Proœmium
ENARRATIO
IN SECUNDUM LIBRUM MACHABÆORUM
SICUT in Scholastica fertur historia, secundus liber Machabæorum non est historiæ prosecutio, sed prosecutæ recapitulatio. Est enim epistola, quam scripsit Judas Machabæus et senatus Judæorum ac Jerosolymitæ, dispersioni Judæorum, id est Judæis dispersis, qui exsulabant in partibus orientis, et maxime in Ægypto :1 in qua insinuaverunt eis duas solennitates a se institutas, unam de purificatione templi, aliam de victoria contra Nicanorem : ad quarum solennizationem illos exhortabantur. Porro alii dicunt, quod liber iste sit abbreviatio librorum Jasonis Cyrenæi, de factis Judæ Machabæi et fratrum ejus ac populi editorum, ut patet in fine secundi capituli hujus libri. Et horum utrumque potest verificari : quia hic liber in exordio sui continet prætactam epistolam ; abbreviat quoque summatim Jasonis libros, et multa addit, quæ in primo Machabæorum volumine non habentur.2
ENARRATIO
IN SECUNDUM LIBRUM MACHABÆORUM
Footnotes
Chapter 1 of 16