Articulus 13
EXPOSITIO CAPITULI TERTIIDECIMI: ECCE TERTIO HOC PARATUS SUM VENIRE AD VOS.
QUIDAM incipiunt hujus epistolæ capitulum ultimum hoc loco quo dicitur, Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos; quidam vero infra, ubi scriptum est, Ecce tertio hoc venio ad vos. Quæ forte diversitas contigit propter coincidentiam verborum istorum. Sed modica vis est, quo loco incipiatur.
Ostendens ergo benevolentiam suam Apostolus ad Corinthios, ait:1 Ecce tertio hoc tempore, id est hac tertia vice, paratus sum voluntate venire ad vos. Non quod ante bis venerit, sed semel; et alia vice venire proposuit, non tamen venit. Nunc autem tertio paratum se dicit venire ad eos. Et non ero gravis vobis, vestra recipiendo. Quod ideo dico, ne me putetis primo callide nil sumpsisse, ut modo abundantius capiam. Non enim quæro quæ vestra sunt, id est temporalia vestra, sed vos, id est salutem anima-
Crum vestrarum. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. Hoc de carnalibus parentibus verum est, quibus incumbit filios suos nutrire, eisque in temporalibus providere. In casu tamen, justum et condecens est filios carnales parentibus thesaurizare, vel saltem necessaria ministrare. Spirituales vero filios dignum est necessaria vitæ spiritualibus patribus ministrare, dummodo filii tales habeant propria: monachi enim a patribus suis provisionem accipiunt. Apostolus vero in tantum se asserit nil velle accipere, ut legem patris carnalis filiorumque ejus, ad spiritualem referat patrem ac filios spirituales: quod et suo modo verum est. Nam filii spirituales non debent suis prælatis thesaurizare, id est divitias congregare, quamvis debeant eis necessaria ministrare; sed parentes spirituales filiis spiritualibus thesaurizare debent, præsertim spirituales divitias vitæ æternæ, imo et temporalia eis præbere, si eis adsit facultas, ipsique egeant: sicut et ego Paulus quodammodo feci, alias Ecclesias exspoliando ad ministerium vestrum.2
Denique non solum mea, sed et me ipsum paratus sum vobis communicare. Ego autem libentissime, id est promptissima caritate, impendam vobis spiritualia bona quæ habeo, et temporalia si quæ habuero, et superimpendar ipse, id est, ultra illa me ipsum impendam, pro animabus vestris, id est pro salute earum, tanquam paratus mori pro vobis. Hinc alibi loquitur Scriptura: In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere. Licet plus vos diligens quam alios quosdam, vel, quam pseudo illi apostoli vos diligant, minus diligar a vobis quam falsi illi; vel, quam ab aliis, et sic estis caritati meæ pro parte ingrati. Dilectio enim est primum et maximum donum gratuitum, in quo cetera dona seu beneficia conferuntur.
Sed esto, id est, concedatur sic esse ut dixi nuncque resumo, videlicet: Ego vos non gravavi, vestra exigendo aut recipiendo; sed dici posset, quum essem astutus, id est nequiter callidus, dolo vos decepi, id est, fraudulenter vestra obtinui, aliorum mediante auxilio. Numquid per aliquem eorum quos misi ad vos, circumveni vos, id est decepi? Non utique. Nam Rogavi Titum ire ad vos, et misi cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias, scilicet Lucam vel Barnabam.3 Numquid Titus vos circumvenit? Nonne eodem spiritu, id est ductu ejusdem Spiritus Sancti, vel pari voluntate, ambulavimus inter vos? nonne eisdem vestigiis, id est similibus actibus exterioribus? qui vestigia appellantur, quia in eis relucet ac repræsentatur bonitas et malitia voluntatis, juxta illud: fructibus eorum cognoscetis eos.
Olim putatis, id est, jamdudum, vel jam diu existimatis falsa suspicione, quod excusemus nos apud vos, tanquam in aliquo rei quantum ad vos: quod ita non est. Coram Deo, id est in divinæ præsentiæ conspectu nos ipsos constituendo, in Christo, id est secundum Christi voluntatem et sapientiam, loquimur omnia ista. Omnia autem ista, carissimi, operamur et loquimur laudando nos ipsos, et vituperando pseudoapostolos, propter vestram œdificationem, ut agnita veritate declinetis a malo, et bona agatis. Timeo enim, ne forte quum venero ad vos, non quales volo vos esse, inveniam vos, videlicet incorrectos atque discordes, et ego inveniar a vobis, qualem non vultis, utpote durus correptor, tradensque eos Satanæ in interitum carnis qui se non correxerunt.4 Timeo itaque, ne forte contentiones, id est lites verborum, œmulationes, id est invidiæ, animositates, dissensiones, id est discordiæ, detractiones, susurrationes, id est occulta semina discordiarum, inflationes superiorum contra subditos, seditiones, id est tumultus ad pugnam, seu perturbationes, sint inter vos. Timeo itaque ista vitia inveniri in vobis, ne iterum quum venero ad vos, humiliet me Deus, id est, contristet atque affligat, apud vos, quibus condolerem errantibus, et lugeam multos ex his qui ante missionem primæ epistolæ peccaverunt, etiam post Baptismum, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, id est de vitio contra naturam, vel incestu, et fornicatione simplici, quæ est soluti cum soluta, et impudicitia, id est virginum defloratione, quam gesserunt.
Et debetis districtionem meam timere: nam, Ecce tertio hoc, quantum ad cordis propositum, venio, id est, brevi veniam, ad vos.5 Semel enim venit; et secunda vice venire disposuit, quod non fecit propter discordiam Corinthiorum. Idcirco dicit se nunc tertio advenire. In ore duorum vel trium testium approbatorum accusantium vel attestantium, stabit omne verbum, id est, firmiter recipietur, credetur et determinabitur, quidquid accusandum vel judicandum occurrerit.6 Idem habetur in lege Mosaica. Prædixi enim vobis, et prædico nunc ut præsens vobis, id est tanta certitudine ac si corpore præsens essem, vel, Ut præsens spiritu, et nunc absens corpore, prædico iis qui ante peccaverunt, secundum sensum jam dictum, et ceteris omnibus qui illis in peccato communicaverunt, vel postea, scilicet post missionem primæ epistolæ, inique egerunt, quoniam si venero iterum, non parcam eis, sed duorum vel trium testium testimonio credens, convictos rigide tractabo.
Consequenter ostendit Apostolus omnia hæc verba et opera sua se exercere, non propria potestate, sed Christi auctoritate. An experimentum quæritis ejus, id est, vultisne propter incredulitatem vestram experiri judiciariam potestatem ipsius, qui in me loquitur, id est cujus nutu et inspiratione hæc loquor, qui est Christus, cujus auctoritate facio universa pro vestra salute, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis, id est, potestatem suam in vobis ostendit, magnalia inter vos operando? Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, id est secundum naturam humanam passibilem; sed vivit ex virtute Dei, id est, divina potestate surrexit, et immortaliter vivit. Nam et nos imitatores Christi, infirmi sumus in illo, id est, exemplo et amore Christi varias persecutiones tribulationesque patimur, quoniam non est major servus domino suo;7 sed vivimus vita gratiæ ex virtute Dei gratiam infundentis: vivimus autem in vobis, id est in vestri conversione et sancta conversatione manifestatur vita gratiæ nobis concessa, quemadmodum causa relucet in suo effectu.
Quoniam ergo potestatem puniendi habeo, et veniens non parcam, vosmetipsos tentate, id est, interiora et exteriora vestra prudenter discutite, si estis in fide catholica, in omnibus recte credendo; vel, Si estis in fide formata per opera bona, id est, si fide et opere christiani estis, ipsi vos probate, id est examinate.
Potest enim homo certo scire se habere fidem informem; conjective vero et probabiliter scire potest an sit in fide formata, id est caritati conjuncta. Quoniam ergo homo se ipsum hoc modo cognoscere valet, subditur: An non cognoscitis vosmetipsos, quantum ad dona et gratias Spiritus Sancti, videlicet, an pertineatis ad Deum per fidem et gratiam, utpote quia, id est quod, Christus Jesus in vobis est, habitando in cordibus vestris per fidem et caritatem? nisi forte reprobi estis, id est, imo cognoscitis vosmetipsos hoc modo, vel aliquando saltem cognoscetis, si non estis præsciti atque damnandi.8 Spero autem quod cognoscetis de nobis per opera nostra virtuosa atque miracula, quia, id est quod, nos non sumus reprobi, sed electi. Unaquæque enim arbor a fructu suo cognoscitur.910
Oramus autem Deum, ut nihil mali, mortalis peccati præcipue, nec etiam venialis, quantum possibile est, faciatis, id est, ut detur vobis gratia immaculatæ vitæ; non ut nos probati pareamus, id est, virtutibus exercitati, et laude digni videamur hominibus, habendo discipulos tantæ perfectionis. Non enim quærimus gloriam nostram, sed Dei honorem vestramque salutem. Ideo subditur, sed ut vos quod bonum, id est meritorium, est faciatis, non solum actu exteriori, sed etiam interiori, nos autem ut reprobi simus, id est, abjecti et impotentes esse putemur, non ostendentes auctoritatem nostram in vestri correctione. Non enim possumus licite agere aliquid adversus veritatem vitæ, justitiæ et doctrinæ, sed pro veritate tuenda possumus aliquid: imo qui hoc potest quod sibi non expedit, quanto id amplius potest, tanto impotentior est. Aliqui tamen abutentes potestate sibi concessa, veritatem impugnant, et in quibusdam expugnant; sed tandem a veritate vincuntur. Gaudemus enim quando nos infirmi sumus in corpore et afflicti, vos autem potentes estis in anima gratia Dei supernaturaliter confirmata. Hoc et oramus, videlicet vestram consummati-
D onem, id est perfectionis plenitudinem, deprecantes Dominum ut omnium virtutum apicem attingatis adjutorio gratiæ Dei.
Ideo hæc absens scribo vobis, præmonendo vos, quia monitio habet correctionem præcedere, ut non præsens corpore apud vos, durius agam, id est, multum dure vestra peccata ulciscar, secundum potestatem apostolicam et sacerdotalem, qua possum excommunicare, solvere et ligare, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, id est ad profectum fidelium, et non in destructionem, id est non ad hoc ut corda eorum subvertam, et potestate abutar.
De cetero, fratres, gaudete in cultu divino: juxta illud, Servite Domino in lætitia;11 perfecti estote in virtute et gratia, secundum conditionem præsentis fragilis status: prout dicit Salvator, Estote et vos perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.12 Ad hanc perfectionem exigitur indefessa custodia cordis. Nam sicut navis in flumine posita, continuo descendit per aquæ motum, nisi remigetur in contrarium; sic anima ex carnis corruptione et pronitate in malum incessanter descendit a perfectione virtutis, nisi in contrarium renitatur. Ideo Salomon: Omni (inquit) custodia custodi cor tuum.13 Exhortamini mutuo verbis ardentibus, idem sapite, id est, in cognitione veritatis et gustu bonitatis conformes estote, pacem internam, id est mentis tranquillitatem, habete, et quantum fieri potest, cum omnibus hominibus pacem quæ ex caritate procedit, habere satagite;14 et Deus amator ac largitor pacis spiritualis et dilectionis sinceræ erit vobiscum, id est, in cordibus vestris per dona ista manebit: quemadmodum pollicetur, Ad eum, inquiens, veniemus, et mansionem apud eum faciemus;15 et iterum, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.16
Salutate invicem in osculo sancto, id est caritativo et puro, quod est internæ unionis (quam efficit caritas) signum. Salutant vos, id est, beatitudinem optant et dicunt vobis, omnes sancti qui mecum sunt, quorum merita vobis communicantur per desideria caritativa quæ habent de vestra salute.
Gratia Domini nostri Jesu Christi gratificans atque deificans, quam ipse ut Deus nobis infundit, et caritas Dei Patris, et communicatio Sancti Spiritus, id est influxio septem donorum Spiritus Sancti, sit cum omnibus vobis. Amen. Videtur autem Apostolus gratiam appropriare Filio, quia per eum reconciliati gratiamque sortiti sumus; caritatem vero Patri, quia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, Filium suum misit, et contulit nobis;1718 communicationem vero Spiritui Sancto, cui convenit bonitas, ad quam spectat sui ipsius liberalis diffusio. In his insuper verbis superbenedicta Trinitas, ejusque potentiæ unitas commendatur, quum divinæ Personæ distinctis nominibus exprimuntur, et uni Personæ adscribitur, quod certum est fieri ab alia, imo a tribus simul: quæ est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
-
14 (cap. xii.) ↩
-
II Cor. xi, 8. ↩
-
II Cor. viii, 18. ↩
-
1 Cor. v, 5. ↩
-
(cap. xiii.) ↩
-
Deut. xix, 15. ↩
-
Joann.xm, 16. ↩
-
Ephes. III, 17. ↩
-
Joann. xiii, 16. ↩
-
Matth. VII, 16; xii, 33. ↩
-
Ps. xcix, 2. ↩
-
Matth. v, 48. ↩
-
Prov. iv, 23. ↩
-
Rom. xii, 18. ↩
-
Joann. xiv, 23. ↩
-
Matth. v, 9. ↩
-
Galat. iv, 4. ↩
-
Ephes. ii, 4; ↩
Chapter 14 of 14