Skip to the text

Proœmium

ENARRATIO

IN LIBRUM SECUNDUM ESDRÆ

NEHEMIAS in memoria multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras. Eccli. XLIX, 15.

Liber iste dicitur esse pars libri Esdræ, quia de eadem tractat materia, estque velut prosecutio historiæ libri Esdræ. Propria tamen habet capitula, et alius est auctor. Nam ut Josephus scribit, Esdras post gloriam quam apud Deum habuerat, vitam in senectute veneranda finivit, atque in Jerosolymis cum multa liberalitate sepultus est.1 Quo defuncto, post prosperitatem sub eo habitam, passi sunt Judæi multiplicem adversitatem, et muri civitatis destructi sunt : quo cognito, Nehemias vir juvenis et pincerna regis Artaxerxis, a quo rege et Esdras fuerat honoratus, privilegiatus et missus, de ejusdem regis licentia venit Jerusalem, ejusque muros, portas, seras ac domos construxit : ideo æterna memoria dignus effectus est.

NEHEMIAS in fecit portas et

Liber iste dis velut prosecutio

Nam ut Josephus nectute veneranda defuncto, post tem, et muri regis Artaxer ejusdem regis struxit : ideo a

2

ENARRATIO

IN LIBRUM NEHEMIÆ

QUI DICITUR

LIBER SECUNDUS ESDRÆ

Footnotes

  1. Ant. Jud. lib. XI, c. 5. ↩

  2. TROUBled ↩

Chapter 1 of 15