti, sicut alibi dictum est: Spiritus adjuvat infirmitatem nostram.29

Footnotes

  1. Prov. XXVII, 2. ↩

  2. Joann. VIII, 54. ↩

  3. Jer. xxxvi, 18. ↩

  4. Luc. xi, 20. ↩

  5. Exod. xxxiv, 4, 28. ↩

  6. Prov. vii, 2, 3. ↩

  7. Ezech. xxxvi, 26, 27. ↩

  8. Philipp. II, 13. ↩

  9. Jacob. I, 17. ↩

  10. Joann. XV, 5. ↩

  11. Osee. XIII, 9. ↩

  12. Jer. XXXI, 31, 32. ↩

  13. II Petr. II, 21. ↩

  14. Act. VII, 17; x, 44; etc. ↩

  15. 1 Cor. xv, 56. ↩

  16. Exod. xxxiv, 29-35. ↩

  17. Rom. III, vi-viii. ↩

  18. Exod. xxxiv, 33. ↩

  19. Ps. lxviii, 24. ↩

  20. Matth. xxvii, 51. ↩

  21. Osee III, 5. ↩

  22. Joann. IV, 24. ↩

  23. I Cor. XII, 11. ↩

  24. Joann. III, 8. ↩

  25. Is. XL, 5. ↩

  26. 1 Cor. XIII, 12. ↩

  27. Prov. X, 1. ↩

  28. Ps. LXXXIII, 8. ↩

  29. Rom. VIII, 26. ↩

Chapter 4 of 14