Skip to the text

Articulus 12

EXPOSITIO CAPITULI DUODECIMI : SI GLORIARI OPORTET, NON EXPEDIT.

DECLARAVIT Apostolus excellentiam suam, in superiori capitulo, per mala quæ pertulit. Jam ostendit eamdem per specialia bona sibi concessa, et ait : Si gloriari oportet, id est, quia necesse est ut gloriando commendem me ipsum ad Dei honorem, ut reprimam gloriam illorum pseudodoctorum, et fideles ædificationem recipiant; non expedit quidem se ipsum laudando gloriari, secundum apparentiam et quorumdam opinionem, vel secundum legem communem (sicut jam sæpius dictum est), tamen propter rationabilem causam expediens est.1 Veniam autem, id est, describendo procedam, ad visiones et revelationes Domini, id est divina secreta quæ vidi mente ac intellexi.

Visio autem et revelatio sæpe pro eodem sumuntur. Interdum vero distinguuntur : ut visio appelletur, quum aliqua repræsentantur visione corporali vel imaginaria, quorum significatio ignoratur : quemadmodum Pharao vidit boves et spicas, et Nabuchodonosor statuam, significationes vero Danieli et Joseph revelatæ fuerunt.23 Porro revelatio dicitur, quando significatio ostensæ veritatis innotescit, instruente Spiritu Sancto per se ipsum vel angelum. Unde quum in revelatione seu manifestatione divina sint duo, videlicet signum et signatum, visio refertur ad signum, revelatio ad signatum. Visio itaque et revelatio sic sumpta, interdum separantur, sicut in Pharaone et Joseph ; interdum sunt simul, sicut in omnibus pene Prophetis : intelligentia enim opus est in visione.4

Scio hominem in Christo per fidem et caritatem stabilitum, videlicet me ipsum.

Consuetudo autem est viris sanctis, quum aliquid magnificum de se ipsis conscribunt aut asserunt, non exprimere proprium nomen, sed loqui de se ipsis velut de aliis. Scio itaque hominem ante annos quatuordecim, qui lapsi sunt a tempore revelationis usque ad horam enarrationis præsentis. Unde tenendum videtur, quod raptus de quo jam sermo est, fuit statim in ipsa conversione Pauli, quum triduo erat cæcus, non manducans neque bibens.5 Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, id est, an homo iste tempore hujus revelationis seu raptus, fuit vivens in corpore, anima exsistente in corpore per suam essentiam, an anima ejus fuit realiter a corpore separata, et substantialiter in cœlum tertium sublevata, ac denuo corpori reunita, visione cessante, hoc nescio. Deus scit quomodo fuerat ; vel, Deus scit quod veraciter dico me istud nescire. Sciebat autem Apostolus corpus suum mansisse in terra, sed de anima sua dubius fuit an erat in cœlo solum per contemplationem, an per essentiam tanquam a corpore separata. Scio ergo raptum in spiritu supernaturaliter atque fortissime hujusmodi usque ad tertium cœlum, id est cœlum empyreum, quod est locus Beatorum. Et dicitur empyreum, quasi igneum, non a calore, sed splendore. Vocaturque tertium, respectu octavæ sphæræ, quæ dicitur firmamentum, seu cœlum sidereum, et cœli crystallini seu aquei, quod secundum philosophos dicitur nona sphæra.

Quidam exponunt hos cœlos spiritualiter : ut per primum cœlum intelligatur visio corporalis divinitus facta, qua unus videt quod alius adstans videre non potest, quemadmodum Balthasar vidit articulos manus in pariete scribentis :6 quæ visio dicitur cœlum, quia in ea uni celatur, quod alteri revelatur. Secundum autem cœlum est visio imaginaria, quando in somno vel ecstasi videntur imagines corporales, non corpora :7 sicut Petrus vigilando in ecstasi vidit vas quoddam, et Pharao dormiens vidit boves.8 Tertium cœlum est visio pure intellectualis, qua nec corpus, nec corporis species cernitur, sed in contemplatione divinorum anagogica, mens ipsa supernaturaliter figitur. Juxta quem modum Paulus in raptu vidit Deum : vidit enim divinam essentiam clare et immediate, seu facie ad faciem, atque per speciem, sicut Beati in patria, prout Augustinus testatur in libello de Videndo Deum ad Paulinam. Unde certissimum est, quod Paulus tunc non vixit sicut homo, seu vita sensitiva naturali atque humana, eo quod Dominus dicat ad Moysen : Non videbit me homo et vivet.9 Nam etsi anima ejus mansit in corpore, tamen suspensa et abstracta erat ab omni actione interiorum exteriorumque sensuum.

Quidam insuper per primum cœlum intelligunt infimam hierarchiam, in qua sunt Angeli, Archangeli, Principatus. Per secundum cœlum, mediam hierarchiam, in qua sunt Potestates, Virtutes et Dominationes. Per tertium, summam, in qua sunt Throni, Cherubim et Seraphim. Dicunt ergo Apostolum raptum usque ad tertium cœlum, id est usque ad æqualitatem cognitionis angelorum summæ hierarchiæ, ita ut tam clare viderit Deum quam illi. — Postremo nonnulli per primum cœlum intelligunt cognitionem cœlestium orbium; per secundum, cognitionem cœlestium animorum; per tertium, notitiam divinarum Personarum, ad quarum contemplationem raptus est Paulus : nec dubium quin alia quoque vidit in Deo.

Et scio hujusmodi hominem, sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit : quoniam raptus est in paradisum, id est in prædictum tertium cœlum spirituale seu corporale : quod dicitur paradisus, ratione dulcedinis et tranquillitatis quæ ibi sentitur. De quo paradiso scriptum est in Apocalypsi :10 Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. Loquitur autem Apostolus de paradiso terrestri, ut aliqui opinantur, dicentes Apostolum bis raptum fuisse, semel in cœlum tertium, et semel in paradisum, quando videlicet ingressus est templum Dei, de quo dicebat : Factum est, inquiens, revertente me in Jerusalem, et orante in templo, fieri me in excessu mentis.1112 Et isti sequuntur Ambrosium. Quorum positionem reprobant quidam per hoc, quod visio ista secunda facta fuit diu post scripturam ac missionem præsentis epistolæ, utpote instante captione et ductione Apostoli ad Romanorum imperatorem; hanc vero epistolam jam ante scripsit a Troade, ut dicit Hieronymus in præsentis epistolæ prologo. Sed ista reprobatio non valet. Quamvis enim Apostolus hanc secundam visionem recitet in Actibus, ubi describitur ejus captivitas ex qua Romam delatus est, tamen intuenti diligenter textum præallegati capituli, constat quod Apostolus visionem illam habuerit statim post primam, quando videlicet a Damasco reversus, ingressus est templum.13 Quomodocumque autem dicatur, sequentia verba veritatem habent, et magis conveniunt raptui ejus in tertium cœlum, quam in paradisum, si distinctæ visiones dicantur. Et licet distinctæ visiones essent, tamen per paradisum posset spiritualiter accipi suavissima quædam tranquillitas mentis.

Subdit ergo : Et audivit arcana verba, id est, Deo in anima ejus loquente per illuminationem internam, percepit atque cognovit quædam secreta de Deo et creaturis, præsertim de mysteriis Christi, de prædestinatione divina, de angelorum ordinibus, multisque aliis, quorum cognitio omnem naturalem cognitionem excedit. Denique, cessante hoc raptu ad intellectum pertinente, remanserunt in anima Pauli quædam similitudines, per quas memor erat eorum quæ vidit in raptu. Nec oportet dicere, quod omnium memor mansit quæ vidit in raptu, quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam;14 sed tanta mansit in eo illorum memoria sive scientia, quanta necessaria fuit sibi ad instructionem Ecclesiæ, vel profectum animæ suæ. Quæ non licet homini loqui, id est manifestari, quum non sint capaces aut digni, nisi forte essent tales qualis Paulus, ut potius dici possent dii quam homines.15 Unde Tobiæ Raphael dixit: Sacramentum regis abscondere bonum est; et Isaias, Secretum (ait) meum mihi, secretum meum mihi.16 Aliquibus tamen sanctissimis divinissimisque hominibus, ut Dionysio, creditur Paulus multa de his arcanis revelasse.

Pro hujusmodi gloriabor, id est, pro tantis beneficiis mihi divinitus distributis lætabor in Domino, gratias referendo; pro me autem, id est de me ipso, nihil gloriabor, nisi in infirmitatibus meis, id est persecutionibus et calamitatibus atque languoribus, quæ pro Christo, vel propter ipsius amorem libenter sustineo: de quibus in Domino glorior, juxta illud, Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala.17 Nam et si voluero gloriari de revelationibus seu infirmitatibus meis, non ero insipiens, secundum veritatem, quamvis quidam hoc putent: non enim inaniter, sed in Domino gloriabor; veritatem enim dicam, laudando et gloriando hoc modo. Parco autem, id est, moderate et sobrie refero gratias mihi donatas, non omnes exprimens, ne quis me existimet supra id quod videt in me, id est, ne aliquis homo putet me altioris naturæ vel dignioris conditionis quam sum, utputa angelum incarnatum, vel hominem impassibilem, cujus tamen oppositum videt, aut audit ab aliis aliquid ex me, id est de me, videlicet quod sum homo passibilis sicut et ceteri; vel, Ex me, id est ex ore meo quo dico me similem aliis, mortalem atque passibilem. Ne ergo putet me aliquis esse altiorem quam talem, ideo parco. Vel sic: Parco autem, ne quis suspiciosus me existimet erigi per tumorem superbiæ, supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me, id est ultra famam meritorum meorum.

B Consequenter ostendit Apostolus datum sibi esse remedium contra superbiam. Magna enim specialisque gratia, solet esse elationis occasio. Cetera enim vitia regnant in impiis, superbia vero de spirituali excellentia virtuosos fortius tangere solet. Et ne magnitudo revelationum divinarum extollat me ex occasione, id est, ad superbiendum inducat me, datus est mihi a Deo effective vel permissive stimulus carnis meæ. Per hunc stimulum quidam intelligunt corporalem infirmitatem, ac pœnam quamdam punctivam, videlicet dolorem laterum, vel passionem iliacam, aut simile aliquid. Corporis autem infirmitas, mentis humilitatem conservat, quia per eam inducitur homo ad propriæ fragilitatis ac imperfectionis considerationem. Subditur autem: angelus Satanæ, id est dæmon, a suo principe apostata missus ad affligendum me sicut afflixit Job, scilicet, qui me colaphizet, id est, ictibus infirmitatis fatiget:18 non quod stimulus iste fuerit realiter angelus Satanæ, sed quia inferebatur et concitabatur ab eo. Alii per stimulum carnis intelligunt tentationem libidinis, seu concupiscentiam carnis, quam dicunt gravius incitasse Apostolum post raptum quam ante.

D Et ne æstimetur stimulatio ista fuisse a causa interiori, hoc est a carne, sed a diabolo, subditur: Angelus Satanæ, stimulum istum in me agitans indefesse, ut me colaphizet, id est, confusibiliter tractet. Talis autem tentatio maxime reprimit motus spiritualis superbiæ, quoniam facit hominem experimento scire propriæ conditionis miserabilem inclinationem, et pronitatem in malum. Tentatio autem cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercendæ virtutis. Quod tamen intelligendum est de tentatione exteriori, illa videlicet quæ fit ab hoste, non a carne : quæ enim a carne est, sive interior, peccatum est veniale, licet ei denegetur consensus. Verumtamen, secundum doctores, motus primo primi, qui sunt ex causa pure naturali nequaquam voluntaria, nullo modo habent rationem peccati.

Propter quod, id est propter stimuli hujus inquietudinem sive molestiam, ter rogavi Dominum supplicatione præcipua ac solenni, ut discederet a me tribulatio stimuli hujus, quæ videbatur mihi magis obesse quam prodesse. Et dixit mihi Dominus, per inspirationem internam, sive per angelum : Sufficit tibi gratia mea, id est, excellentia spiritualis perfectionis quam tibi largitus sum, satis efficax est ut per eam omni tentationi prævaleas, omnemque languorem æquanimiter feras. Nam virtus, id est actus virtuosus seu habitus virtutis, in infirmitate perficitur dupliciter, scilicet : materialiter, prout infirmitas est materia exercendæ virtutis, videlicet humilitatis et patientiæ; secundo, occasionaliter, quoniam propriæ infirmitatis experimentalis cognitio, efficit hominem ad vitia præcavenda cautiorem, et ad divinæ misericordiæ implorationem magis diligentem et humilem. Vel sic : Virtus in infirmitate, id est per infirmitatem, perficitur, quia contra eam pugnando eamque vincendo augetur ac roboratur.

Propter quod dicit Scriptura :19 Probatio fidei patientiam operatur, patientia autem opus perfectum habet. Præterea, quum dicat Salvator, Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis, certum est Paulum istud non petiisse in nomine Jesu, id est secundum rationem veræ salutis.20 Homo enim comparatur ad Deum, sicut ægrotus ad medicum. Quemadmodum ergo pius ac sapiens medicus non semper exaudit precem ægroti ad votum, quamvis exaudiat eum ad commodum ejus : sic Deus non semper exaudit electos et sanctos secundum votum ipsorum, quia quod postulant, non simpliciter expedit eis; exaudit tamen eos quantum ad aliquid melius.

Libenter ergo gloriabor in infirmitatibus meis, id est de hoc quod tribulationes istas sustineo. Hoc enim ad perfectam obedientiam pertinet : quæ delectabiliter agit, sicut et Jacobus dicit, Omne gaudium existimate, fratres, quum in diversas tentationes incideritis.21 Ut inhabitet in me virtus Christi, id est, gratia Christi perficiatur in me. Christus enim testatur :

B In patientia vestra possidebitis animas vestras. Propter quod placeo mihi, id est, vehementer delector, in infirmitatibus meis corporis, in contumeliis verborum ab aliis mihi illatis, in necessitatibus, id est indigentiis victualium, in persecutionibus, quibus de loco ad locum expellor, in angustiis animi pro Christo. In his namque gaudendum est quæ homini prosunt ad promerendam vitam æternam, ad proficiendum in gratia, ad satisfaciendum pro culpa, ad imitandum vestigia Christi. Talia autem sunt omnia præinducta : ideo habenda est in illis complacentia. Ad quam perfectionem non pervenit, nisi qui privato exterminato amore, in divina profecerit caritate.22 In prædictis ergo placeo mihi : Quum enim infirmor, id est affligor, vel corpore langueo, tunc potens sum in anima, per gratiam patienter ferendo adversa.

C

Factus sum insipiens, id est similis stulto, laudando me ipsum, quum hoc sit opus ignavi; vos me coegistis, id est, ardens dilectio qua vestram quæro salutem, compulit me ad hoc. Ego enim a vobis debui commendari tanquam magister, pater, atque Apostolus vester : quod non fecistis, sed pseudoapostolis mihi detrahentibus consensistis. Subditi ergo laudare debent bonos prælatos suos. Nihil enim minus feci, prædicando, miracula operando, et multipliciter laborando in Ecclesia Dei, præsertim in vobis, ab his, id est quam hi, qui sunt supra modum communem, id est excellenter, Apostoli, scilicet Petrus, Jacobus et Joannes. Vel sensus Apostoli est, quod ipse non minus fecit conversis a se, quam illi conversis ab ipsis.

Tametsi nihil sum ex me ipso, vel comparatione illorum sublimium Apostolorum, ut aliqui opinantur, signa tamen apostolatus mei, id est opera supernaturalia per quæ probor verus Dei Apostolus, facta sunt super vos, id est in vobis, in omni, id est perfecta, patientia: quæ declarat veram esse doctrinam meam, quia doctrina viri per patientiam noscitur;23 in signis, id est miraculis minoribus, ut sunt sanatio febris, illuminatio cæci, et prodigiis, id est miraculis majoribus, ut sunt suscitatio mortui, cognitio secretorum cordis, et futurorum pure contingentium, et virtutibus animæ universis, ut sunt humilitas, caritas, etc.; vel, Virtutibus, id est ceteris quibuscumque operibus divina potestate peractis. Virtus enim uno modo est genus ad signum et prodigium. Nam omne miraculum dicitur virtus, quia divina virtute peragitur. Quid est enim quod minus habuistis a me præ ceteris Ecclesiis, id est quam aliæ Ecclesiæ a suis Apostolis, vel etiam a me, nisi quod ego non gravavi vos, stipendia seu sumptus vitæ sumendo a vobis (quod certum est non pertinere ad minorem beneficentiam, sed majorem)? Unde in hoc plus habuistis quam Ecclesiæ aliæ. Unde ironice subdit: Donate mihi hanc injuriam, id est, si quid peccavi, non gravando vos, hoc mihi ignoscite.

Footnotes

  1. Prov. xxvii, 2. ↩

  2. Gen. xli; ↩

  3. Dan. ii. ↩

  4. Dan. x, 1. ↩

  5. Act. ix, 8, 9. ↩

  6. Dan. v, 5. ↩

  7. Act. x, 10, 11. ↩

  8. Gen. xli, 1 et seq. ↩

  9. Exod. xxxiii, 20. ↩

  10. Apoc. II, 7. ↩

  11. Act. xxii, 17. ↩

  12. Act. xxii, 17. ↩

  13. Ibidem. ↩

  14. Sap. IX, 15. ↩

  15. Tob. XII, 7. ↩

  16. Is. XXIV, 16. ↩

  17. Ps. LXXXIX, 15. ↩

  18. Job 1, 13-19; n, 7. ↩

  19. Jacob. 1, 3, 4. ↩

  20. Joann. xv, 16; xvi, 23. ↩

  21. Jacob. 1, 2. ↩

  22. Matth. v, 12. ↩

  23. Prov. xix, 11. ↩

Chapter 13 of 14