Skip to the text

Articulus 14

EXPLANATIO CAPITULI QUARTIDECIMI : SED POST TRIENNII TEMPUS.

BELLA Judæ et suorum gesta contra Demetrium filium Seleuci, hic recitantur. Sed post triennii tempus a morte Antiochi Nobilis : quod tamen per synecdochen verificatur, quia Antiochus (ut in primo libro dictum est) obiit anno centesimo quadragesimo nono, et Demetrius venit anno centesimo quinquagesimo primo, ut in primo libro invenitur.12 Verumtamen annus qui ibi centesimus quadragesimus nonus vocatur, in isto libro centesimus quadragesimus octavus supra undecimo capitulo nuncupatur :3 quod qualiter concordetur, tactum est ibi. Cognovit Judas Demetrium Seleuci filium, etc., tenuisse regiones adversus Antiochum : quia exercitus reliquit Antiochum, et adhæsit Demetrio, qui fuit filius senioris filii Magni Antiochi.

Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat ab Antiocho factus : de quo Alcimo multa sunt habita primo libro ; sed voluntarie coinquinatus est vitiis gentilitatis, temporibus commixtionis :4 quando jussit Antiochus ut omnes de regno suo essent populus unus, ut scriptum est primo libro ;5 considerans sibi nullo modo esse salutem, id est optatam prosperitatem, seu corporis sanitatem sub Juda, qui ipsum propter scelera sua fugavit, neque accessum ad altare, Juda præsidente, venit ad Demetrium anno centesimo quinquagesimo. Primo libro legitur, Anno centesimo quinquagesimo primo; sed concordatio est inducta. Offerens ei auream coronam, tanquam de jure regnanti, et palmam, forsitan auream in signum triumphi, et tanquam victori, et thallos qui templi esse videbantur, id est sublata de templo, aut similia thallis templi. Thalli autem dicuntur offertoria vasa, quibus in præcipuis festis utebantur sacerdotes, et instar turrium erant formata. Et ipsa die siluit de causa propter quam venit, ne videretur regi munera dedisse propter proprium commodum.

Tempus autem opportunum dementiæ suæ nactus, id est consecutus ad aperiendum intentum insipientiæ ambitionisque suæ, convocatus a Demetrio ad consilium, etc. Ipsi qui dicuntur Assidæi Judæorum, id est inter Judæos assidue vacantes divinis, bella nutriunt, etc. Universæ accusationes hujus nequissimi Alcimi, sunt mendosæ. Sed oro, o rex, et regioni Judæorum, et generi, id est populo Judaico, secundum promulgatam omnibus humanitatem tuam, prospice, id est, provide de pace juxta tuam clementiam omnibus notam. Nam quamdiu superest Judas, id est

I. Mach. vii, 1. pervulgatam eo vivente, impossibile est pacem esse negotiis Judæorum.6 Sic ambitiosi et fraudulenti suos ornant sermones, et prophetant non posse esse pacem in communitate, nisi hi qui ipsorum ambitioni resistunt, tollantur.

Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici Judæ ficti, vel amici Alcimi, hostiliter se habentes contra Judam, quem mendaciter accusabant, inflammaverunt Demetrium, id est ira, odio, indignatione adversus strenuissimum ac nobilissimum Judam. Dicit autem quidam hoc loco et alibi, quod licet Alcimus fuit de genere Aaron, non tamen descendit de eo per lineam sacerdotalem: quod non videtur posse salvari, nisi intelligatur de linea summi sacerdotii, quum in primo libro scribæ legantur dixisse de Alcimo, Homo sacerdos de semine Aaron venit.7 Qui statim Nicanorem misit in Judæam, etc.

Audito Nicanoris adventu, Judæi conspersi terra: nam pro majore sui humiliatione superjecerunt capitibus suis terram, seu pulverem terræ; rogabant eum qui populum suum constituit, ut in æternum custodiret. Deus enim vult populum Judæorum manere usque in finem mundi, in quo et innumerabiles convertentur. Imperante autem duce, videlicet Machabæo, statim inde moverunt sui ad occurrendum Nicanori. Nicanor tamen audiens audaciam comitum, id est principum sociorumque, Judæ, etc., sanguine judicium facere metuebat, id est, per belli congressum non audebat exquirere, quis justiorem causam haberet, Judas an ipse Nicanor:8 ideo misit quosdam ad Judam pro amicitiis componendis. Et quum diu de his consilium ageretur a Juda et suis, et ipse dux ad multitudinem retulisset, id est, Judas causam hanc in generali sua convocatione proposuisset, omnium Judæorum fuit una sententia, amicitiis annuere, id est consensum præbere.

Morabatur autem Nicanor Jerosolymis, nihilque inique agebat contra Judæos. Fuit tamen idololatra, et impie agens contra Deum. Gregesque turbarum quæ congregatæ fuerant, id est, quas secum adduxerat ad pugnandum contra Judam, dimisit redire ad propria seu alia loca. Habebat autem Judam semper carum ex animo, et erat viro inclinatus. Rogavitque eum ducere uxorem, filiosque procreare. Nuptias fecit, etc. Verum de hac familiaritate et amicitia Judæ atque Nicanoris primo libro nil recitatur. Estque difficile hanc scripturam cum his, quæ in primo libro scripta sunt, concordare.9 Ibi enim legitur Demetrius misisse cum Alcimo Bacchidem, non Nicanorem, in primo accessu Alcimi ad ipsum Demetrium.10 Quumque Bacchides esset ad Demetrium regem reversus, et Alcimus non posset Judæ resistere, ad Demetrium rediit, qui tunc cum eo Nicanorem misit. Quumque Nicanor quasi decepisset Judam, conterritus est Judas, et amplius noluit videre faciem ejus, puta Nicanoris.11 Et post hoc commisit Nicanor prælium duplex contra Judam, sicut ibidem narratur.12 Hinc pro concordia videretur dicendum, quod prima vice Demetrius misit cum Alcimo Bacchidem atque Nicanorem;13 vel, quod hoc loco penitus subticetur primus accessus Alcimi ad Demetrium, et missio Bacchidis cum Alcimo in Judæam: et ita, quod dictum est hic de accessu Alcimi ad regem, intelligeretur de secundo accessu Alcimi ad regem Demetrium, et quod tunc cum Alcimo fuit missus Nicanor, qui semel contra Judam pugnavit, et postea cum eo ad tempus habuit pacem, sicut hic scribitur. Alcimus autem videns caritatem illorum, scilicet Judæ et Nicanoris, ad invicem. Caritas hic extense sumitur pro amicitia sociali, non pro amore supernaturali infuso, quem certum est in Nicanore non fuisse. Venit ad Demetrium, et dicebat Alcimus Demetrio, Nicanorem rebus alinis, id est regi contrariis, assentire, communicando cum Juda. Sed quia regi resistere non poterat Nicanor, opportunitatem observabat qua præceptum perficeret, id est, quærebat capere Judam. Verumtamen non excusatur Nicanor a crimine, quod sic amicitiæ fœdus initum cum Juda, rupit.

B

D

Imo magis debuit a Demetrio omnino recedere, quam ei in rebus ita illicitis obedire. At Machabæus videns austerius secum agere Nicanorem: quia per exteriora quædam indicia aversio Nicanoris patuit Judæ; occultavit se a Nicanore, non ex vituperanda formidine, sed ex prudentia et cautela. Ideo subditur: Quod ut ille, puta Nicanor, cognovit, fortiter, id est prudenter et virtuose, se a viro præventum, ita quod eum capere nequivit, dixit sacerdotibus: Nisi mihi Judam vinctum tradideritis, templum hoc Libero patri consecrabo, ita ut ad honorem Liberi seu Bacchi reædificetur. Asseruit enim Nicanor, quod templum combureret atque dejiceret.

Razias autem quidam de senioribus, delatus, id est accusatus, est Nicanori tanquam zelator Judæ ac boni communis Judæorum; vir amator civitatis Jerusalem, cujus prosperitatem in temporalibus ac spiritualibus concupivit, ac pro viribus procuravit; et bene audiens, id est rationabiliter discernens quæ audiebat, indigentibus quoque benevolus; vel, Bene audiens, id est bene auditus a populo suo, sumendo activum pro passivo; qui pro affectu, id est propter caritatem suam ad populum suum, pater Judæorum appellabatur. Hic multis temporibus continentiæ propositum tenuit in Judaismo. Si per continentiam castitas designetur, potest dici quod mortua conjuge, de cetero castus permanserit. Per continentiam tamen potest intelligi generalis quædam virtutum conditio, scilicet moderantia seu repressio animi ab excessu. Corpusque et animam, id est vitam animalem, contentus tradere pro perseverantia, id est paratus dare in mortem pro virtutum constantia. Ad quem comprehendendum misit Nicanor. Putabat enim, si illum, scilicet Raziam, decepisset, id est, spiritualiter aut corporaliter occidisset, compellendo illum per pœnas ad paganismum, alioqui eum atrocissime trucidando, sese cladem maximam, id est miseriam et mœrorem gravissimum, Judæis illaturum, occiso spirituali et generali patre ipsorum. Qui quum jam comprehenderetur, id est, comprehendi quasi inciperet, gladio se petiit, id est percussit, eligens nobiliter potius mori, scilicet propria manu, ut hic insinuari videtur, quam subditus fieri peccatoribus, id est a gentilibus illis ad eorum voluntatem male tractari, et contra natales suos, id est ad progenitorum suorum irreverentiam, indignis injuriis agi, id est lædi.

Videtur autem Augustinus in libro de Civitate Dei factum istud non commendare, et ad mollitiem asserit pertinere, se ipsum occidere ad evadendum graviora tormenta. Unde quod Samson se oppressit, et feminæ quædam sanctæ se ipsas submerserunt ne violarentur, ait non aliter excusari, nisi quod occulto Spiritus Sancti instinctu hoc egerint.14 Hebræi vero (ut fertur) dicunt licitum esse in duobus casibus, se ipsum occidere. Primo, ne quis acerbitate tormentorum ad infidelitatem trahatur. Secundo, ne in contemptum Dei vita sua ludibrio habeatur: et istud videtur auctor hujus libri sensisse. Dictum tamen Augustini, quod Glossa hic sequitur, et Thomas in secunda secundæ, aliique doctores communiter, verius esse censetur. Unde qui Raziam istum excusare omnino voluerit, dicere potest, quod occulto Dei instinctu sic fecerit. Postremo, in secunda secundæ de hac re scribit Thomas quæstione 64: Ad veram fortitudinem pertinet, non refugere mortem propter bonum commune; sed si quis sibi inferat mortem ut vitet mala pœnaliora, habet quamdam fortitudinis speciem (propter quod aliqui se ipsos occiderunt, æstimantes fortiter agere, de quorum numero fuit Razias); sed non est hoc vera fortitudo, sed quædam mollities animi dura perpeti non valentis, secundum Philosophum tertio Ethicorum, et Augustinum primo de Civitate Dei. Unde non licet se ipsum occidere ex timore consentiendi peccato:15 non enim sunt facienda mala ut proveniant bona, vel ut mala vitentur, præsertim quæ minora sunt et incerta.

Footnotes

  1. Ibid. vii, 1. ↩

  2. Mach. vi, 16. ↩

  3. II. Mach. xi, 21. ↩

  4. I. Mach. vii, 5, etc.; ix, 1, etc. ↩

  5. Ibid. 1, 43. ↩

  6. Ibid. i, 43. ↩

  7. 1 Mach. vii, 14. ↩

  8. * virtutem ↩

  9. 1 Mach. vii, 5 et seq. ↩

  10. Ibid. 20, 25, 26. ↩

  11. Ibid. 27, 30. ↩

  12. Ibid. 31, 43. ↩

  13. Ibid. 8, 9. ↩

  14. Judic. XVI, 30. ↩

  15. Rom. III, 8. ↩

Chapter 15 of 16