Articulus 1
ELUCIDATIO CAPITULI PRIMI : CONFORTATUS EST ERGO SALOMON.
CONFORTATUS est ergo Salomon filius David in regno suo. Confortatus fuit in regno, quia legitime institutus, et a Deo ad regnandum electus, atque a toto populo concorditer acceptatus, nec quisquam se ei opposuit. Et Dominus erat cum eo, per gratiam et virtutes, et magnificavit eum in excelsum, id est valde sublimiter. Præcepitque Salomon universo Israeli, id est majoribus totius populi sui, in quibus tota communitas virtualiter continetur. Unde quasi expositorie subditur : tribunis et centurionibus et ducibus et judicibus omnis Israel, et principibus familiarum.
Distinctio autem horum officiatorum ab invicem, in expositione libri primi inducta est.1 Et abiit cum universa multitudine horum majorum et eis associatorum, in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum fæderis Domini, quod fecit Moyses famulus Domini in solitudine per manus Beseleel.2 Qualiter excelsum hoc Gabaon dupliciter possit exponi, in elucidatione primi libri expressum est.3 In eodemque libro expositum est quod hic sequitur. Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem præparaverat ei, ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est in Jerusalem.4 Altare quoque æneum, quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat, videlicet in excelso Gabaon, coram tabernaculo Domini, id est ante in atrio ejus; quod et requisivit, id est, accessit ac visitavit, Salomon et omnis ecclesia, id est tota fidelium Judæorum congregatio secum exsistens. Ascenditque Salomon ad altare æneum coram tabernaculo fæderis Domini, et obtulit in eo mille hostias, id est super altare illud holocaustorum, per manus sacerdotum : quod æneum erat, ut ignis calorem sacrificia incendentem posset sine læsione sufferre. Itaque propter sanctitatem et dignitatem tabernaculi et altaris illius obtulit ibi.
Circa hæc ait Glossa : Gabaon olim fuit metropolis Hevæorum, ceciditque in sortem Benjamin, et fuit separata Levitis. Mirum est ergo quod Josephus dicit Salomonem venisse in Hebron, ut sacrificaret in altari æneo, quod fecerat Moyses, nisi forte ipsam Hebron excelsum Gabaon intelligi voluit. Hæc Glossa. Auctor vero Scholasticæ historiæ: Creditur, inquit, Gabaon non esse proprium nomen loci seu oppidi, sed appellativum, et interpretatur, collis excelsus.5 Josephus enim dicit, eum ascendisse in Hebron.
Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi. Dixitque Salomon Deo: Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam, et constituisti me in regem pro eo. Istud pene totum in tertio Regum libro fuit expositum. Nunc ergo, Domine Deus, impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo: cui promisisti quod firmabis thronum ejus super Israel in æternum. Sed quum Deus sit verus infallibilisque promissor, quid necesse fuit orare, ut ejus promissio impleretur? Et respondendum, quod Salomon scivit illam promissionem fuisse conditionatam, aut conditionaliter intelligendam, utpote nisi posteri David regis peccando ponerent obicem adimplationi promissionis divinæ. Ideo Salomon petiit gratiam præservationis pro se et posteris ab hujusmodi obice. Tu enim fecisti me regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ. Hoc per modum hyperbolicæ locutionis est accipiendum, ad insinuandum valde copiosam plebis illius pluralitatem. Unde tertio libro Regum dicitur, Populi infiniti. Sicque in Psalmo cantatur: Ascendunt usque ad cœlos, et descendunt usque ad abyssos.
III Reg. III, 5 et seq.
II Reg. VII, 13; I Par. XVII, 12.
III Reg. III, 8. Ps. cvi, 26.
Da mihi sapientiam et intelligentiam. Per sapientiam potest intelligi clara notitia legis divinæ, et præceptorum ejus judicialium ac jurium divinorum; per intelligentiam vero, prudentia seu discretio in rebus actibusque humanis, seu positivarum cognitio legum ac jurium humanorum. Imo Salomon petiit sibi dari prudentiam politicam, œconomicam, et ethicam, ad judicandum ac discernendum in omnibus juste ac vere. Ut ingrediar et egrediar coram populo tuo. Aliqui dicunt, quod egressus iste intelligendus est pro exitu ad prælia pro populi defensione; ingressus vero, ad præscindendum plebis litigia. Potius tamen intelligendum videtur hoc verbum in generali, pro omni exemplari et efficaci processu et directione coram populo sibi commisso, ut sit sensus: Ut ingrediar et egrediar coram populo tuo, id est, digne et efficaciter eos regam intus et extra, in pace et bello, et exemplaris sim eis in cunctis, quia hoc maxime ædificat subditos: et istud omnis qui præsidet, præsertim spiritualis prælatus, petere debet a Domino. Quis enim potest hunc populum tuum digne (qui tam grandis est) judicare?
Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias et substantiam et gloriam, neque animas eorum qui te oderunt, sed nec dies vitæ plurimos; petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum, super quem constitui te regem: sapientia et scientia data sunt tibi. Divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus, nec ante, nec post te, fuerit similis tui.
Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Jerusalem. His verbis in aliquibus textibus additur, coram tabernaculo fœderis: quod difficultatem inducit, quum dictum sit, quod tabernaculum fœderis Domini adhuc fuit in Gabaon. Idcirco hoc loco per tabernaculum fœderis, intelligitur tabernaculum in quod David introduxerat arcam. Hinc tertio Regum scriptum est: Quumque venisset Jerusalem, stetit coram arca fœderis Domini. Sicque exponit Hieronymus. Et regnavit super Israel. Congregavitque sibi currus et equites; et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum; et fecit eos esse in urbibus quadrigarum, et cum rege in Jerusalem. Præbuitque rex argentum et aurum in Jerusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros quæ nascuntur in campestribus, multitudine magna. Adduceban-
III Reg. III, 15. tur autem equi de Ægypto et Coa, a negotiatoribus regis : qui ibant et emebant pretio quadrigam equorum sexcentis argenteis, et equum centum quinquaginta. Similiter de universis regnis Hethæorum, et a regibus Syriæ emptio celebrabatur. Quæ hic dicuntur de excellentia opulentiæ Salomonis, et de fortitudine ac multitudine equitum ejus et equorum ac curruum, habita sunt atque exposita in tertio Regum libro.
Footnotes
Chapter 2 of 37