Articulus 1
ELUCIDATIO CAPITULI PRIMI : FRATRIBUS QUI SUNT PER ÆGYPTUM JUDÆIS, ETC.
FRATRIBUS qui sunt per Ægyptum Judæis : qui fratres nostri sunt, scilicet nati ex semine Jacob, sicut et nos, et ejusdem nobiscum sunt legis ac fidei; salutem dicunt fratres qui sunt in Jerosolymis Judæi, et qui in regione Judæa, et pacem bonam, id est spiritualem, internam, imo et temporalem, ordinatam ad pacem spiritualem. Habitabant autem plurimi Judæorum in Ægypto, præsertim ab eo tempore quo Ptolemæus cognomento Soter, qui post Alexandrum Magnum primus in Ægypto regnavit, plurimos Judæorum a Jerosolyma et Judæa secum captivos in Ægyptum deduxit. Cujus successor Ptolemæus Philadelphus, cupiens sibi transferri libros veteris Testamenti, plurima millia Judæorum liberavit a servitute, et remisit Judæorum pontifici : a quo petiit sibi viros doctissimos mitti ad transferendum libros legis Mosaicæ de Hebræo in Græcum. Nihilo minus adhuc multi Judæorum in Ægypto manserunt, et multiplicati sunt ibi valde : quibus missa fuit ista epistola.
Benefaciat vobis Deus, benedicendo vobis in spiritualibus ac temporalibus bonis, et meminerit testamenti sui, id est, promissiones veteris Testamenti in vobis implere dignetur. Sicque per effectum ostendat se memorem pacti seu promissionis, quod iniit et percussit cum patribus nostris in monte Sinai legem dando, imo et ante cum Patriarchis, Abraham, Isaac et Jacob, quibus tam pro ipsorum personis, quam pro posteris eorumdem multa promisit : ut in Genesi per diversa recitatur capitula. Hinc subditur, quod ad Abraham, Isaac et Jacob locutus est, qui sunt de numero servorum suorum fidelium : et sic aliquid hic suppletur. Potest tamen absque supplemento exponi : Meminerit testamenti sui, id est pacti sui, servorum suorum fidelium, id est concernentis servos suos fideles, et eis facti. De hoc pacto legitur in Genesi : Dixit Dominus ad Abraham : Faciam te in gentem magnam, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus; et semini tuo dabo terram hanc.1 Et alio Genesis loco ait ad Isaac : Tibi et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ. Præterea in Genesi locutus est ad Jacob : Terram hanc tibi dabo et semini tuo.23 Eritque semen tuum sicut pulvis terræ; et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.
Et det vobis cor omnibus, id est, cordis illuminationem et devotionem det omnibus vobis, ut colatis eum, per observantiam legis divinæ. Et præsertim colitur Deus cultu interno per fidem, spem, et caritatem; deinde per latriam, cujus actus sunt devotio, oratio, laudatio, sacrificium, juramentum, et votum. Et faciatis ejus voluntatem, id est ea quæ Deo sunt placita, et in primis ejus præcepta, corde magno, id est cum ingenti cordis affectu. Potius enim respicit Deus ex quanto, quam quantum, hoc est, ex quali et quanto affectu cordis quid fiat, quam opus seu datum exterius. Et animo volenti, id est spontaneo, non coacto; atque ex caritate, non ex servili timore: quemadmodum in libro Josue legitur, Servite Domino corde perfecto atque verissimo.4 Unde et primo Paralipomenon volumine David hortatur: Fili mi, servi Deo corde perfecto et animo voluntario.5
Adaperiat cor vestrum, intellectum illustrando, voluntatemque excitando ac inflammando, in lege sua intelligenda ac adimplenda: prout orat Psalmista, Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo;6 et in præceptis suis, ut ea sincere intelligatis ac impleatis; et faciat pacem pectoris ac temporis: juxta illud Proverbiorum, Quum placuerint Domino viæ hominis, inimicos ejus convertet ad pacem.7 Exaudiat orationes vestras, quibus petitis vere salubria, et peti a Deo decentia, et reconciletur vobis, misericorditer ignoscendo, nec vos deserat in tempore malo, id est in adversis, imo nec in vitiis et peccatis, sed in eis pie præveniat vos, et ad pœnitendum ac emendandum inducat. Denique tempus dicitur bonum aut malum, propter ea quæ contingunt aut fiunt in tempore, a quibus denominationem sortitur. Et nunc hic, scilicet in Jerusalem et in templo, sumus orantes pro vobis: in quo patet caritas nostra ad vos; quod et tangimus, ut vos quoque oretis pro nobis.
Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono. Supra in primo libro facta est mentio de duobus regibus nominis hujus.8 Primus Demetrius fuit filius Seleuci filii Antiochi Magni: qui Demetrius jussit occidi Antiochum regem, filium Antiochi Nobilis seu Illustris; qui etiam Demetrius intravit terram patrum suorum, et cœpit regnare anno centesimo quinquagesimo primo regni Græcorum, ut dictum est in primo libro.9 Hunc autem primum Demetrium vicit et interfecit Alexander rex, filius præfati Antiochi.10 Deinde, anno centesimo sexagesimo quinto, venit Demetrius, prænominati Demetrii filius, et regnare exorsus est, ut patuit in eodem libro;11 et regnavit usque ad annum centesimum septuagesimum secundum, in quo captus fuit et incarceratus a rege Medorum atque Persarum, sicut præhabitum est in primo libro.12 Quæritur ergo, de quo Demetrio intelligatur hæc littera, ac data hujus epistolæ: et videtur ex dictis, quod de secundo Demetrio, qui cœpit regnare anno centesimo sexagesimo quinto, occiso Demetrio patre suo; sed obviare videtur, quoniam glossa Rabani dicit hunc Demetrium filium fuisse Seleuci. Propter quod quidam hoc loco negat hanc glossam: quæ tamen posset salvari, dicendo, quod Demetrius iste vocetur filius Seleuci, quia fuit filius filii ejus, sicut in libris Regum etiam Asa et Josaphat ac Ezechias dicuntur filii David regis.1314 Insuper dici posset, quod quota annorum istorum aliter sumitur hic, et aliter primo libro. Nam et in isto primo capitulo paulo post legitur, Anno centesimo octogesimo octavo, populus qui est in Jerosolymis, senatusque et Judas:15 quod de Juda Machabæo exponitur, qui tamen occisus fuit anno centesimo quinquagesimo secundo regni Græcorum, ut fertur in primo libro.16
Nos Judæi, in Jerusalem commorantes, scripsimus vobis Judæis in Ægypto manentibus, in tribulatione, id est constituti in afflictione, et impetu, id est impetuosa et subita persecutione, qui impetus super-venit nobis in istis annis, a regibus et eorum principibus infidelibus, nos dire va-stantibus, ex quo, id est postquam, recessit Jason a sancta terra, et a regno, id est a terra patribus nostris promissa et data, ad divinum cultum electa, et a regione Ju-dææ. Portam succenderunt, id est, portas Jerusalem combusserunt ministri regis An-tiochi Epiphanis, et effuderunt sanguinem innocentem, plurimos in Jerusalem occi-dendo fideles. Quod qualiter factum sit, in primo libro recitatur diffuse.17 De isto Jasone, et qualiter adspiravit ad sacerdotii principatum, infra habetur.18 Fuitque prin-ceps eorum qui (ut primo libro scriptum est) abierunt ad regem Antiochum, qui dedit eis potestatem ut facerent justitias gentium.19
Et oravimus ad Dominum pro auxilio contra hostes, et exauditi sumus ab eo, quia ejus auxilio prævaluimus adversariis nostris, et recuperavimus templum : in quo recuperato et obtulimus sacrificium, gratias referendo, et similaginem, id est similam seu panes factos ex simila, quæ est tritici farina mundissima, de qua panes propositionis fiebant ; et proposuimus panes, id est, duodecim panes propositio-nis posuimus in templo, super mensam ad hoc deputatam, sicut in Exodo præcipi-tur ;20 et accendimus lucernas, id est septem lampades quæ erant super candelabrum aureum. Præterea, qualiter factum sit to-tum istud, primo libro plene narratur.21
Et nunc frequentate, id est, omni anno solennizate, dies Scenopegiæ mensis Casleu, id est Decembris, vel Novembris, secundum quosdam, ut in expositione quar-ti capituli primi libri plenius dictum est. Per dies autem Scenopegiæ, quidam in expositione hujus capituli et alibi, intel-ligit festum Purificationis Dedicationisve templi, quod Judas et fratres ejus institu-erunt. Quæ expositio videtur omnino ine-pta, quia per festum Scenopegiæ in Scriptu-ris veteris Testamenti designatur festum
Ibid. 59.
A Tabernaculorum, sicut et Thomas in pri-ma secundæ, Guillelmus quoque Parisien-sis in libro de Fide et legibus, et Alexan-der de Hales super tertium Sententiarum, testantur. Unde Magister in historiis : Quintadecima, inquit, die mensis septimi erat Scenopegia, quod sonat, fixio tabernacu-lorum, a σκῆνος, quod est umbra, et πηγία, quod fixio. Primo autem mensi Judæorum correspondet apud nos Martius vel Apri-lis. Sicque septimo mensi illorum apud nos correspondet November aut Decem-ber . Itaque, Judæi Jerosolymitæ horta-bantur Judæos Ægyptios, ut etiam festum Scenopegiæ servarent, nec illud omitte-rent occasione celebrationis novi festi ab ipsis instituti, scilicet Dedicationis templi, ad cujus celebrationem ipsos exhortaban-tur.22 Sicque auctor Scholasticæ historiæ, et alii antiqui expositores interpretantur hunc passum.
Anno centesimo octogesimo octavo. Hic, secundum quorumdam expositionem, inci-pit epistola missa Judæis in Ægypto mo-rantibus, a Juda Machabæo et suis, distincta a præinducta epistola quam dicunt missam tempore Simonis post mortem Judæ et Jonathæ, Judæis pacem habentibus. Cui dicto obviare videtur quod in præhabita epistola legitur, Nos Judæi scripsimus vo-bis in tribulatione et impetu, ut dictum atque expositum est. Quidam tamen expo-nit sic, In tribulatione, id est de tribula-tione : quæ expositio videtur extorta, nec textui consona, nec Glossæ, nec Rabano, nec Scholasticæ auctori historiæ. Verum-tamen apparet quod ista sit alia ac spe-cialis epistola, tam ex data ejus, quam ex personis scribentibus, et ex forma dicta-minis, ut intuentibus innotescit. Qui vero vult dicere quod sit una epistola, poterit respondere : quod personæ scribentes po-nuntur hic magis in speciali, quæ supra ponuntur solum in generali; similiter per-sonæ quibus hæc scripta sunt : et quod data sit eadem in re, sed diversificatur se-cundum quod numeratio annorum diver-simode inchoatur.23242526
Quidquid autem de hoc dicatur, merito quæritur, qualiter ista epistola missa a Juda ac suis, asseratur data anno centesimo octogesimo octavo, quum Judas occisus sit anno centesimo quinquagesimo secundo, sicut jam fuit probatum. Ad quod Lyra respondet: In epistola Judæ, numeratio annorum non fit a principio regni Græcorum, sed ante, ut hic innuit Glossa; sed ubi incipiat, non dicit. Additque Lyra: Potest rationabiliter dici, quod incipit a duodecimo anno regni Assueri, in quo populus Israel mirabiliter liberatus fuit a persecutione Aman, ut habetur in Esther libro.27 Nam liberatio illa fuit multum mirabilis, et similis liberationi Judæorum sub Antiocho factæ. In probatione autem hujus dicti, Lyra præsupponit unum, quod et alibi sæpius scripsit, quod scilicet Darius, de cujus licentia templum fuit consummatum sub Zorobabel et Aggæo, fuit filius Assueri regis et Esther reginæ, ac postea victus ab Alexandro Magno.
Quod dictum stare non potest: quia non solum contrariatur Josepho, Bedæ, Rabano, aliisque antiquis doctoribus; sed et B. Hieronymo super Aggæum et Danielem, ubi affirmat, Darium de cujus licentia consummatum est templum, fuisse filium Hystaspis: cui Dario successit in regno filius suus Xerxes, post quem regnavit Artabanus; cui successit in regno Artaxerxes, qui et Longimanus vocatus est, post quem Xerxes, atque post eum Sogdianus; cui successit Darius cognomento Nothus, post quem regnavit Artaxerxes, qui cognominatus est Mnemon, et ab Hebræis dicitur Assuerus; Assuero successit Artaxerxes qui dictus est Ochus, cui successit in regno filius ejus Arsamus, post quem filius ejus Darius, qui ab Alexandro est victus. Hæc secundum Scholasticam historiam sunt narrata. Ex quibus patet, quod inter Darium sub quo templum est consummatum, et Darium ab Alexandro prostratum, valde multi regnaverunt. Josephus tamen non ponit tam multos. Sed quod Darius ille qui templum jussit compleri, non fuerit ille quem Alexander dejecit, tam Hieronymus quam Josephus aliique communiter tenent. Nec verum est quod Hebræi omnes dicunt, Darium, de cujus jussu consummatum est templum, fuisse filium Assueri, ut patet ex introductis: quæ omnia super Esdram plenius sunt probata. Ideo computatio prætacta falso innititur fundamento.28 Sed quia epistola ista sub Juda Machabæo scripta est Judæis in Ægyptum abductis, posset forsan computatio prætacta inchoari a Ptolemæo Sotere rege Ægypti, qui juxta jam dicta, Judæos secum duxit captivos in regnum suum.
Itaque, Judas et senatus Judæorum scripserunt Aristobulo magistro Ptolemæi. Aristobulus iste fuit natione Judæus, habitatione Ægyptius, peripateticus quoque philosophus; et Ptolemæo Philometori scripsit commenta super Moysis libros, atque in multis instruxit regem: propter quod ejus magister vocatur, prout hæc in Josepho et in Scholastica historia plenius describuntur. Qui Aristobulus est de genere christorum sacerdotum. Fuit namque de semine Aaron et posterorum ejus christorum, id est unctorum, quoniam sacerdotes in sua consecratione ungebantur, prout in Exodo atque Levitico refertur.29 Et his qui in Ægypto sunt Judæis fratribus, salutem animæ nunc in spe et merito, postea in re et præmio, et sanitatem corporalem ad salutem animæ ordinatam.30
De magnis periculis, id est arduis impugnationibus, liberati a Deo, cujus auxilio et virtute prævaluimus hostibus, magnifice, scilicet totis præcordiis, gratias agimus ipsi Deo. Qui enim beneficia non advertit, nec gratias agit, damnabiliter est ingratus. Utpote qui adversus talem, id est tam ferocem et potentem, regem, scilicet Antiochum Illustrem, dimicavimus, victoriamque sortiti sumus. Ipse enim ebullire, id est copiose ac impetuose venire, fecit de Perside, id est regione Persarum, eos qui pugnaverunt contra nos, id est duces et principes suos cum auxiliariis suis, qui nos impugnaverunt, ut patuit primo libro.3132
Nam quum in Perside esset dux ipse. Hoc exponitur non de Antiocho Nobili, sed patre ipsius, qui fuit dux et caput filii sui. Et cum ipso immensus, id est valde magnus, exercitus, cecidit, id est, occisus est, in templo Naneæ, id est Dianæ vel Fortunæ, secundum quosdam, consilio deceptus sacerdotum Naneæ. Ut enim cum ea habitaturus, venit ad locum Antiochus, id est, mox quum Antiochus Magnus a Romanis de bello fugatus venisset ad templum Naneæ, quasi quieturus cum ipsa, hoc est reverentiam ei facturus ad tempus, et ut acciperet pecunias multas, in templo illo repositas, quas sacerdotes promiserunt ei dolose, ut comprehensum in templo occiderent: acciperet, inquam, dotis nomine, id est sub ratione doni gratis exhibiti. Quumque proposuissent eas sacerdotes Naneæ, id est, quum eas præsentassent Antiocho, ut magis crederet ipsis, et amore pecuniarum allectus, ingrederetur loca secretiora ad paratas insidias. Unde subjungitur: et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, id est templi, clauserunt templum; apertoque occulto aditu, id est ingressu seu ostio templi, mittentes lapides percusserunt ducem, id est Antiochum lapidaverunt hi qui erant absconditi in abditis templi, quo ipse fuit inductus, et eos qui cum eo erant in templo, quoniam templorum exstitit spoliator; et diviserunt membratim, et capitibus amputatis foras projecerunt, in detestationem criminum ejus.
Per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios illos in mortem: id est, divina justitia benedicatur in isto effectu, in quantum impii, Deo volente, ita puniti sunt; non in quantum in illa impiorum occisione fuerant multa peccata admixta, videlicet fraus, mendacium, prava intentio interficientium illos.33
Facturi ergo, id est celebraturi, Purificationem templi, sicut expositum est, necessarium duximus, id est utile ad salutem, significare vobis, ut et vos quoque agatis diem Scenopegiæ, id est, non solum celealias Etenim34 bretis nobiscum templi Dedicationem, sed nec omittatis ob hoc Tabernaculorum celebritatem, nec festum de incensione ignis. Nam subditur: et celebretis diem ignis qui datus est miraculose a Deo, quando Nehemias, ædificato templo et altari, obtulit sacrificia. Fuit enim sacerdos, quemadmodum Esdras.
Nam quum in Persidem ducerentur patres nostri. Istud exponitur de captivitate Judæorum sub Nabuchodonosor rege, qui eos jussit duci in Babylonem ac Babyloniæ regionem. Attamen ex illa multi Judæorum devenerunt in regionem Persarum atque Medorum:3536 sicque ducebantur et illuc, quando in Babyloniam ducebantur. Sacerdotes qui tunc Dei cultores erant, acceptum ignem de altari absconderunt in valle: id est, sacerdotes cum aliis in captivitatem ducendi, ignem qui sub altari holocaustorum jugiter arsit, secum sumpserunt, atque in valle (ut dicitur) Josaphat absconderunt, ubi erat puteus altus, id est profundus, et siccus. Sic et in Joanne legitur: Puteus altus est. Et in Psalmo: Veni in altitudinem maris.37 Atque in eo contutati sunt eum, id est, in lacu illo tute et clam posuerunt hunc ignem.38 Ex quo elicitur, quod et tunc erant aliqui sacerdotes devoti et justi, quamvis perpauci. Ita ut omnibus, præter hos sacerdotes, ignotus esset locus in quo ignis ille fuit absconditus, quoad hoc, quod erat locus absconsionis ignis ipsius. Puteus tamen ille pluribus fuit notus.
Quum præterissent autem dies multi, post septuaginta annos Babylonicæ captivitatis et amplius, et placuit Deo ut mitteretur Nehemias a rege Persidis ad reædificandum Jerusalem: a rege (inquam) Artaxerxe, a quo Nehemias licentiam petiit redeundi, ut in Nehemia habetur; nepotes sacerdotum illorum qui absconderant ignem, misit Nehemias ad requirendum ignem præfatum in valle prædicta; et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem illum, quia jam fuit exstinctus, sed aquam crassam. Et jussit eos haurire ex puteo illo aquam crassam; et sacrificia quæ imposita erant altari holocausti, jussit sacerdos Nehemias adspergi aqua ipsa, et ligna quæ erant superposita sacrificiis, jussit similiter aqua illa adspergi.39 Utque, id est postquam, hoc factum est, et tempus adfuit quo sol refulsit, radios sensibiliter emittendo, qui prius erat in nubilo, id est sub obscuro seu nube densa, accensus est ignis magnus divina virtute, angelico ministerio: quo ligna illa subito fuerunt incensa, ita ut omnes hæc intuentes ac percipientes, mirarentur: quum aqua soleat ignem exstinguere, non inflammare. Porro, de hac re nihil habetur in Esdra et Nehemia.
Orationem autem faciebant omnes sacerdotes dum consummaretur sacrificium: quia ab igne illo desuper dato devorabatur, sicut et sacrificium Eliæ, ut tertio Regum volumine habetur. Erant autem magna devotione succensi ex miraculo illo. Orabantque Deum ut sacrificium ipsorum esset Deo acceptum. Jonatha inchoante. Iste non fuit Jonathas frater Judæ, sed quidam inter cantores præcipuus. Et ceteris respondentibus: sicut et nunc in ecclesia incipit cantor. Et Nehemiæ erat oratio hunc habens modum. Præterea Nehemias ponit quamdam orationem ejus;40 sed illam fecit adhuc cum rege Persarum exsistens, hanc vero in templo exsistens Jerusalem.
Domine Deus omnium creator: non quod universa et singula sint immediate a Deo creata, quum multa producantur a causis secundis, multa quoque generentur a principiis ejusdem speciei, ut cernimus; sed vel simpliciter et immediate, aut quoad primordialem materiam, vel quantum ad formam substantialem, omnia sunt a Deo creata. Terribilis: quoniam ei nullus potest resistere, neque ab eo appellare; suntque occulta judicia ejus, et nescimus an amore simus digni, an odio, aut quid finaliter eveniet nobis.41 Ideo dixit Apostolus: Horrendum est incidere in manus Dei viventis.42 Et Psalmista: Venite, et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum.43 Hinc sanctus Job:44 Considerans (inquit) eum, timore sollicitor.45 Et fortis, quia omnipotens; et justus, imo omnis justitiæ ac virtutis regula, fons, mensura, et causa; et misericors, non per compassionis affectum, quoad divinam naturam, sed per pietatis effectum; qui solus es rex bonus independenter, essentialiter et incircumscriptibiliter. Unde ait Salvator:46 Nullus bonus nisi Deus. Solus præstans, id est incomparabiliter dignus, et eminens, seu omnia donans; solus justus pure, perfecte et infinite: cujus comparatione omnis creatura nullius videtur esse justitiæ, omnisque creata justitia, velut injustitia reputatur. Propter quod universæ justitiæ nostræ, sunt tanquam pannus menstruatæ.47 Qui liberas Israel, id est Israeliticum populum in te confidentem, ab omni malo pœnæ et culpæ in vita præsenti aut futura; qui fecisti patres electos, id est sanctos Patriarchas, quibus dedisti esse naturæ, et sanctificasti eos per infusionem gratiæ ac virtutum.
Accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel, et custodi partem tuam, id est Israeliticam plebem quam tibi præ ceteris elegisti. Congrega dispersionem nostram, id est populum nostrum hinc inde per diversas regiones dispersum, et reduc ad terram hanc patrum nostrorum; atque per fidem, spem et caritatem spiritualiter collige eos, ut sint unum mysticum corpus in te vivificatum Spiritu Sancto. Libera eos qui serviunt gentibus, sub tributo, vel in servos et ancillas eis venundati sunt, aut præ paupertate in exsilio obsequuntur gentilibus, a quibus spernuntur. Unde subjungitur: contemptos et abominatos respice oculo pietatis, ut sciant gentes ex nostra gratiosa et miraculosa liberatione a te facta, quia tu es Deus noster: qui licet sis Deus omnium jure creationis et generalis dominationis ac gubernationis, specialiter tamen es Deus noster per providentiam specialem et gratiosam directionem, et per cultum ac adhæsionem, qua tibi fideliter adhæremus. Afflige opprimentes nos, id est, in hac vita eos pie et juste castiga, et eorum tyrannidem reprime, qui adversantur bono communi cultuique divino, et contumeliam facientes cultoribus tuis in superbia, id est ex elatione : quod zelo justitiæ, non æmulatione aut affectu vindictæ, Nehemias rogavit. Constitue populum tuum in loco sancto tuo, id est in terra promissionis et in Jerusalem, sicut dixit Moyses : qui eis promisit hanc terram; et in Deuteronomio dixit : Si ad cardines cœli fueris dissipatus, inde retrahet te Dominus, et introducet in terram pro qua juravit patribus tuis.48
Quum autem consumptum esset sacrificium, id est omnino combustum ab igne prædicto: nam oblatum fuit in holocaustum; ex residua aqua quæ super sacrificia non fuerat fusa, Nehemias jussit lapides majores in altari exsistentes, videlicet lapides (ut dicitur) laterales, perfundi.49 Quod ut factum est, flamma ex eis accensa est divina virtute: quemadmodum de prætacto igne est dictum; sed ex lumine, id est splendido igne, quod lumen refulsit ab altari, in quo fuit ignis prædictus, consumpta est: ita quod minor flamma videbatur absorberi a majore, et a duabus fieri una.
Ut vero manifestata est res, id est facto isto miraculoso de ignium horum productione et holocausti consumptione undique divulgato, renuntiatum est regi Persarum Artaxerxi, a quo missus fuerat Nehemias, quod in loco in quo ignem absconderant sacerdotes, videlicet in valle prætacta, aqua apparuit, de, id est cum, qua Nehemias, et qui cum eo erant, purificaverunt sacrificia, id est, carnes hostiarum laverunt (sicut in Levitico jussum est de carnibus animalium immolaticiorum), et igne inde succenso, sacrificia consummavit. Considerans autem rex Artaxerxes factum illud mirabile, et rem diligenter examinans, per testes et inquisitores, ne forte esset conficta, fecit ei, scilicet Deo; vel Ei, utpote Nehemiæ, hoc est ad instantiam et propter reverentiam ejus;50 templum Deo in Jerusalem.
Certum est autem, Nehemiam esse missum a rege Artaxerxe ad Jerusalem anno regni Artaxerxis vicesimo, scilicet diu post Esdram, sicut legitur in Nehemia; et tunc templum fuit factum et consummatum, quantum ad suam structuram; imo sexto anno Darii regis Persarum, ut legitur in Esdra, exstitit consummatum: ideo factio templi non potest hic accipi proprie pro ejus ædificatione. Idcirco dictum istud non consonat opinioni erroneæ Judæorum, et suorum sequacium, dicentium quod inter Cyrum et Darium istum non fuerunt intermedii reges, nisi Cambyses et Assuerus, ita quod Darius iste secundum eos fuit Artaxerxes. Imo ex isto loco probatur falsitas opinionis illius, si factio proprie accipiatur: quoniam factio ista templi, contigit diu post vicesimum annum regni Artaxerxis, ut patuit. Et tamen si Artaxerxes iste fuit Darius, necesse est dicere, quod sexto anno regni ejus factum et completum sit ædificium templi. Quod autem inter Cyrum et Darium plures intermedii erant, constat ex dictis, et super Esdram magis est approbatum.51
Quod ergo Artaxerxes dicitur templum Deo fecisse, intelligendum est, quod templum illud ornavit et honoravit, atque per hoc opere demonstravit templum hoc esse factum Deo vero et summo. Et talis modus loquendi frequens est in Scripturis veteris Testamenti, ut aliquis dicatur quid facere, quia ostendit aut dicit hoc factum esse sive futurum. Hinc subditur : ut probaret, id est, opere approbaret aut testaretur, quod factum erat, videlicet miraculum illud de ignis productione et holocausti consumptione vere esse divinum. Et quum probasset, id est, factum illud taliter approbasset, sacerdotibus tanquam veri Dei ministris, dedit multa bona, et alia atque alia munera, ut orarent pro ipso ac regno suo, et ex donis illis sacrificia procurarent ; et multa talia dedit illis per principes suos, qui præsidebant trans flumen;5253 et accipiens manu tribuebat illis, id est, etiam propria manu contulit ipsis aliqua quæ accepit de bonis suis.54 Nam et Nehemias post duodecim annos cum sua comitiva ad Artaxerxem reversus est, et postmodum de licentia regis, rursus ad Jerusalem rediit, ut in Nehemia legitur:55 et tunc rex munera pretiosa contulit Nehemiæ ac suis. Appellavit autem Nehemias hunc locum, id est diem seu festum loci istius, puta altaris seu templi, Nephthar, quod interpretatur purificatio. Et supra in isto capitulo vocatus est, dies ignis, etc., qui datus est de aqua crassa. Vocatur autem apud plures, id est ab aliis multis, Nephi: quod idem designat quod Nephthar.
Footnotes
-
Gen. xii, 2, 7. ↩
-
Ibid. xxviii, 13, 14. ↩
-
Ibid. xxvi, 3, 4. ↩
-
Josue xxiv, 14. ↩
-
I Par. xxviii, 9. ↩
-
Ps. cxviii, 34. ↩
-
Prov. xvi, 7. ↩
-
I Mach. vii, 1; x, 67. ↩
-
Ibid. vii, 1-4. ↩
-
I Mach. x, 50. ↩
-
Ibid. 67. ↩
-
I Mach. xiv, 1, 3. ↩
-
III Reg. xv, 11, 24; xxii, 51; ↩
-
IV Reg. xviii, 3. ↩
-
vers. 10. ↩
-
I Mach. ix, 3, 18. ↩
-
1 Mach. 1, 12 et seq. ↩
-
11 Mach. IV, 7 et seq. ↩
-
1 Mach. 1, 12, 14. ↩
-
Exod. XXV, 30, 37. ↩
-
1 Mach. IV, 42 et seq. ↩
-
* September aut October ↩
-
I Mach. iv, 42 et seq. ↩
-
I Mach. i, 12 et seq. ↩
-
II Mach. iv, 7 et seq. ↩
-
I Mach. i, 12, 14. ↩
-
Esther m, 7. ↩
-
In I Esdr. IV, 24; et I Mach. I, 1. ↩
-
Exod. XXIX, 7, 21; ↩
-
Lev. VIII, 12, 30. ↩
-
Esther III, 7. ↩
-
I Mach. III. 31 et seq.; IV. ↩
-
II Esdr. II, 1 et seq. ↩
-
1 Esdr. II, 2. ↩
-
IV Reg. XXV, 11; ↩
-
II Par. XXXVI, 20. ↩
-
Joann. IV, 11. ↩
-
Ps. LXVIII, 3. ↩
-
III Reg. xviii, 38. ↩
-
II Esdr. 1, 5 et seq. ↩
-
Eccle. ix, 1. ↩
-
Hebr. x, 31. ↩
-
Ps. lxv, 5. ↩
-
Job xxm, 15. ↩
-
Job xxiii, 15. ↩
-
Luc. xviii, 19. ↩
-
Is. lxiv, 6. ↩
-
Deut. xxx, 4, 5. ↩
-
Lev. 1, 9, 13. ↩
-
Cf. in I Mach. 1, 1. ↩
-
II Esdr. ii, 1, 6. ↩
-
II Esdr. ii, 6. ↩
-
I Esdr. vi, 15. ↩
-
vers. 18. ↩
-
II Esdr. xiii, 6, 7. ↩
Chapter 2 of 16