Articulus 2
EXPLANATIO CAPITULI SECUNDI : STATUI AUTEM HOC APUD ME, ETC.
DENIQUE plenius reserans Apostolus cur ad Corinthios ultra non venerit, ait : Statui autem hoc apud me, id est, in animo meo firmiter ordinavi atque proposui, ne iterum in tristitia, id est cum cordis dolore, venirem ad vos, dolendo propter vestram discordiam. Vel, In tristitia, id est, ne veniens vos tristes efficerem, corripiendo vos dure : doleo namque de vestra imperfectione. Quod patet per hoc : Si enim ego contristo vos, redarguendo vestra peccata; et quis ex vobis est qui me lætificet, id est, tristitiam meam in lætitiam mutet, nisi qui contristatur, id est, ad bonam tristitiam, scilicet pœnitentiam salutarem, movetur, ex me, id est ex mea increpatione? Quemadmodum ergo de vestris culpis doleo, ita de pœnitentia vestra exsulto. Et hoc ipsum, videlicet quod nemo errantium in vobis me lætificat, nisi qui contristatur ex me, scripsi vobis in ista epistola, ut non, quum venero ad vos, tristitiam novam super tristitiam ante conceptam habeam, id est, ne vehementer doleam inveniendo vos in dissensionibus constitutos; de quibus, id est de quorum profectu atque salute, oportuerat, id est, decens erat, me gaudere in Domino, eo quod sum confidens in omnibus vobis, id est, de vestra correctione et obedientia præsumo et spero, quia meum gaudium spirituale, quo de vestra emendatione et gratia lætor, omnium vestrum est, id est, in vos redundat, vobisque prodest atque commune est. Sicut enim ego de vestra correctione glorior, sic et vos de eadem gloriari debetis.
Habui autem magnam tristitiam, percepta vestra dissensione : cujus signum est : Nam ex multa tribulatione, id est afflictione, et angustia, id est pressura et sollicitudine cordis, scripsi vobis superiorem epistolam, per multas lacrimas, id est copiose lugendo ob vestros errores. Et hoc feci, vel me hoc fecisse jam recito, non finaliter ad hoc ut contristemini : tristitia non est finis ultimate intentus, sed gloria; sed ut sciatis per experientiam curæ meæ ad vos, quam caritatem, id est, quantam quamque specialem dilectionem, habeam abundantius, id est multum abundanter, in vobis, id est ad vestras personas; hocque scientes, libentius acquiescatis admonitionibus meis, certi quod ex caritate procedant. Nihil enim ita provocat dilectionem, sicut dum unus sentit se amari ab alio. Hinc etiam constat, quod bonum ac utile sit alii manifestare dilectionem quæ ad ipsum habetur, quia amanti facilius consentitur. Per accidens tamen, hoc malum est : primo, si habeat speciem adulationis; secundo, si alter per hoc moveatur ad gloriam vanam.
Deinde agit Apostolus de illo enormi et publico fornicatore qui patris sui habebat uxorem, quem et Apostolus tradidit Satanæ, sicut in prima epistola patuit. Si quis autem, id est aliquis1 vestrum, me contristavit, maxime fornicator prædictus, non me contristavit tristitia immoderata actum rationis impediente : quæ in sapientem non cadit, secundum Philosophum. De qua tristitia scriptum est : Non contristabit justum quidquid ei acciderit;2 itemque : Tristitiam longe expelle a te : multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in ea.3 Itaque, Non me contristavit omnino, sed ex parte, id est aliquo modo, et moderate, prout caritas exigit
5
1
2
3
B
C
D
4 tristari de peccato alterius. Vel, Non me contristavit, scilicet solum, sed ex parte, id est, etiam aliqui aliorum me contristarunt. Et hoc dico, ut non onerem omnes vos, id est, ne videar omnibus vobis gravem culpam imponere, et increpationem inducere.
6 Sufficit illi, id est, satis gravis et pro sufficienti pœna reputanda est, qui ejusmodi est, id est fornicatori præfato, objurgatio hæc, id est increpatio et excommunicatio, quæ fit, id est, facta est illi, a pluribus, id est omnibus vobis, quibus collectis objurgatus fuit. Magnum enim intra se fert tormentum, qui vitia sua cernit ab omnibus detestari. Et in tantum sufficit ei objurgatio ista, ita ut econtrario, scilicet pro excommunicatione, magis donetis ei, id est, ignoscatis, et consolemini eum verbis atque exemplis sacræ Scripturæ ad divinæ misericordiæ commendationem spectantibus : ut est illud in Ezechiele, Nolo mortem peccatoris ; et illud Zachariæ, Convertimini ad me, et convertar ad vos, dicit Dominus ; ne forte abundantiori tristitia absorbeatur, id est, inordinato mœrore et excessivo cordis dolore desperet et pereat, qui ejusmodi est, id est fornicator jam dictus : quia ut Salomon ait, In mœrore animi dejicitur spiritus.
7
Ezech. xviii, 32; xxxiii, 11. Zach. 1, 3.
Prov. xv, 13.
8 Propter quod obsecro vos ex humilitate, qui possem præcipere apostolica auctoritate, ut confirmetis, id est, per opera caritativa ac fortia ostendatis, in illum pœnitentem caritatem fraternam, hortando, consolando, atque ad pristinam societatem et communionem ipsum admittendo. Ideo enim et scripsi vobis, ut cognoscam, id est videam, experimentum vestrum, id est facta experimentalia, per quæ experimentaliter constet, an in omnibus præceptis et admonitionibus obedientes sitis mihi : quatenus, si ita non est, instruam vos plenius de obedientia generaliter observanda. Viris quippe heroicis, divinis atque perfectis, quos certum est a Spiritu Sancto moveri, in omnibus obediendum videtur, etiam si supra
9 vires et contra rationem naturalem videtur quod jubetur.
Cur vero donare et parcere debeant prædicto pœnitenti, quem Apostolus non exprimit nominatim, ne confundatur, subjungitur : Cui autem aliquid donastis, id est ei cui vos ignovistis, et ego donavi. Nam quum illi rogabant Apostolum pro indulgentia et reconciliatione alicujus injusti, Apostolus consensit : ideo dignum est ut et ipsi quoque ignoscant pro quo rogat Apostolus, et ut donatio seu remissio Apostoli agnoscatur rata et efficax. Nam et ego donavi, id est, ignovi, et absolvi pœnitentem, si quid donavi (hoc addit Apostolus, ad innuendum quod non passim aut indiscrete donavit, sicut et Timotheo transcripsit : Manus cito nemini imposueris), propter vos, id est ad vestram instantiam. Hoc feci in persona Christi, id est vice et loco Christi, cujus vicarii sumus : quibus et ipse suam potestatem commisit, et solvendi itemque ligandi virtutem largitus est ; ut non circumveniamur a Satana, id est, ne a diabolo decipiamur, habendo nos nimium rigorose aut nimis remisse circa subjectos : quorum utrumque prælato vitandum est. Non enim ignoramus cogitationes ejus in communi, id est machinamenta, astutias atque suggestiones, quibus conatur fideles a medio virtutis retrahere. In speciali tamen nescit aliquis cogitationes dæmonum, sicut nec hominum, nisi ex speciali revelatione.
B
C
D
Præterea manifestat Apostolus, quod occasione Corinthiorum impeditus sit Troade. Quum autem venissem Troadem propter Evangelium Christi illic prædicandum, et ostium mihi apertum esset, id est corda hominum aperta et præparata recipere verbum Dei, in Domino, id est in virtute et gratia Dei ; vel, In Domino, id est secundum placitum voluntatis divinæ ; non habui requiem spiritui meo, id est, mente quietus non fui, nec desiderio meo satisfacere potui, eo quod non invenerim ibi Titum fratrem meum, epi-
10
1 Tim. v, 22.
Matth. xvi, 19; xviii, 18.
11
12
13 scopum Cretensem, sicut condixeramus. Impeditus enim Titus et retardatus, mansit apud Corinthios. Unde eo absente non potuit Apostolus et adversariis resistere, et fideles satis instruere. Sed valefaciens eis, videlicet Trojanis conversis, profectus sum in Macedoniam. Ad quod forsitan pertinet illud Actuum: Quum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem; et visio per noctem Paulo ostensa est: Vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens:4 Transiens in Macedoniam, adjuva nos.
Incipit insuper Apostolus commendare se ipsum, propter causas superius assignatas.5 Deo autem gratias referimus, qui semper triumphat, id est triumphare facit, nos in Christo Jesu, id est in virtute et gratia Christi; et odorem notitiæ suæ, id est dulcem ac odoriferam suæ majestatis sapientiam, id est sacræ Scripturæ doctrinam (quæ dulcis est, quia inflammat affectum: quod non facit naturalis sapientia, nisi debili modo), manifestat per nos, id est per nostram prædicationem, in omni loco: quemadmodum scriptum est, In omnem terram exivit sonus eorum.6 Quia Christi bonus odor sumus, id est, per nos, videlicet per nostræ prædicationis instantiam, operationem miraculosam, et conversationem exemplarem, Christi bonitas, veritas atque dulcedo aliis innotescit ac sapit. De tali odore in Canticis legitur:7 Curremus in odorem unguentorum tuorum; itemque, Odor oris tui, sicut odor malorum punicorum.8 Sic ergo sumus bonus odor Christi Deo, id est ad gloriam sanctæ et superbeatissimæ Trinitatis, cujus fides et gloria mundo per nos revelatur, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt, sed differenter: aliis quidem, videlicet reprobis, sumus odor mortis culpæ in mortem pœnæ æternæ; per accidens tamen, ratione perversitatis eorum, quia ex nostra prædicatione et bonitate ad invidiam incitantur, graviusque delinquunt; aliis autem, puta electis, sumus odor vitæ gratiæ tendentis in vitam gloriæ, quia ex nostra prædicatione divino accenduntur amore, quo nihil est dulcius.
Et ad hæc agenda, videlicet ut sit aliquis bonus odor Christi, secundum modum dictum, quis illorum pseudoapostolorum tam idoneus est sicut nos Apostoli? Nemo utique. Non enim sumus sicut plurimi falsi doctores, adulterantes verbum Dei, id est perverse interpretantes, et sine fructu debito facientes divinam Scripturam; sed ex sinceritate, id est, pura intentione et vero intellectu verba divina prædicamus, sicut ex Deo edocti, tanquam divinitus informati, et loquentes coram Deo, id est reverenter et sancte, ac si Deum cerneremus præsentem, cujus præsentiam oculo intellectuali attendimus, in Christo, id est secundum Christi voluntatem et institutionem, loquimur.
Footnotes
Chapter 3 of 14