Articulus 6
EXPLANATIO CAPITULI SEXTI : ADJUVANTES AUTEM EXHORTAMUR.
RECOMMENDATIS novi Testamenti my-steriis, jam omnes ad perfectionem invitantur, dicente Apostolo : Adjuvantes autem verbo, operatione, oratione, vestram imbecillitatem; vel, Adjuvantes, id est Christo cooperantes in vestra conversione; exhortamur ne in vacuum, id est, sine fructu et perseverantia, gratiam Dei habitualem et gratum facientem recipiatis in Baptismo, vel Pœnitentiæ sacramento. Gratiæ enim finis est adeptio gloriæ. Idcirco gratiam Dei in vacuum recipit, qui per eam bene vivendo æternam beatitudinem non acquirit. Melius est enim viam justitiæ ignorasse, quam post agnitionem reverti retrorsum. Simili modo, melius quodammodo est gratiam non recepisse, quam receptam perdidisse.
Quod autem Deus paratus sit gratiam dare, probatur. Ait enim Dominus per Isaiam : Tempore accepto, id est tempore opportuno et congruo, maxime novæ legis et gratiæ, exaudivi te, instanter orantem pro quocumque negotio tibi salubri. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur. Et in die salutis, id est tempore liberationis humanæ factæ per Christum, adjuvi te, dando tibi supernaturale auxilium gratiæ atque virtutum : sicut ait Psalmista, Auxilium meum a Domino; et, Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea. Denique præallegatam Isaiæ auctoritatem quasi exponit, applicans eam ad tempus Christi. Ecce nunc tempus acceptabile, id est gratum et aptum ad gratiam promerendam, quia nunc maxime operatur meritum passionis dominicæ, ecce nunc dies salutis, id est tempus salvationis a Christo exhibitæ.
A Unde legitur in Actibus : Omnes Prophetæ a Samuel et deinceps annuntiaverunt dies istos.1
Nemini dantes ullam offensionem, id est aliquod scandalum verbo aut facto nostro minus recto. Unde alio loco dictum est : Hoc judicate, ne ponatis fratribus offendiculum. Hoc enim est caritatis. Ut non vituperetur ministerium nostrum, id est obsequium quo Christo servimus docendo et operando. Si autem reprehensibiliter egerimus, servitium nostrum vituperatur a subditis; et scandalizantur, minusque diligenter advertunt ac implent quod eis proponitur.
Sed in omnibus observantiis mandatorum atque consiliorum, exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, id est, prout decet veros famulos Christi : et primo, in multa patientia, id est copiosa et prompta tolerantia adversitatum, ne passio tristitiæ regnet in nobis : in patientia, inquam, servanda in tribulationibus, id est afflictionibus a quocumque inflictis, in necessitatibus, id est penuriis victus atque vestitus, in angustiis, id est cordis pressuris; in plagis, in carceribus, quibus læsi captique fuimus, ne liberi et incolumes prædicemus ubique; in seditionibus contra nos motis, in laboribus manualibus pro alimonia corporis, in vigiliis propter protractionem prædicationis et orationis, in jejuniis pro carne domanda et gratia impetranda, in castitate mentis et corporis, in scientia, id est notitia eorum quæ ad salutem exiguntur, in longanimitate, id est longa et certa exspectatione futuræ beatitudinis, in suavitate, id est mentis dulcedine, et blanda quadam applicatione ad proximum, in
1
II Petr. n, 21.
2
Is. XLIX, 8.
Matth. VII, 8.
Ps. CXX, 2.
Ps. XCIII, 17.
Rom. XIV, 13.
Spiritu Sancto, id est in omni directione Spiritus Sancti; in caritate non ficta, id est non simulata aut falsa, qualem habent hypocritæ: unde dicit Joannes, Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate;2 in verbo veritatis, id est prædicatione Christi, qui est via, veritas et vita, seu evangelicæ theoriæ, in virtute Dei, id est divinæ potestati semper innitendo, non propriis viribus; per arma justitiæ, id est virtutes seu opera virtuosa, animam munientia per modum armorum, a dextris, id est in prosperis, et a sinistris, id est adversis, quatenus nec in prosperis erigamur, nec adversis dejiciamur, sed animo roborato in gratia, regia semper via tendamus ad patriam electorum.
Exhibeamus insuper nos Dei ministros, per gloriam et ignobilitatem, id est honorationem et vilipensionem, ut sive glorificemur ab hominibus, sive vilipendamur ab eis, in Christi servitio firmiter stemus; per infamiam quoque et bonam famam, id est, sive diffamemur, sive celebre nomen habeamus coram hominibus, in Christo stabiliter perseveremus, non curantes laudes aut vituperia hominum.34 Ut seductores reputati a multis errantibus, et veraces sumus verbo ac rebus; sicut qui ignoti, quasi a Deo reprobati, secundum opinionem illorum, et tamen cogniti sumus Deo per approbationem. Quasi morientes vitam naturalem perdendo: quotidie enim putabant quidam adversarii fidei Apostolos occidendos; et ecce vivimus, Deo nos conservante in vita naturæ et gratiæ. Ut castigati, id est Deo permittente flagellati pro culpis nostris, vel aliorum, vel propter exemplum atque coronam (Deus enim flagellat omnem filium quem recipit, ut Salomon loquitur), et non mortificati, id est non occisi:5 sæpe enim a morte corporali divina virtute erepti sunt. Unde fertur in Psalmo: Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.6 Quasi tristes propter adversa, semper autem gaudentes in Domino, per veram patientiam et consolationem internam. Propter quod in Actibus recolitur: Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.78 Sicut egentes temporalibus bonis, secundum veritatem, vel spiritualibus donis, secundum errantium suspiciones, multos autem, id est omnes quos ad Christum convertimus, sumus locupletantes spiritualibus bonis. Tanquam nihil habentes, quoniam omnia dereliquimus propter Christum, et omnia possidentes, quantum ad necessitatem vel utilitatem: timentibus quippe Deum nihil deest. Unde dicit Salvator: Primum quærite regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis.9 Christus quoque subjecit Apostolis animata et inanimata, dæmones, et homines, quorum peccata solvere et non solvere potuerunt.10
Consequenter ostendit se ista loqui ex caritatis fervore. Os nostrum patet ad vos, id est, ad vestram informationem apertum est, o Corinthii, quoniam de ministerii mei dignitate, Evangelii veritate, propriæ quoque personæ commendatione, jam multa locutus sum vobis. Cor nostrum dilatatum est spiritualiter latitudine caritatis, id est, affectus noster interior extendit mentem nostram ad vos. Non angustiamini in nobis, id est, ex parte nostri nolite angustias seu minorationes scientiæ atque virtutum incurrere: nos enim parati sumus omnia nostra vobis communicare, et cor vestrum dilatare ad diligendum cœlestia. Angustiamini autem, id est, confringimini ac minoramini, in cordibus vestris duris, quæ ob suam malitiam non dilatantur per copiosam spiritualium receptionem bonorum:1112 hoc est, parvitatem et paupertatem vestræ scientiæ atque virtutis nolite adscribere nobis, sed propriis cordibus incapacibus et indignis.13 Eamdem autem remunerationem, id est idem præmium, habentes vos nunc in spe, habituri illud tandem in re, quod nos habemus habiturique su- cluditur. Ei quoque quod subinfertur, Exite de medio eorum, consonat quod Petrus disseruit : Separamini, inquiens, a generatione hac prava.14 Sed et in Apocalypsi ait Scriptura : Ecce tabernaculum Dei15 cum hominibus, et habitabit cum eis; et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit illorum Deus. Quæ utique verba plena sunt omni dulcedine, caritate atque fiducia.
Footnotes
Chapter 7 of 14