Articulus 13
ELUCIDATIO CAPITULI TERTIIDECIMI : IN DIE AUTEM ILLO LECTUM EST IN VOLUMINE MOYSIS.
PONUNTUR hic vitia absente Nehemia commissa, et ab eodem reverso correcta. In die autem, id est tempore illo, sicut frequenter in Scripturis dies pro tempore sumitur, lectum est in volumine Moysis ab Esdra seu alio scriba, audiente populo, quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum : intelligendo per ecclesiam atrium mundorum, quia nec ipsi vulgares natione Judæi poterant introire Sancta, id est primam et exteriorem templi partem, sed sacerdotes. Sancta autem sanctorum pontifex tantum intravit. Alii per ecclesiam Dei intelligunt communionem in matrimonio. Illa tamen communio fuit alio præcepto prohibita, ut scilicet cum alienigenis idololatris non sociarent connubia. Eo quod non occurrerunt filiis Israel cum pane et aqua egressis de Ægypto, et conduxerunt adversum eos Balaam ariolum ad maledicendum filiis Israel, hoc est ad dandum consilium quo dejicerentur, ut legitur in Numeris. Istud etenim fecit Balac rex Moab, qui etiam fuit rex Madian. Denique hoc præceptum de Ammonitis et Moabitis non ingressuris ecclesiam Dei, continetur in Deuteronomio.
Factum est autem quum audissent legem, id est præceptum hoc legis, separaverunt omnem alienigenam, id est gentilem idololatram, ab Israel, id est a societate et copula Judæorum. Hoc tamen supra nono capitulo legitur factum Nehemia præsente. Sed, ut infra patebit, ipso absente et reverso ad regem, rursus fuerunt sociata conjugia cum alienigenis. Et super hoc erat Eliasib, id est, pontifici illi commissum fuit prohibere de cetero tale scelus : quod tamen non adimplevit ; proximus Tobiæ, id est amicus Tobiæ Ammonitæ, ob causam quæ infra habetur.
Fecit ergo sibi iste Eliasib gazophylacium grande, et ibi erant ante eum repo-nentes, id est, Levitæ et sacerdotes reposuerunt in gazophylacio illo, munera, id est oblationes, et thus et vasa sacra cultus divini, et decimam frumenti, vini et olei, consecrata ad cultum Dei, usumque ministrorum ipsius : et hæc fuerunt inde ex voluntate pontificis hujus amota, et vasa ac thesauri Tobiæ fuerunt ibi repositi. In his autem non fui in Jerusalem : ubi si fuissem, tales abusiones non permisissem. Esdras quoque interim fuit defunctus. Quia anno tricesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis, id est regni Babyloniæ : fuit enim monarcha super regna illa orientalia ; veni ad regem, juxta tempus condictum ; et in fine dierum, id est circa finem dierum vitæ meæ, vel regis aut servitutis quam regi exhibui, rogavi regem, ut permitteret me ad Judæam et Jerusalem redire. Et de ejus licentia veni in Jerusalem, et intellexi malum, id est peccatum, quod fecerat Eliasib Tobiæ, id est ad complacendum Tobiæ, seu quasi ad commodum ejus, ut faceret ei, puta Tobiæ, thesauros, id est, præberet ei repositoria thesaurorum suorum, in vestibulis domus Dei. Et malum mihi visum est valde, quod scilicet sacrum locum deputavit usui hominis idololatræ seu gentilis; et projeci vasa domus Tobiæ, faciendo ea efferri foras de gazophylacio memorato ; præcepique ministris templi, et emundaverunt gazophylacium, forsan adspersione aquæ lustrationis, quoniam ex prætacto abusu fuit contaminatum. Et retuli ibi vasa domus Domini, sacrificium et thus.
Chapter 14 of 15