Skip to the text

Articulus 7

EXPOSITIO CAPITULI SEPTIMI : HAS IGITUR HABENTES PROMISSIONES.

EX præinductis in fine præcedentis capituli infert Apostolus admonitionem salubrem, et ait : Has igitur habentes promissiones, o carissimi fratres, immediate expressas, videlicet quod Deus habitabit et ambulabit in nobis, recipietque nos, et erit in nobis, mundemus nos per veram confessionem (omnia enim in confessione lavantur), per contritionem, per dominicæ passionis memoriam, præsertim per divini amoris accensionem, quoniam caritas operit multitudinem peccatorum, ab omni inquinamento carnis et spiritus, id est ab universis peccatis carnalibus, ut sunt gula, luxuria, et spiritualibus, ut sunt invidia, superbia;123 perficientes sanctificationem, id est, inchoatam in Baptismo vel Pœnitentia sanctitatem ad perfectionem ducentes, perseverando ac proficiendo in bonis usque in finem : et hoc, in timore Dei casto ac filiali : de quo in Ecclesiastico dicitur, Qui sine timore est, justificari non potest; atque in Psalmo, Timete Dominum, omnes sancti ejus.

Capite nos, id est, verba nostra sapienter pensate, et nos ipsos in exemplum accipite. Neminem lœsimus post nostram conversionem, id est, nullum ad peccatum induximus directe, verbo vel opere, neminem corrupimus per falsam doctrinam, neminem circumvenimus, id est, defraudando decepimus. Non ad condemnationem vestram dico, id est, non ideo ista commemoro, ut aggravem vestra peccata, vosque relinquam ac pereatis. Prædiximus enim, et supra jam scripsimus, quod in cordibus nostris estis scripti per curam et caritatis affectum, et jugem memoriam, ad commoriendum et convivendum :4 id est, in tantum vos meo cordi impressi, ut pro vestra salute paratus sim mori, aut manere in vita præsenti, ut instruam vos.

Multa mihi fiducia est apud vos, id est, de vestra caritate et pietate multum confido, et firmiter spero de felicitate vestra futura; multa mihi gloriatio inest spiritualis in Domino, pro vobis, id est ex consideratione gratiæ vobis concessæ; repletus sum consolatione, audita vestra emendatione, superabundo gaudio spirituali, propter beneficia Dei vobis collata, in omni tribulatione nostra, quam ab adversariis fidei patimur. Nam et quum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, id est nos ipsi. Ponit enim partem pro toto :5 nam superius dixit, Non habui requiem spiritui meo. Sed omnem, id est multiplicem seu perfectam, tribulationem, videlicet exteriorem et interiorem, passi sumus. Foris pugnæ, id est impugnationes a perversis ac perfidis, intus, id est in corde, fuerunt timores paternæ sollicitudinis pro Ecclesiis Dei ne subverterentur. Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi : de cujus adventu gavisi sumus, propter adjutorium quod nobis immus, videlicet visionem Dei per speciem, quæ est tota merces, tanquam filiis meis spiritualibus dico:67891011121314 Dilatamini et vos corde, quemadmodum dilatatum est cor nostrum.

Nolite jugum ducere, id est societatem aut familiaritatem habere, cum infidelibus et perversis. Jugum enim a jungendo nomen sortitur. Sicut ergo dilectio est jugum Christi, per quod ei nectuntur, et ab eo ducuntur electi, sic jugum diaboli est peccatum. Idcirco iniquis et perfidis jungi non debemus, id est communicare eorum peccatis, imo et occasiones hujus communionis vitare oportet, videlicet societatem et familiaritatem. Hujus ratio subditur: Quæ enim participatio, id est mutua communio seu convenientia, justitiæ cum iniquitate? Nulla utique, quum sint omnino contrariæ. Vos autem justi estis per fidem formatam, illi vero iniqui: non ergo jungi debetis. Aut quæ societas luci ad tenebras? Nulla, videlicet naturalis ac fixa; sed lux tenebras pellit. Vos autem per Dei cognitionem lux estis, illi vero tenebris ignorantiæ pleni.

Quæ autem conventio Christi ad Belial? Nulla plane. Belial autem interpretatur apostata, quo significatur diabolus: sed his duobus dominis nemo potest servire.15 Vos igitur Christiani, cum filiis Belial nolite conjungi. Aut quæ pars, id est communio, fideli cum infideli?

Quis autem consensus templo Dei, id est personæ fideli, in qua per gratiam habitat Deus, cum idolis?16 id est idololatris, qui idola sunt per similitudinem, juxta illud in Psalmo, Similes illis fiant qui faciunt ea.1718 Non ergo debetis illis sociari. Vos enim, in quorum cordibus habitat Deus, estis templum animatum ac mysticum Dei vivi, sicut dicit Dominus per Moysen, Ezechielem, atque Joannem in Apocalypsi:19 Quoniam inhabitabo in illis, id est, intima mentis electorum inhabitabo per caritatem et gratiam, et inambulabo, id est, in corde eorum quasi in paradiso voluptatis conversabor, quia deliciæ meæ esse cum filiis hominum.20212223

Inambulabo autem, id est, eos faciam ambulare de virtute in virtutem, et de via ad patriam;24 et ero illorum Deus, non solum generaliter, sicut omnium Deus sum propter universalem creationem ac providentiam, sed singulariter valde, dirigendo, protegendo, finaliterque salvando; et ipsi erunt mihi, id est ad honorem et gloriam nominis mei, populus, colendo et diligendo me super omnia: sicut in prima sua epistola asserit Petrus, Vos25 genus electum, gens sancta, populus acquisitionis; et Psalmista, Beneplacitum est Domino in populo suo.26

Ex dictis infert Apostolus admonitionem intentam. Propter quod, id est, quia non est societas inter prædicta, exite spiritualiter, et si fieri potest et expedit, etiam corporaliter, de medio eorum, id est de conventu pravorum. Quid enim paleis ad triticum? Hoc est, nolite cordis similitudine eis conjungi, sed fugite actus eorum. Et separamini ab eis, loco vel corde, dicit Dominus; et immundum ne tetigeritis, id est, peccato nolite consentire.27 Digni enim sunt morte, non solum qui faciunt, sed etiam qui consenserint. Et ego recipiam vos, id est, pie amplectar venientes ad me brachiis pietatis: de quibus per Prophetam loquor, Portavi vos in brachiis meis.28 Et ero vobis in patrem, id est, paterne vos fovebo ac diligam, et vos eritis mihi in filios, quantum ad viros, et filias, quantum ad feminas, dicit Dominus Deus omnipotens.

Porro Scriptura hic allegata, quantum ad sensum in diversis sacræ paginæ locis habetur. Pro eo enim quod hic dictum est, Inhabitabo in illis, scriptum est in Levitico: Ponam tabernaculum meum in medio vestri.29 Pro eo quod subditur, Et inambulabo, legitur in Deuteronomio:30 Dominus Deus tuus ambulat in medio castrorum. Totum tamen istud, et item quod subditur, Et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus, etc., in Levitico inpendit.3132 Non solum autem in adventu ejus consolatus est nos Deus, sed etiam a Deo principaliter consolati sumus, in consolatione, id est per consolationem, qua consolatus est nos Titus Dei minister in vobis, id est de vestra correctione, referens nobis vestrum desiderium pro gratia acquirenda, vel pro mea præsentia, vestrum fletum propter peccata præterita, vestram æmulationem, id est bonum zelum, pro me, id est pro nostra defensione contra detractores nostros et pseudoapostolos, quibus rationabiliter indignati estis; ita ut magis gauderem de vestra prosperitate, quam dolui de mea adversitate.

Denique, quod consolatus sim, patet : Quoniam etsi contristavi vos in epistola superiori, in qua dure correpti estis, non me pœnitet hoc fecisse. Etsi, id est Licet, pœniteret me vos contristasse, considerando tristitiam sub ratione tristitiæ tantum, secundum quem modum non habet rationem boni et appetibilis;33 tamen videns quod epistola illa, etsi ad horam, vos contristavit, nunc gaudeo de vestra contristatione pœnitentiali ; non quia contristati estis in genere, seu qualitercumque (non enim omnis tristitia bona est), sed quia contristati estis ad pœnitentiam salutarem ac sacramentalem, id est, vestra contristatio bonum finem sortita est : nam ad pœnitentiam vos induxit, quæ est dolor de malis præteritis. Contristati enim estis secundum Deum, id est secundum beneplacitum Dei, dolentes de peccatis vestris : quod complacet Deo, qui ait per Ezechielem, Confundimini et erubescite super viis vestris ;34 et alibi, Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum ;35 ut in nullo, id est nec in blandis nec in prosperis, detrimentum salutis patiamini ex nobis, id est, ne nos aliquo modo simus vobis occasio detrimenti, sed totum quod pro vobis agimus, vestræ prosit saluti.36

Quæ enim secundum Deum tristitia est, id est tristitia ordinata de peccato commisso, pœnitentiam, id est cessationem a malo et satisfactionem tendentem in salutem stabilem, id est veram atque perpetuam beatitudinem promerentem, operatur in genere causæ formalis. De hac bona tristitia scriptum est : Cor sapientium ubi tristitia, et cor stultorum ubi lætitia;37 et iterum, Per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.38 De prædicta quoque stabili salute alibi dicitur : Israel salvatus est in Domino salute æterna. Sæculi39 autem tristitia, id est dolor de amissione temporalium rerum et manifestatione propriæ iniquitatis, mortem culpæ operatur, id est, ad peccandum inducit : imo et mortem naturæ consciscit, quoniam nulla passio animæ adeo corruptiva atque contraria vitæ est, sicut tristitia, prout in prima secundæ Thomas pulchre demonstrat. Propter quod Salomon loquitur : Spiritus tristis exsiccat ossa.40 In Ecclesiastico quoque legitur : Multos occidit tristitia.41

Insuper, quod tristitia ista secundum Deum operativa sit pœnitentiæ in salutem, ostendit Apostolus. Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, id est tristitia hæc Domino placens, quantam in vobis operatur sollicitudinem placandi Deum et cavendi a peccatis : sed defensionem, id est, resistentiam contra tentationes diaboli et incentiva peccati : pœnitens enim munit et armat se contra causas peccandi ; sed indignationem, id est horrorem peccati, vel abominationem contra vos ipsos, qui tam prave egistis ; sed timorem divini judicii, infernalis tormenti, similisque peccati : pœnitens nempe formidat incidere manus Dei viventis, et timet ne denuo peccet;42 sed desiderium veniæ ac profectus ; sed æmulationem, id est bonorum imitationem ac zelum. Unde in Apocalypsi dicitur : Æmulare ergo, et pœnitentiam age. Vel, Æmulationem, id est zelum contra falsos qui vos ad vitia induxerunt. Sed vindictam, id est punitionem peccati. Qui enim veraciter pœnitet, peccata sua in se ipso ulciscitur, infligendo sibi pœnam secundum culpæ mensuram. Nam et satisfactio est pars Pœnitentiæ, sicut contritio atque confessio. In omnibus agendis exhibuistis vos incontaminatos esse, id est inculpabiles, negotio christiano exercendo: id est, ita vos reformastis, ut in omnibus christianæ conversationis officiis incontaminati sitis, saltem a mortali peccato. Potest quoque specialiter accipi de negotio quod eis commisit Apostolus, circa punitionem ejus qui uxorem habuit sui patris:43 quod utique negotium Corinthii fideliter expediverunt.

Igitur etsi scripsi vobis in præcedenti epistola, hoc feci, non solum propter eum qui fecit injuriam, id est propter correctionem fornicatoris qui rapuit patris sui uxorem, nec solum propter eum qui passus est injuriam, id est patrem cui ablata et rapta est uxor a proprio filio; sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam pro vobis, id est pro vestra salute, habemus coram Deo, id est, Deo spectante, nostrumque affectum effundendo coram eo pro vobis cum humili prece. Ideo consolati sumus de vestri correctione.

In consolatione autem nostra jam sæpe prædicta, id est ultra hanc consolationem, abundantius magis, id est abundantissime, vel plus quam ante doluimus, gavisi sumus super, id est de, gaudio Titi, ita ut gaudium ejus esset objectum atque materia gaudii nostri, quia refectus est, id est recreatus et confortatus, spiritus ejus paulo ante propter vestra peccata mœstus, ab omnibus vobis de correctione, vel profectu, vel bono proposito cujuslibet vestrum. Qui enim nondum correcti sunt, se emendare decreverunt, et ita spes bona lætificat Titum. Et si quid apud illum, id est quia de aliquo apud Titum, de vobis gloriatus sum, commendando vos, et de vestra emendatione spem bonam ei præstando, non sum confusus de hac gloriatione, quum non sim mendax inventus; sed sicut omnia ad vestram salutem pertinentia vobis in veritate locuti sumus prædicatione vocali, vel per epistolas, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum de vobis (ut dictum est), veritas facta est, id est ad effectum perducta; vel, sic esse innotuit Tito, sicut ei prædixi, quoniam estis correcti et laude digni inventi. Et viscera ejus, id est intima caritas ac desiderium Titi, abundantius nunc quam ante, quia nunc videt vestram obedientiam, in vobis sunt, id est, in vos tendunt, atque figuntur: amor enim tendit in amatum, et quiescit in ipso; Titi, inquam, reminiscentis omnium vestrum obedientiam (retulit enim Titus Apostolo cum ingenti lætitia obedientiam Corinthiorum), quomodo cum timore cordis et tremore corporis excepistis eum cum debita reverentia, sicut et vobis præcepi tales recipere tanquam me ipsum, imo ut Christum.

Gaudeo de hoc, et ob hoc, quod in omnibus rebus confido in vobis, sperans vos semper ad obediendum paratos, sicut et nunc obedientiam vestram expertus sum.4445 Una equidem actio virtuosa præstat fiduciam de alia, atque majori.

Footnotes

  1. 1 P. 14. 8. ↩

  2. xxv; 13. ↩

  3. 5; rov. ↩

  4. II Cor. 11. ↩

  5. II Cor. 11. ↩

  6. II Cor. vii, 13. ↩

  7. II Cor. vii, 2. ↩

  8. Ps. xxxiii, 10. ↩

  9. Eccli. i, 28. ↩

  10. I Petr. iv, 8. ↩

  11. Ps. xxxi, 5; ↩

  12. Prov. xxviii, 13. ↩

  13. Apoc. xxi, 3. ↩

  14. Act. x, 10. ↩

  15. Matth. vi, 24. ↩

  16. 1 Cor. iii, 16. ↩

  17. D potens. ↩

  18. Ps. cxxxiv, 18. ↩

  19. Exod. xxix, 45; ↩

  20. Prov. viii, 31. ↩

  21. Apoc. xxi, 3. ↩

  22. Ezec. xiii, 9; ↩

  23. Lev. xxvi, 11; ↩

  24. Ps. lxxxiii, 8. ↩

  25. 1 Petr. ii, 9. ↩

  26. Ps. cxlix, 4. ↩

  27. Rom. i, 32. ↩

  28. Osee x, 3. ↩

  29. Lev. xxvi, 11. ↩

  30. Deut. xiii, 14. ↩

  31. Osee xi, 3. ↩

  32. Lev. xxvi, 12. ↩

  33. Eccl. xxx, 25. ↩

  34. Ezech. xxxvi, 32. ↩

  35. Matth. iv, 17. ↩

  36. Apoc. iii, 19. ↩

  37. Eccle. vii, 5. ↩

  38. Ibid. 4. ↩

  39. Is. xlv, 17. ↩

  40. Prov. xvii, 22. ↩

  41. Eccli. xxx, 25. ↩

  42. Hebr. x, 31. ↩

  43. 1 Cor. v. ↩

  44. Galat. iv, 14. ↩

  45. 1 Cor. xvi, 10; ↩

Chapter 8 of 14