Articulus 2
EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI : DECREVIT AUTEM SALOMON ÆDIFICARE DOMUM NOMINI DOMINI.
QUAM fervens atque sollicitus fuerit Salomon statim post obitum patris sui obedire et exsequi patris sui præcepta de templi structura, nunc recitatur. Decrevit autem Salomon ædificare domum, id est templum, nomini Domini, et palatium sibi. Primo tamen studuit templum construere, præferens Dei honorem propriis commodis. Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris onera, et octoginta millia qui cædebant lapides in montibus, præpositosque eorum tria millia sexcentos.1 Hoc tertio libro Regum expositum est.
Misit quoque Salomon ad Hiram regem Tyri, dicens : Sicut egisti cum patre meo David amicabiliter atque fideliter, et misisti ei ligna cedrina, ut ædificaret sibi domum in qua et habitavit : juxta2 illud secundi libri Regum, Misit Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina, etc.;3 sic fac mecum, ut ædificem4 domum nomini Domini Dei mei, et consecrem eam ad adolendum incensum coram illo, id est ad hoc, quod thymiama accendatur in exteriori parte templi super altare incensi in præsentia Dei; et fumiganda aromata, id est ad hoc, quod aromatibus ibi inflammatis, vapor dulcis inde consurgat, ut sit suavis odor in templo;5 et ad propositionem panum sempiternam, id est, ut jugiter sint ibi super mensam propositionis panes duodecim. Dum enim in sabbato6 duodecim veteres panes removebantur, qui et a sacerdotibus edebantur, mox alii duodecim panes recentes mensæ imponebantur. Et ad holocautomata mane et vespere, id est ad hoc, ut juge sacrificium fiat quotidie, quo omni mane offerebatur unus agnus in holocaustum, et similiter quolibet vespere; sabbatis quoque, id est ad offerenda sacrificia quæ secundum legem offerenda sunt singulis sabbatis, et neomeniis, id est exordiis mensium, et solennitatibus ceteris Domini Dei nostri in sempiternum, quæ mandata sunt Israeli.7 Domus enim quam ædificare cupio, magna est, id est, magna, pretiosa et præclara erit, et nunc talis est in apprehensione atque proposito.8 Magnus enim Dominus Deus noster super omnes deos, quia incomparabiliter et penitus infinite dignior et perfectior est universis. Quis ergo poterit prævalere, ut ædificet ei dignam domum? id est, nullus sufficiens est construere templum tantæ eminentiæ, quantæ eminentiæ templo dignus est Deus, et quantæ excellentiæ domum decet ei ædificari per respectum ad suæ majestatis immensitatem. Si cælum empyreum, summum, immobile, maximum, quod est locus, mansio et patria Beatorum, et cæli cælorum, id est superiores orbes cœlestes, ut nona sphæra et firmamentum, quamvis aliqui super ea ponant adhuc unum mobile cælum, capere, id est intra se claudere et terminare, eum nequeunt, quia incircumscriptibilis est, et ab omni materialitate prorsus immunis, infiniteque distans; quantus ego sum, id est, nimis indignus et parvus sum, ut possim ei ædificare domum, prætacto modo condignam? Per quæ verba excluditur rudissimus error putantium Deum in sua deitate esse localem, materialem, et corporalia lineamenta habentem. Sed ad hoc tantum cupio Deo templum construere, ut adoleatur incensum coram illo: sub adoletione incensi, intelligendo et cetera sacrificia et ministeria, quæ fiebant in templo, et causas eorum finales.
Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro et argento, ære et ferro, purpura, coccino et hyacintho, et qui sciat sculpere cælaturas, cum his artificibus quos mecum habeo in Juda et in Jerusalem, quos præparavit David pater meus. Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina. Thyina vel arceuthina, sunt ligna imputribilia et spinosa instar albæ spinæ. Et pinea de Libano, id est sumpta de arbore pino. Porro tertio Regum non fit mentio, nisi de lignis cedrinis et abiegnis, id est de abiete seu abietibus sumptis. Scio enim quod servi tui noverint cædere ligna de Libano.9 Et erunt servi mei cum servis tuis, ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim quam ædificare cupio, magna est nimis et inclyta.
Præterea, operariis qui cæsuri sunt ligna servis tuis, dabo in cibaria tritici coros viginti millia. Corus hic sumitur pro mensura. Et hordei coros totidem. De hordeo non fit mentio in præallegato Regum libro.10 Olei quoque sata viginti millia. Satum hic sumitur pro genere quodam mensuræ, quam aliqui vocant batum. Præbuit etiam præfato regi totidem batos vini. Et quamvis dicatur hic, quod Salomon dedit ista operariis Tyri, non tamen eis dumtaxat, nec ipsi hæc omnia consumpserunt, sed pro tota familia regis Hiram dedit hæc Salomon quolibet anno. Unde tertio libro Regum Hiram ait ad Salomonem: Præbebis necessaria mihi, ut detur cibus domui meæ.11
Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni: Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum. Diligere enim, est alicui bonum velle. Præcipuum autem bonum et saluberrimum donum inferiorum, est bonus prælatus et efficax princeps, quemadmodum scriptum est in libro Sapientiæ: Rex sapiens, populi stabilimentum est. Ex bono namque regimine præsidentis, dependet non parum profectus et salus crediti sibi gregis.12 Et addidit, dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, qui fecit cælum et terram, qui dedit David regi filium sapientem in divinis, et eruditum in Scripturis, et sensatum atque prudentem, id est providum et discretum, ut ædificaret domum Domino et palatium sibi. Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum, id est bene edoctum et expertissimum, Hiram fabrum patrem meum. Secundum Glossam interlinearem, rex Tyri nomine Hiram, nominat virum istum etiam sic vocatum, patrem suum, quia vir iste de terra Israel peregre profectus, docuit ipsum Tyri regem Dei timorem et veritatis notitiam. Vel propter ætatem et artis suæ præclaritatem, nominat eum patrem. Porro Hebræi (ut fertur) sic legunt: Hiram patris mei; quia, ut dicunt, vir iste fuit artifex excellentissimus etiam apud patrem hujus Tyrii regis, cujus patrem dicunt fuisse eodem nomine appellatum, videlicet Hiram. Filium mulieris natæ de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius.
Sed obviare videtur illud tertii Regum libri: Misit rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro, filium mulieris viduæ de tribu Nephthali, patre Tyrio.13 Ad quod (ut fertur) respondent Hebræi, quod fuit de tribu Dan ex parte matris, et de tribu Nephthali ex parte patris, et quod pater ejus dicitur Tyrius, non natione, sed habitatione. Cui dicto videtur textus non consonare, quum dicitur, Filium mulieris viduæ de tribu Nephthali, patre Tyrio. Et si ex utroque parente fuisset Israelita, potius diceretur filius viri Hebræi, quam mulieris Hebrææ, quoniam descriptio genealogiæ magis fit per nomen patris, quam matris. Denique, si pater ejus habitavit in Tyro, probabile est quod et mater. Ideo videtur magis dicendum, quod mater ejus ex una parte fuit de tribu Dan, ex alia de progenie Nephthali. Nihilo minus Glossa ait : Ostendit Scriptura eum esse de progenie Salumith de tribu Dan : de qua Salumith in libro legitur Levitico. Patrem vero ejus tradunt fuisse Hebræum de stirpe Ooliab de tribu Dan, qui cum Beseleel operatus est tabernaculum. Quod autem Tyrium vocat, dicunt ex translatione contigisse.
Qui novit operari in auro et argento, ære et ferro et marmore et lignis, in purpura quoque et hyacintho, id est lana aut laneo panno, et bysso, id est candidissimo ac subtilissimo lino, et coccino, id est rubeo; et qui sciat cælare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est, cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui. Triticum ergo et hordeum et oleum et vinum, quæ pollicitus es, domine mi, mitte servis tuis. Ex hoc patet verum esse quod dictum est, quod scilicet Salomon misit regi Tyri etiam vinum.14 Nos autem cædemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Joppe; tuum autem erit transferre ea in Jerusalem.
Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos, qui erant in terra Israel, post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta tria millia et sexcenti.15 Fecitque ex eis septuaginta millia qui humeris onera portarent, et octoginta millia qui lapides in montibus cæderent; tria autem millia et sexcentos præpositos operum populi.16 Hæc plana sunt, et in præfato libro Regum sunt tractata. Ubi et spiritualitas hujus requiratur capituli. scit
Footnotes
-
III Reg. v, 15, 16. ↩
-
Ibid. 9, 10. ↩
-
II Reg. v, 11-15. ↩
-
II Reg. v, 11. ↩
-
III Reg. x. ↩
-
Lev. xxiv, 5-9. ↩
-
Num. xxviii, 3-8. ↩
-
III Reg. xvi, 16 et seq. et xxix per totum. ↩
-
III Reg. v, 8, 10. ↩
-
Ibid. 11. ↩
-
Ibid. 9. ↩
-
Sap. vi, 26. ↩
-
III Reg. vii, 13, 14. ↩
-
Lev. xxiv, 11. ↩
-
Exod xxxv, 34. ↩
-
III Reg. v, 15, 16. ↩
Chapter 3 of 37