Skip to the text

Articulus 15

EXPOSITIO CAPITULI QUINTIDECIMI : NICANOR AUTEM UT COMPERIT JUDAM ESSE IN LOCIS SAMARIE.

QUALITER Judas Nicanorem vicerit, hic narratur. Estque historia ista in primo libro scripta, sed aliqua hic adduntur, ibi non habita. Nicanor autem ut comperit, id est percepit, Judam esse in locis Samariæ, cogitavit die sabbati, in despectum legis ac Judæorum, vel ut Judas et sui tunc minus resisterent, cum omni impetu, id est ferociter ac viribus totis, celerime committere bellum adversus Judam. Judæis vero qui illum per necessitatem, id est timore mortis, sequebantur : qui tamen potius debuerunt propter justitiam mori, quam mortis timore illicita operari. Ideo necessitas illa fuit conditionalis, non absoluta, sic quod oportuit eos Nicanorem sequi, si mortem evaderent, alioqui eos interfecisset. Illis ergo dicentibus, Ne ita ferociter feceris, etc., ille, puta Nicanor, ait, Et ego potens sum super terram : comparans se Deo præsumptuose, de quo Judæi dixerunt, Est Dominus potens in cœlo; qui impero sumi arma : quasi dicat, Non obstante præcepto Dei vestri, obediendum est mihi; et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ipse Nicanor, ut consilium perficeret, id est, id quod de morte Judæ ac suorum tractavit atque proposuit, adimplere non potuit. Et cogitaverat commune trophæum statuere de Juda, id est, proposuit ipsum dejicere, sicut et ceteros, vel fornicem triumphalem sibi erigere de Judæ occisione.

Machabæus autem confidebat cum omni fiducia, id est perfecta spe, auxilium sibi adfuturum a Deo : præsertim quia de hoc habuit visionem, sicut paulo post subditur. Et allocutus illos qui secum erant, videlicet tria millia, ut in primo libro legitur, de lege et Prophetis, in quibus Deus multa bona promittit sperantibus in se, atque pugnantibus pro se; admonens, id est ad memoriam revocans, etiam certamina quæ fecerant prius, in quibus frequenter divina prævaluerunt virtute; promptiores constituit eos. Singulos autem illorum armavit non clypei et hastæ munitione, id est non tantum corporalibus armis, quibus tamen erant muniti, sed sermonibus optimis et exhortationibus, exposito fide digno somnio, id est visione seu oraculo facto in somno.

Erat autem hujusmodi visus, id est visio seu revelatio talis imaginaria, imo et prophetalis, quia revelativa futuri, cujus etiam significationem Judas intellexit. Itaque, vidit visu interiori imaginario et intellectuali Oniam, qui fuerat summus sacerdos : de quo supra tertio habetur capitulo;1 virum bonum, per caritatem, quæ facit hominem spiritualiter ac meritorie bonum; et benignum ad proximos ac egenos; verecundum visu : verecundia enim est laudabilis passio, præsertim in juvenibus, et est timor dehonestationis. Hic tamen sumitur potius pro virtute, seu pro columbino adspectu. Modestum moribus, eloquio decorum, et qui a puero virtutibus exercitatus sit, manus protendentem ad Deum, ut moris est orantibus, orare pro omni populo Judæorum. Post hoc apparuisse et alium virum ætate et gloria mirabilem, id est mirabiliter eminentem in senio sancto ac meritis, et magni decoris habitudinem circa illum. Respondentem vero Oniam dixisse : Hic est fratrum amator, et, pro id est, populi Israel. Vel per fratres designantur sacerdotes, quia et Jcremias fuit sacerdos, quemadmodum Judas ac fratres ejus. Hic est qui multum orat pro populo Judæorum fidelium : quorum comparatione gentiles idololatræ erant quasi canes et bruta, non homines; et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei, unus de quatuor Prophetis majoribus. Eratque eximiæ sanctitatis et fervidæ caritatis. Itaque sancti in limbo detenti orabant pro viatoribus. Extendisse autem Jeremiam dexteram, et dedisse Judæ gladium aureum, dicentem : Accipe sanctum gladium, id est ordinatum ad sacrum usum, munus a Deo, quia significavit virtutem Judæ donandam, qua hostibus prævaleret. Ideo additur : in quo dejicies, id est occides, adversarios populi mei Israel, id est mihi valde dilecti, de quo oriundus sum ego.

Exhortati itaque, id est admoniti et instructi, sermonibus Judæ, de quibus extolli posset impetus, id est, fervor ac promptitudo celerrima ad pugnandum oriri ac surgere, et animi, id est corda, juvenum confortari, statuerunt confligere fortiter, ut virtus de negotiis judicaret, id est, promptitudo seu bonitas virtutum demonstraret, quæ pars in his rebus juste moveretur, et quæ injuste : ut scilicet Deus victoriam largiretur bene et rationabiliter motis ad præliandum; eo quod civitas sancta Jerusalem et templum ejus periclitarentur, id est, destructioni essent exposita, nisi Deus suis subveniret cultoribus. Erat enim pro uxoribus et filiis et cognatis minor sollicitudo quam pro templo ac sacris. Ideo additur : maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi, id est, destructionem sancti templi maxime formidabant ac abhorrebant, etiam plus quam propriam ac suorum occisionem : sicque affectus gratiæ prævaluit in eis affectui naturæ.

Et quum omnes Judæi ista scientes, tam qui erant cum Juda, quam exsistentes in urbe Jerusalem, sperarent judicium futurum, id est quod Deus secundum censuram suæ justitiæ faceret Nicanorem superari cum suis, sicut promeruit; considerans Machabæus adventum multitudinis, id est copiosi exercitus adversariorum, dixit : Dominator cœlorum, id est omnium civium supernorum atque cœlestium orbium, mitte angelum tuum bonum ante nos, qui sit dux, protector et adjutor noster, in timore et tremore magnitudinis brachii tui, id est, ita ut majestatis tuæ timorem et tremorem incutiat hostibus nostris. Unde subjungitur : ut metuant qui cum blasphemia veniunt, scilicet Nicanor idololatra et milites ejus, adversus sanctum populum tuum, id est contra nos tuo cultui mancipatos ac tibi devotos.

Nicanor autem et qui cum ipso erant, cum tubis, id est tubarum clangore, et canticis admonebant, id est, ad prælium se monebant. Aliquæ enim melodiæ pariunt animositatem, audaciam atque lætitiam, per quas fiunt homines ad præliandum efficaciores. Judas vero et sui per orationes congressi sunt; manibus præliantes et cordibus exorantes, prostraverunt triginta quinque millia : et ipse Nicanor corruit primus, ut primo libro scribitur;2 præsentia Dei, id est ex gratioso Dei auxilio et consolatione ejus interna, magnifice delectati. Facto itaque clamore, et perturbatione excitata. Quum enim cognovissent Nicanorem corruisse, præ gaudio clamaverunt etiam cum tumultu, qui perturbatio hic vocatur. Omnipotentem Dominum benedicebant, laudando gratiasque agendo eidem, cujus prævaluerunt auxilio.

Præcepit autem Judas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat. In quo patet virtuositas ejus et grandis dilectio ad subditos suos atque ad bonum commune, cujus promptitudo ad mortem pro re publica a corde redundavit ad corpus ipsius, appetitumque sensitivum, qui per corpus potest intelligi, quia organica potentia est. Caput Nicanoris et manum cum humero abscissam, Jerosolymam perferri. Istud in primo libro expositum fuit.3 Accersiit, id est, vocavit seu accessit, et eos qui in arce erant, qui erant de parte Nicanoris. Ideo voluit eos per obtentam victoriam perterrere. Linguam etiam impii Nicanoris præcisam, id est abscissam, jussit particulatim avibus dari ad comedendum, propter blasphemias per linguam ejus prolatas; manum autem dementis contra templum suspendi, id est, dexteram insensati ac blasphemi Nicanoris amputatam, jussit Judas ex opposito templi suspendi, eo quod dexteram extendendo, fuerat comminatus quod templum ipsum destrueret. Sicque ad commendationem et laudem divinæ justitiæ et omnipotentiæ Dei fecit Judas hæc omnia. Omnes igitur cœli Dominum benedixerunt, qui locum suum incontaminatum servavit. Itaque omnes communi consilio decreverunt, nullo modo diem istum absque celebritate præterire.

Igitur his erga Nicanorem gestis, et ex illis temporibus ab Hebræis civitate possessa, ego quoque in his finem faciam sermonis hujus voluminis. Et si quidem bene hæc scripsi, hoc et ipse velim; si autem minus digne, concedendum, id est ignoscendum, est mihi: quia feci diligentiam meam pro posse. Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est dispositioni naturæ, quæ secundum diversitatem suæ qualificationis diversa requirit pocula atque cibaria; alternis autem, id est nunc isto nunc illo, uti delectabile est hominibus: quia, ut ait Philosophus, Actio correspondet naturæ agentis. Ideo, sicut Deus est simplicissimus in fine totius simplicitatis formalis ac actualis per exclusionem universæ potentialitatis, sic ipse unica simplicissima actione æternaliter gaudet. Homo autem est ens maxime compositum, non quod plures habeat partes substantiales, quam corporalia cetera, sed quia plures habet potentias, proprietates et actiones: idcirco in usu alternorum delectari potissime competit sibi. Ita legentibus si semper exactus sit sermo, id est, si stilus sit ubique exquisite armatus, atque armate inquisitivus usque ad singula, non erit gratus, id est acceptus et placens, quoniam gravat et distrahit mentem. Hic ergo erit liber hic consummatus.

Insuper ex isto capitulo instruuntur principes et milites omnesque pugnatores fideles, qualiter se debeant ad prælia præparare et in bellis se habere: ut scilicet per confessionem, orationem et satisfactionem se præparent; et in ipso prælio Deum exorent, sintque prompti pro bono communi mori. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis ac benedictus. Amen.

Footnotes

  1. II Mach. III, 1 et seq. ↩

  2. 1 Mach. vu, 43. ↩

  3. 1 Mach. , 47. ↩

Chapter 16 of 16