Skip to the text

Articulus 1

ELUCIDATIO CAPITULI PRIMI : VERBA NEHEMIÆ FILII HELCHIÆ.

VERBA Nehemiæ filii Helchiæ, supple, sunt quæ sequuntur, quæ ab eo conscripta sunt : et fuit de stirpe sacerdotali. Et factum est in mense Casleu : qui apud Hebræos (secundum Josephum) vocatur Sileos, apud Latinos December ;1 anno vicesimo regni Artaxerxis, et ego eram in Susis castro, id est in fortalitio quodam urbis illius, quæ fuit metropolis regni Persarum. Vel per castrum, intelligitur civitas ipsa instar castri fortissima, ut dictum est plenius super Esdram.2 Et venit ad me Hanani unus de fratribus meis, id est cognatis. Quod dictum est, Ad me, non est (ut fertur) de textu. Ipse et viri ex Juda, id est ex tribu Juda, vel ex populo Judæorum habitantium in Judæa. Et interrogavi eos de Judæis, qui remanserant et supererant de captivitate, id est, qui adhuc vixerunt, et in Judæa morabantur, reversi ex Babylonica captivitate, seu nati ex illis reversis, et de Jerusalem, id est, de statu civitatis Jerusalem eos specialiter interrogavi.

Refert Josephus, quod viri isti quasi peregrini ad urbem Susa declinaverunt. Obviavitque eis Nehemias ante metropolim, et audiens eos Hebraice colloquentes, interrogavit eos quæ dicta sunt.

Et dixerunt mihi : Qui remanserunt, et derelicti sunt de captivitate in provincia Judææ, in afflictione magna sunt, et in opprobrio : qui a Samaritanis et circumjacentibus gentibus graviter vexabantur et spernebantur. Imo, ut in Scholastica fertur historia, et ex Josepho sumptum est, per dies sustinebant impetum hostium; noctibus quoque intrabant latrunculi, et plateas Jerusalem implebant cadaveribus mortuorum. Et murus Jerusalem dissipatus est, et portæ ejus combustæ sunt igni.

Circa hoc scribit quidam : tempore quo Nabuzardan incendit civitatem, et muros ejus dirupit, non fuerat data licentia reædificandi eam, sed solum templum et pertinentia ad ipsum, per Cyrum et Darium. Sicque juxta expositionem istius, quod hic dicitur de dissipatione murorum Jerusalem, et de combustione portarum ipsius, intelligitur de destructione et combustione facta per Nabuzardan principem militiæ Chaldæorum.3 Sed error dicti istius, supra in expositione libri Esther ostensus est; et ex expositione primi libri Esdræ patet. Nempe, quod civitas Jerusalem de Cyri regis licentia reædificaretur, Deus per Isaiam evidenter prædixit, ubi de Cyro loquens : Ipse, inquit, ædificabit civitatem meam. Et asserit idem Josephus. Denique destructionem murorum Jerusalem per Chaldæos factam Nehemias non ignoravit, nec aliquis Judæorum. Quod autem scriptura ista loquatur de dissipatione murorum Jerusalem Nehemiam latente, constat tam ex isto, quam ex sequenti capitulo. Subditur enim : Quumque audissem verba hujuscemodi, sedi et flevi, et luxi diebus multis ; et jejunabam, et orabam. Bona namque est oratio cum jejunio, prout angelus Raphael ait Tobiæ. Sed et lacrimæ, quæ ex caritatis fervore, seu vera contritione devotionisque pietate procedunt, orationem faciunt esse fortissimam. Insuper, sequenti capitulo loquitur Nehemias ad regem : Quare non mœreat vultus meus, quia civitas domus sepulcrorum patris mei deserta est, et portæ ejus combustæ sunt ? Unde probatur, ista intelligenda esse de nova destructione, quam ante nesciebat Nehemias. Denique, quod Jerusalem sub Zorobabel et Esdra fuerit aliqualiter reædificata, patet ex dictis in Esdra, in cujus libro primo scriptum est : Civitatem Jerusalem reædificant exstruentes muros ejus.

Et dixi : Quæso, Domine Deus cœli, id est universorum cœlestium corporum, ac supernorum spirituum. Nam sicut per terram intelliguntur frequenter habitantes in terra, juxta illud, Omnis terra adoret te, Deus; ita per cœlum, habitantes in cœlo. Fortis, quia omnipotens; magne, quoniam infinitus es in omni perfectione ; atque terribilis, videlicet justus et imperscrutabilis, in cujus manus incidere, est valde metuendum ; qui custodis pactum, id est promissum, seu amicitiæ fœdus ac jus, et misericordiam his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua : quibus fideliter imples et pie donas quod promisisti. Fiant aures tuæ auscultantes, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie nocte ac die, pro filiis Israel servis tuis. Loquitur autem Scriptura de supersimplicissimo et invariabili Deo affectu et more humano, quum tamen auris et oculi Dei, non sint nisi sapientia ejus, omnia noscens ac intuens, ut sit sensus : Per effectum exauditionis orationis meæ, ostende te nosse ac intueri meam orationem, qua oro pro servis tuis. Multum etenim placet Deo amor boni communis, et oratio fusa ex tali amore. Et confiteor pro peccatis eorum, quibus peccaverunt tibi, id est, confiteor eos peccasse, ut digneris eis ignoscere.

Ego et domus, id est cognatio, patris mei peccavimus. Hoc addit, ne videatur se inaniter justificare. Certumque est, quod et ipse Nehemias a venialibus non fuit immunis. Vanitate seducti sumus. Omne enim peccatum est vanitas quædam. Et Proverbiorum ait Scriptura : Stultus illudit peccatum. Et qui peccat, errat atque seducitur, judicans male, saltem in particulari. Propter quod omnis peccans, dicitur esse ignorans. Unde et Salomon protestatur : Omnis viri via, recta in oculis ejus. Hinc per Jeremiam Dominus loquitur : Quid invenerunt patres vestri iniquitatis in me, quia ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt ? Insuper, omnia ista terrena, transitoria et caduca, dicuntur vana et vanitates, juxta illud Ecclesiastæ, Vanitas vanitatum, et omnia vanitas : quibus seducuntur iniqui, secundum illud Sapientiæ, Creaturæ factæ sunt in tentationem animæ hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. Et non custodivimus mandatum tuum, id est præcepta tua Decalogi, quæ dicuntur moralia, et cærimonias, id est præcepta cærimonialia, et judicia tua, id est mandata judicialia.

IV Reg. xxv, 9, 10. 1 Esdr. i, 3, 4; iv. Is. xlv, 13. II Esdr. ii. Tob. xii, 8. II Esdr. ii, 3. 1 Esdr. iv, 12. Ps. lxv, 4. Hebr. x, 31.

Prov. xiv, 9.

Ibid. xxi, 2.

Jer. ii, 5.

Eccle. i, 2.

Sap. xiv, 11.

Memento verbi, id est, per effectum ostende te memorem promissionis seu pacti, quod mandasti, id est insinuasti, Moysi servo tuo, et per eum promulgari jussisti, dicens: Quum transgressi fueritis, ita enormiter, ut ultra tolerari non possit: juxta illud Jeremiæ, Non poterat vos Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum;4 ego disperdam vos peste, captivitate, gladio, fame: de quibus Dominus ait per Ezechielem, Mittam in eos quatuor judicia mea pessima;5 et si revertamini ad me, cum condigna contritione et emendatione, et congregabo vos.6 Istud locutus est Dominus in Deuteronomio. Obsecro, Domine, sit auris tua intendens ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum, id est te ipsum, filiali timore: ita ut etsi nondum sint in caritate, nec filialiter timeant te, tamen misericorditer eos prævenias, obicemque gratiæ tollas de corde ipsorum, et tuum spiritualem amorem ac filialem timorem ipsis infundas; et dirige servum tuum hodie, id est me ipsum, in omnibus: specialiter ad proponendum convenienter regi meam petitionem; et da ei misericordiam ante virum hunc, id est, coram rege Artaxerxe da mihi gratiam, qua ei acceptus sim in mea postulatione, ita ut pie impleat eam.

Ego enim eram pincerna regis: ideo habui ei me præsentare, et potui eum ad placitum meum accedere.

Juxta mysticum sensum, per Judæos in angustiis constitutos, et ipsam Jerusalem construere cupientes, intelliguntur electi fideles, qui Ecclesiæ reformationem desiderant, et ejus ruinam deplangunt:7 qui ab invisibilibus hostibus atque a pravis hominibus multipliciter affliguntur. Per Nehemiam quoque designantur æmulatores legis divinæ, ac zelatores divinæ justitiæ: qui videntes se propriis viribus Ecclesiæ reformationem procurare non posse, per orationes, jejunia, lacrimas ad Deum confugiunt, quatenus ipse suam dignetur reformare Ecclesiam. Muri autem Ecclesiæ, sunt prælati, doctores et prædicatores, quorum est gregem dominicum circumvallare, custodire, munire: qui dum scandalose atque carnaliter conversantur, muri Jerusalem dissipantur; de quorum dejectione est maxime contristandum, et pro eorum erectione orandum. Portæ autem Jerusalem, sunt virtutes et merita, per quæ patet ingressus in triumphantem Ecclesiam: quæ igne concupiscentiæ et carnalis amoris, flammaque iracundiæ et vitiorum incendio comburuntur in eis qui corruunt.

B

Footnotes

  1. Ant. Jud., lib. xi, c. 5. * Chisleus ↩

  2. 1 Esdr. vi, 2. ↩

  3. IV Reg. xxv, 9, 10. ↩

  4. Jer. XLIV, 22. ↩

  5. Ezech. XIV, 21. ↩

  6. Deut. XXVIII-XXX. ↩

  7. Sensus mysticus. ↩

Chapter 2 of 15