Articulus 13
ELUCIDATIO CAPITULI TERTIDECIMI : IN DIE AUTEM ILLO LECTUM EST IN VOLUMINE MOYSIS.
PONUNTUR hic vitia absente Nehemia commissa, et ab eodem reverso correcta. In die autem, id est tempore illo, sicut frequenter in Scripturis dies pro tempore sumitur, lectum est in volumine Moysis ab Esdra seu alio scriba, audiente populo, quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum : intelligendo per ecclesiam atrium mundorum, quia nec ipsi vulgares natione Judæi poterant introire Sancta, id est primam et exteriorem templi partem, sed sacerdotes. Sancta autem sanctorum pontifex tantum intravit. Alii per ecclesiam Dei intelligunt communionem in matrimonio.1 Illa tamen communio fuit alio præcepto prohibita, ut scilicet cum alienigenis idololatris non sociarent connubia.2 Eo quod non occurrerunt filiis Israel cum pane et aqua egressis de Ægypto, et conduxerunt adversum eos Balaam ariolum ad maledicendum3 filiis Israel, hoc est ad dandum consilium quo dejicerentur, ut legitur in Numeris.4 Istud etenim fecit Balac rex Moab, qui etiam fuit rex Madian. Denique hoc præceptum de Ammonitis et Moabitis non ingressuris ecclesiam Dei, continetur in Deuteronomio.
Factum est autem quum audissent legem, id est præceptum hoc legis, separaverunt omnem alienigenam, id est gentilem idololatram, ab Israel, id est a societate et copula Judæorum.5 Hoc tamen supra nono capitulo legitur factum Nehemia præsente. Sed, ut infra patebit, ipso absente et reverso ad regem, rursus fuerunt sociata conjugia cum alienigenis. Et super hoc erat Eliasib, id est, pontifici illi commissum fuit prohibere de cetero tale scelus : quod tamen non adimplevit ; proximus Tobiæ, id est amicus Tobiæ Ammonitæ, ob causam quæ infra habetur.6
Fecit ergo sibi iste Eliasib gazophylacium grande, et ibi erant ante eum reponentes, id est, Levitæ et sacerdotes reposuerunt in gazophylacio illo, munera, id est oblationes, et thus et vasa sacra cultus divini, et decimam frumenti, vini et olei, consecrata ad cultum Dei, usumque ministrorum ipsius : et hæc fuerunt inde ex voluntate pontificis hujus amota, et vasa ac thesauri Tobiæ fuerunt ibi repositi. In his autem non fui in Jerusalem : ubi si fuissem, tales abusiones non permisissem. Esdras quoque interim fuit defunctus. Quia anno tricesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis, id est regni Babyloniæ : fuit enim monarcha super regna illa orientalia ; veni ad regem, juxta tempus conductum ; et in fine dierum, id est circa finem dierum vitæ meæ, vel regis aut servitutis quam regi exhibui, rogavi regem, ut permitteret me ad Judæam et Jerusalem redire. Et de ejus licentia veni in Jerusalem, et intellexi malum, id est peccatum, quod fecerat Eliasib Tobiæ, id est ad complacendum Tobiæ, seu quasi ad commodum ejus, ut faceret ei, puta Tobiæ, thesauros, id est, præberet ei repositoria thesaurorum suorum, in vestibulis domus Dei. Et malum mihi visum est valde, quod scilicet sacrum locum deputavit usui hominis idololatræ seu gentilis ; et projeci vasa domus Tobiæ, faciendo ea efferri foras de gazophylacio memorato ; præcepique ministris templi, et emundaverunt gazophylacium, forsan adspersione aquæ lustrationis, quoniam ex prætacto abusu fuit contaminatum. Et retuli ibi vasa domus Domini, sacrificium et thus.
Sequitur aliud malum quod Nehemias correxit. Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent datæ, id est, quod populus aut pontifex non dedisset Levitis quod eis pro sustentatione vitæ fuerat pro eorum obsequio dandum, et fugisset unusquisque de Levitis in regionem suam, id est ad loca quæ sibi aptiora poterat invenire, vel ad urbes et villas quas habuerunt olim in regno decem tribuum, ad acquirendum necessaria sibi. Et egi causam adversus magistratus, et pontificem, et ejus fautores, et dixi: Quare dereliquimus domum Dei? Modeste loquitur propter dignitatem pontificis, et connumerat se illis reis, ut per hoc ad pœnitentiam compungerentur celerius. Et est sensus : Cur per subtractionem prætactam fecit Levitas et cantores de templo abscedere? Et congregavi eos, id est, Levitas revocavi, et feci eos stare in stationibus, id est locis et officiis suis. Et omnis Juda, id est populus Juda, apportabat decimam frumenti, vini et olei in horrea, pro Levitarum refectione. Et constituimus super horrea, id est, pro custodia horreorum et rerum contentarum in eis ordinavimus, Selemiam sacerdotem et Sadoc, etc., ut congruenter erogarent Levitis recollecta pro eis. Memento mei, Deus, pro hoc, id est merito hujus beneficentiæ meæ, et ne deleas miserationes meas, quas feci in domo Dei mei, id est, non permittas eas privari effectu beatæ remunerationis, nec eas despicias acceptare.
Deinde narrat, qualiter de violatione sabbati reprehenderit eos. In diebus illis vidi in Juda, id est in populo Juda, quosdam calcantes torcularia in sabbato, etc. Et Tyrii, id est viri ex Tyro gentiles, habitaverunt in ea, scilicet in Judæa. Et objurgavi optimates Juda, et dixi eis: Vos additis super iracundiam Israel, id est, taliter transgrediendo meremini ultionem divinam augeri in filiis Israel, et Deum facitis eis magis iratum, quantum ad similitudinem operis. Factum est autem quum quievissent portæ Jerusalem in die sabbati, id est, quum cessassent a motu apertionis, vel merito cessare sic debuissent, videlicet circa vesperam diei sabbatum præcedentis, in qua vespera incepit sabbatum, id est quies, dixi, et clauserunt januas portarum Jerusalem, ne intrent aliqui ad vendendum quidquam sabbati die. Dixi quoque Levitis, ut mundarentur secundum legem : juxta modum in præcedenti articulo introductum. Et pro hoc memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum. Ecce quam humilis oratio fusa a viro tam justo, qui in tot et tantis virtutum operibus misericordiam imploravit, et juxta ejus immensitatem sibi indulgeri expetiit, sciens quod bonis nostris sint multa mala admixta.
Sequitur reprehensio de illicitis conjugiis : In diebus illis vidi Judæos ducentes uxores Azotidas, id est oriundas ex Azoto urbe Philistinorum. Et maledixi eis, zelo justitiæ; vel per modum propheticæ prænuntiationis seu sub conditione, nisi se emendarent; aut certe temporales punitiones eis imprecando, ne in æternum perirent. Et cecidi, id est verberavi, ex eis viros, id est quosdam, et decalvavi, id est dehonestavi, faciendo abradi barbam, capillosve capitis talium transgressorum; sicut rex Ammonitarum abrasit barbam servorum David : quod tunc erat ingens confusio. Constat quoque ex his, quam male servaverint Judæi sua promissa et juramenta sigillis roborata, per quæ promiserunt violationem sabbati et conjugia cum alienigenis, multaque similia evitare, ut patuit supra.7 Deinceps per exemplum ostendit, quam periculosa erant Judæis conjugia talia, eo quod sapientissimus Salomon8 per ea ad lapsum devenerit, sicut in textu, qui planus est, recitatur.910 Et dilectus Deo suo erat. Nam nato eo, Dominus jussit eum vocari, Amabilem Domino. Qualiter autem dilexerit eum, super secundo Regum tractatum est. Et posuit eum regem privilegio speciali, non jure primogenituræ. De filiis autem Joiada, id est unus filiorum Joiada, filii Eliasib sacer- dotis magni, id est pontificis, qui fuit avus primitias, hoc est primos præcipuosque fructus, a populo. illius filii Joiada, erat Sanaballat gener, id est, filiam ipsius Sanaballat duxit uxorem :11 ideo Eliasib fecit Tobiæ ea quæ dicta sunt, tanquam amicus ipsius propter Sanaballat, qui familiarissimus erat Tobiæ;12 quem filium Joiada, fugavi a me tanquam rebellem, quia uxorem illam sacrilegam dimittere recusavit. Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium: id est, per justam castigationem in vita hac, ostende te memorem iniquitatis ipsorum, qui sacerdotium et sui officii dignitatem ac privilegium inhonorant, ac per hoc tibi ingrati sunt. Ad sacerdotes autem illos legales pertinuit connubia specialiter honesta contrahere, ut patet Levitici vicesimo primo.13
Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis uxoribus, nisi forsan paucis induratis exceptis; et constitui sacerdotum ordines et Levitarum, unumquemque ordinem in ministerio suo: ut quilibet ordo illorum serviret in tempore suo in templo, quemadmodum primo libro Paralipomenon legitur David fecisse:1415 tempore enim Nehemiæ sacerdotes jam erant multiplicati; et in oblatione et appositione lignorum in ignem perpetuum in altari holocaustorum semper ardentem, quem sacerdotes tenebantur nutrire, ponendo ligna in eo quotidie: ideo additur, temporibus constitutis; et in primitiis, id est in accipiendo
Postremo, librum suum in devota et humili oratione concludit, quasi de suis justitiis non præsumens, neque se jactans: Memento, inquiens, mei, Deus meus, in bonum. Quasi dicat: Scio et fateor cum sancto Job, quod universorum memineris; et item, quod quorumdam memor es in malum, hoc est ad debitam ultionem: juxta illud Amos: Juravit Dominus, Si oblitus fuero usque in finem omnia opera eorum.16
Unde et Salomon contestatur: Cuncta quæ fiunt, adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum sit, sive malum.17 Ideo precor, Domine Deus meus, et cum hac oratione tuæ recommendo me pietati. Memento mei, Deus meus, in bonum.
Circa hoc Josephus scribit: Multa talia laudibus digna, dum cum summa fecisset magnificentia Nehemias, ad senectutem perveniens, defunctus est, vir benignus et natura justus, atque circa propriam gentem magnificentissimus, qui in memoria sui æterna muros Jerosolymitanos reliquit. Itaque tam fidelis ac fervidi viri imitemur usque in finem virtutes, et sanctam Dei Ecclesiam jugiter ædificare, roborare, perficere enitamur, pro ea indesinenter orando, exemplariter conversando, et proximos totis viribus adjuvando. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.18
Footnotes
-
Hebr. 1x, 6, 7. ↩
-
Deut. vii, 3. ↩
-
Deut. xxiii, 3, 4. ↩
-
Num. xxii, 5, 6. ↩
-
II Esdr. 1x, 2. ↩
-
vers. 28. ↩
-
II Reg. x, 4. ↩
-
III Reg. xi, 1-8. ↩
-
II Reg. xii, 24, 25. ↩
-
II Esdr. ix, 38; x. ↩
-
vers. 7. ↩
-
Job x, 13. ↩
-
Lev. xxi, 7, 13, 14. ↩
-
Eccl. xlix, 15. ↩
-
I Par. xxiii- xxvi. ↩
-
Amos viii, 7. ↩
-
Eccle. xii, 14. ↩
-
Eccli. xlix, 15. ↩
Chapter 15 of 15