Skip to the text

Articulus 36

ELUCIDATIO CAPITULI TRICESIMI SEXTI : TULIT ERGO POPULUS TERRÆ JOACHAZ FILIUM JOSIÆ.

CONSUMMATIO regni Judæorum usque ad Babylonicam captivitatem hic enarratur. Tulit ergo populus terræ Joachaz filium Josiæ, et constituit regem pro patre suo in Jerusalem. Viginti trium annorum erat Joachaz quum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem. Amovit autem eum rex Ægypti quum venisset in Jerusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri. Constituitque pro eo regem Eliacim fratrem ejus super Judam et Jerusalem, et vertit nomen ejus, Joakim. Ipsum vero Joachaz tulit secum, et adduxit in Ægyptum.1 Quæ hic dicuntur, omnia exposita sunt quarto Regum libro, ubi hæc eadem scripta sunt.

Præterea advertendum, quod super quartum librum Regum scribit Lyra : Quum Pharao cepisset Syriam, mandavit pro Joachaz, ut veniret ad eum in Reblatha, quæ est Syriæ civitas; et ille non audens renuere, eo quod non habebat resistendi virtutem, venit, et missus est a rege Ægypti vinctus in Ægyptum, et ibi est mortuus. Huic autem recitationi videtur scriptura hujus capituli obviare, dicendo, Amovit eum rex Ægypti quum venisset Jerusalem : ex quo apparet quod in Jerusalem eum deposuit. In Scholastica quoque historia sic narratur : Tribus mensibus tantum regnavit Joachaz in Jerusalem.2 Nam, ut dicit Paralipomenon liber, veniens rex Ægypti in Jerusalem, amovit eum, etc. Et duxit eum secum in dolo, sub spe honorandi ipsum in Ægypto. Sed quum venisset in Reblatha, vinxit eum, et ligatum misit in carcerem in Ægypto.

Deinde de regimine Joakim agitur, quem rex Ægypti pro fratre ipsius Joachaz instituit regem. Viginti quinque annorum erat Joakim quum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem; fecitque malum coram Domino Deo suo. Quæ hic scribuntur de Joakim, scripta atque exposita etiam sunt quarto libro Regum.3

Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldæorum, et vinctum catenis duxit in Babylonem, id est, ducere illuc cœpit, et ad hoc catenavit eum, ut sic deduceretur in Babylonem, ad quam et vasa Domini transtulit, et posuit ea in templo suo. In via tamen rex Babylonis mutavit consilium, et ipsum Joakim remisit sub obligatione quod solveret ei annuatim tributum. Reliqua autem verborum Joakim et abominationum ejus, id est abominabilium vitiorum, præsertim idololatriarum, quas operatus est, et quæ inventa sunt in eo, scilicet figuræ seu stigmata vel incisiones, quæ in corpore ejus exanimi repertæ sunt, quas adhuc vivens corpori suo impressit in honorem deorum suorum, nomen quoque cujusdam idoli nomine Chodonazor, contra quod in Levitico Dominus jussit, Super mortuo non incidetis carnes vestras, neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis;4 continentur in libro Regum Juda et Israel.

Deinde subjungitur de filio præfati Joakim : Regnavit autem Joachin filius ejus pro eo. Octo annorum erat Joachin quum regnare cœpisset, et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Jerusalem; fecitque malum in conspectu Domini. Quarto Regum habetur, Decem et octo annorum erat Joachin quum regnare cœpisset : quomodo ergo hic dicitur, Octo annorum ?5 Respondetur, quod Joachin iste decem annis regnavit cum patre suo, qui undecim annis regnavit, et filium suum octennem constituit regem ad secum regnandum secundo sui imperii anno : sicque Joachin iste fuit octo annorum dum cum patre suo regnare exorsus est. Porro decem et octo erat annorum, quando, patre suo defuncto, solus cœpit regnare. Quumque anni circulus volveretur, id est, ipse annus decurreret usque ad tempus conveniens exeundi ad prælia, misit Nabuchodonosor rex nuntios, qui et adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini.6

Quarto Regum habetur, Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis, ut oppugnarent eam : quo constat, quod et personaliter venit, et forsan quosdam præmisit. Quum enim occidisset Joakim patrem istius, et constituisset istum regem pro patre suo, atque abisset, mutato consilio, rediit, et urbem obsedit, timens ne Joachin iste memor mortis sui patris associaret se adversariis suis, videlicet regis Babylonis; tuncque ad consilium Jeremiæ Joachin iste cum suis se tradidit regi præfato, et ductus fuit in Babylonem.7

Regem vero constituit ipse Nabuchodonosor Sedeciam patruum ejus, scilicet fratrem patris sui, filium Josiæ, super Judam et Jerusalem. Viginti et unius anni erat Sedecias quum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem. Fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Jeremiæ prophetæ, loquentis ad se ex ore Domini. Imo frequenter contempsit verba ipsius, et aliquando eum incarceravit.8 Interdum tamen satis pie Jeremiam alloquebatur, et liberavit de carcere, tortamque panis dedit ei quotidie : quæ omnia in libro Jeremiæ diffuse habentur. A rege quoque Nabuchodonosor recessit per inobedientiam, et juramenti ac pacti transgressionem, qui adjuraverat eum per Deum, hoc est, jurejurando præcepit Sedeciæ, ne recederet a se, et super hoc juramentum ab eo recepit. Et induravit cervicem suam et cor, ut non reverteretur ad Dominum Deum Israel.

Sed et universi principes sacerdotum, id est pontifex et ceteri sacerdotes præcipui, qui sub istis Josiæ filiis præfuerunt, de quibus loquitur Jeremias : Sacerdotes non dixerunt, Ubi est Dominus ?9 et populus, prævaricati sunt inique, juxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat sibi in Jerusalem. Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos, per manum nuntiorum suorum : hoc est, suos Prophetas et per eorum obsequium verba sua saluberrima, misit ad illos iniquos ; de nocte consurgens, id est mane atque celeriter, instar principis ad aliquid expediendum in tantum accelerantis, ut de nocte consurgens, suos dirigat servos ad illud.10 Vel, De nocte, hoc est adversitate instante, seu vitiorum caligine omnia occupante. Et quotidie commonens, id est, ad emendationem exhortans iniquos, eo quod parceret populo et habitaculo, id est templo suo : quia quantum in se fuit, sategit, ne populus vastaretur, et ne templum incenderetur.

At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque Prophetis : quemadmodum de se multa loquitur Jeremias, Omnes, inquiens, subsannant me ; Factus est mihi sermo Domini in opprobrium et in derisum tota die ;11 Omnes maledicunt mihi. Hinc et Ezechiel dixit : Ego portentum vestrum. Et ex his elucescit ineffabilis pietas Dei ;12 mira quoque et inexcusabilis ingratitudo, perversitas, et obstinatio populi. Donec ascenderet furor Domini, id est rigorosus effectus divinæ justitiæ, in populum ejus, et esset nulla curatio afflictionum et pœnarum, quas intulit illis per Chaldæos, per quos gladio, fame et peste consumpti sunt.13 Unde a Jeremia dicitur Deo: Quare percussisti nos, ita ut nulla sit sanitas?

Adduxit enim super eos regem Chaldæorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii. Non est misertus adolescentis et virginis et senis, nec decrepiti quidem: hoc est, tam districte ultus est Deus crimina populi sui, quod nec miserabilibus personis, quibus solet parci in bellis, pepercit; sed omnes tradidit in manibus ejus, videlicet regis Chaldæorum; universaque vasa domus Domini, tam majora quam minora, et thesauros templi et regis et principum, transtulit in Babylonem. Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Jerusalem. Universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt. Si quis evaserat gladium, id est necem per Chaldæos illatam, ductus in Babylonem, servit regi Chaldæorum, et filiis ejus, qui ei successerunt in regno. Aliqui tamen Judæi, qui non restiterunt Chaldæis pertinaciter, ut Godolias14, et qui ei commissi fuerunt, et qui confugerunt ad eum, remanserunt in terra Judææ ad tempus. Donec imperaret rex Persarum, hoc est, quousque Cyrus monarchiam acquireret, et compleretur sermo Domini ex ore Jeremiæ, prolatus de Judæorum detentione in Babylonem per annos septuaginta, et celebraret terra sabbata sua, id est, terra Judææ suam servaret quietem et cessationem a cultura et inhabitatione humana.15 Nam interim pro maxima parte mansit inculta et vacua, præsertim Godolia occiso.16 Hinc subditur: Cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum, hoc est, quietem præfatam retinuit, usque dum complerentur septuaginta anni.

Anno autem primo Cyri regis Persarum. Istud est finis hujus voluminis, et coincidit cum exordio libri Esdræ, quemadmodum finis evangelii S. Lucæ coincidit cum exordio libri Actuum Apostolorum.1718

Unde conjicitur, Esdram edidisse hunc librum. Itaque, Anno primo regis Persarum, non utique anno primo vitæ suæ, nec primo suæ regalis præsidentiæ anno, sed primo anno suæ monarchiæ, quo, avunculo suo Dario mortuo, factus est monarcha, imperio Chaldæorum destructo; ad explendum, id est opere adimplendum, sermonem Domini, quem locutus fuerat per os Jeremiæ, quod scilicet septuaginta annis captivitatis completis reducerentur Judæi ad propria, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, hoc est animum seu intellectum, vel cor Cyri instigavit ad faciendum quod divinitus fuit prædictum; qui jussit prædicari in universo regno suo etiam per scripturam, id est, per totum suum imperium verbo et scripto celeriter insinuavit ac divulgavit, dicens:

Hæc dicit Cyrus rex Persarum:19 Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli.20 Istud est hyperbolicus sermo. Id est, tot et tot regna mihi subjecit summus et verus Deus, cujus virtute prævalui, quod cuncta mundi regna me reor quasi obtinuisse: quia et quæ nondum obtinui in re, jam habeo bona et probabili spe. Verumtamen nec Assyrii, nec Chaldæi, nec Persæ et Medi, nec Græci, imo nec Romani, qui ceteris longius ac latius imperaverunt, absolute loquendo, obtinuerunt omnia mundi regna, quæ suis fuerunt temporibus. Et ipse præcepit mihi, per inspirationem occultam, et per prænuntiationem propheticam, ut ædificem ei domum, hoc est, templum ei construi faciam, in Jerusalem, quæ est in Judæa, id est in loco ubi Jerusalem jam antea stetit, et ubi ex mea licentia rursus jam construetur: quo facto, ædificabitur ibi templum. Nam, ut dicunt S. Hieronymus et Hebræi, Judæi in captivitate positi ostenderunt Cyro librum Isaiæ prophetæ, et scriptum in eo:21 qualiter sanctus ille Propheta per tot annos prædixit etiam proprium nomen ipsius Cyri, et ejus victorias sibi desuper dandas aut datas; qualiter item populum Judæorum licentiaret ad revertendum atque ad reædificandum civitatem et templum:22 quibus visis exhilaratus est Cyrus valde, et quamdam unius veri Dei accepit notitiam, libenterque annuit precibus Judæorum. Quis ex vobis est in omni populo ejus? id est, quis vestrum (o Judæi) est vere de populo Dei cœli, qui scilicet pro ejus honore zelum gerit sincerum?23 Sit Dominus Deus suus cum eo, hoc est, gratiose juvet ac dirigat eum, et ascendat ad terram Judææ, ad reædificandum templum et colendum in eo Altissimum.

EXPOSITIO ORATIONIS MANASSÆ REGIS JUDA

QUUM PER CAPTIVITATEM HUMILIATUS ESSET.

SICUT vere ait Apostolus, ubi abundavit peccatum, abundat et gratia.24 Nam sicut Manasses ineffabiliter dire peccavit, in tantum ut Climacus dicat, Nullum invenio ita peccasse, sicut Manassen; sic cordialissime pœnituit, seque profundissime humiliavit, et ferventissime exoravit: cujus oratio magno est digna præconio, et est efficax valde ad impetrandum. Siquidem oratio quæ laudibus Dei redundat, atque orantis culpas miseriasque includit, efficacior ad exaudiendum censetur, juxta quod ait Propheta: Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.25 Talis vero est ista oratio, in qua Deus multipliciter ac excellenter laudatur de sua majestate et omnipotentia, de sua pietate et justitia, de sua bonitate et sapientia, et de præclaris effectibus suis.

Itaque rex Manasses detentus in vinculis, et compedibus aggravatus, ad cor suum reversus est, vexatione sibi intellectum præstante;26 atque, ut supra continetur, egit pœnitentiam valde, hoc est, intimam habuit contritionem, et deprecatus est Deum intente, ferventissime, humillime, contritissimo corde dicens:27 Domine omnipotens, Deus patrum nostrorum, Abraham, Isaac, et Jacob. Manasses de horum sanctorum Patriarcharum semine natus, recte et industriose suam incepit orationem hoc modo, quatenus tantorum Patriarcharum meritis juvaretur, divinæ quoque pietatis recordaretur, qua Dominus universorum, omnem intellectum et rationem infinite transcendens, et cunctis incomparabiliter dignior, dignatus est horum virorum Deus specialiter nominari, istoque titulo designari, hoc cognomine commendari, quemadmodum in Exodo ait ad Moysen: Hæc dices filiis Israel: Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, misit me ad vos.28 Hoc nomen mihi est in æternum; et hoc memoriale meum in generationem et generationem. Et seminator eorum juste. Dicitur Deus, seminator Patriarcharum istorum, tum quia principalis institutor eorum, tum quia in corde eorum verba vitæ, semen gratiæ, ac diversa charismata seminavit, tum quia eorum sobolem copiosissime propagavit.29

Qui fecisti cœlum et terram cum omni ornatu eorum: juxta illud Genesis, Perfecti sunt cœli et terra et omnis ornatus eorum.30 Itaque fecit Deus cœlum et terram, hoc est superiora et inferiora, visibilia et invisibilia, summa et infima cum mediis, cœlum cum sideribus ac planetis, cum omni luce, influentia ac virtute cœlestium corporum, terram cum ceteris elementis et omnibus in eisdem contentis.

Qui signasti mare verbo præcepti tui:31 id est, impressione tuæ virtutis et jussione omnipotentiæ tuæ, indidisti mari suam proprietatem et vim, qua quasi sigillo ab aliis est distinctum, et tuus esse effectus cognoscitur : quod de quolibet mari potest intelligi. Ideo in libro Proverbiorum Sapientia ait : Certa lege et gyro vallabat abyssos, et legem ponebat aquis.32

Qui conclusisti abyssum : hoc est, ipsum aquæ elementum termino certo clausisti infra limites suos, quamvis sit levius elemento terræ, ne ascendat et operiat illud. Hinc ad Job Dominus loquitur : Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens ? Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, et dixi : Hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.33 Quod quam mirum magnificumque consistat, atque ad timorem Dei provocativum, Dominus protestatur per Jeremiam :

Audi, inquiens, popule stulte, qui non habes cor. Me non timebitis, qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum, quod non præteribit ? Intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.34 Hoc est quod etiam cantatur in Psalmo :35 Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos. Et signasti terribili et laudabili nomini tuo : hoc est, Oceanum prætacto modo determinasti et specificasti, ad laudem et gloriam tuam, qui es super omnia incomparabiliter metuendus et superlaudandus.3637 Omnia enim propter te ipsum operatus es, Domine, et omnia fecisti ut timearis, quia in universis et singulis ostendisti et resplendere jussisti bonitatem, sapientiam, et omnipotentiam tuam, quatenus hæc pensantes, veneremur et vereamur te ex tuarum consideratione creaturarum.38

Quod omnes timent, id est quidam ex omnibus :39 et omnes bene sensati te metuunt filiali seu initiali timore. Nihilo minus innumerabiles sunt, qui non timent te, quum Salomon dicat : Quia non cito profertur judicium, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala.40 Et tremunt a vultu virtutis tuæ : id est, ex consideratione intuitus præsentiæ omnipotentiæ tuæ, omnes cum tremore formidant te : juxta sensum prætactum. Imo cuncta creata quo- dammodo Creatorem suum formidant, juxta illud Ecclesiastici : Ecce cœlum et cœli cœlorum, abyssus et universa terra, et omnia quæ in eis sunt, in conspectu Dei commovebuntur ;41 et quum conspexerit illa Deus, terrore concutientur. Ideo dixit Porphyrius, quod deum deorum polus, tellus, pontusque contremunt, et ipsa numina perhorrescunt.

Et insustentabilis ira super peccatores comminationis tuæ : id est, ultio tuæ comminationis, quam facis iniquis, puta æterna damnatio, est intolerabilis valde. Immensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuæ : id est, pietas, gratia et gloria, quam bonis, justis ac pœnitentibus promisisti, est infinita et imperscrutabilis, quia in hac vita inæstimabilem pietatem et gratiam eis impendis, et in futuro te ipsum ac tui ipsius beatificam fruitionem eis retribuis. Ideo ait Apostolus :42 Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus diligentibus se.43

Quoniam tu es Dominus Deus altissimus super omnem terram, longanimis, id est diu exspectans emendationem peccantium, et multum misericors, id est naturaliter pius, et clementer subveniens miseris :4445 imo tibi proprium est misereri et parcere ; punire vero est quasi peregrinum et alienum a te, et propter peccantium pravitates hoc facis ; et pœnitens super malitias hominum, id est iniquitatibus hominum pœnitentium pie indulgens, et eos faciens pœnitere ; vel, per modum pœnitentis seu dolentis, te habens circa iniquos dum pœnitent, quia pœnam quam eis comminatus es, misericorditer eis relaxas. Hinc per Jeremiam Dominus loquitur : Repente loquar adversus gentem et regnum, ut eradicem et destruam illud ; si pœnitentiam egerit gens illa, agam et ego pœnitentiam super malo quod cogitavi ut facerem eis.46 Jonas quoque ait : Scio quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ misericordiæ, et ignoscens super malitia.47 Insuper dicitur Deus, pœnitens super malitias hominum, id est per modum dolentis et tristantis se habens, propter vitia iniquorum, quæ detestatur et horret. Propter quod ait per Isaiam:48 Laboravi sustinens. Et rursus:49 Præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.50 Unde et Malachias fatur: Si affiget homo Deum, quia vos configitis me? Ideo quoque hortatur Apostolus:51 Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei.

Tu autem, Domine, secundum bonitatem tuam promisisti pœnitentiam remissionis peccatorum, id est salubrem contritionem promeritoriam relaxationis culparum: quia frequenter testatus es in Scripturis, quod hi qui cordialiter dolent de suis peccatis, in quantum sunt offensiva tuæ sanctitatis et contra justitiam, consequantur a te remissionem omnium suorum excessuum. Siquidem per Ezechielem locutus es: Si impius egerit pœnitentiam, omnium iniquitatum ejus non recordabor amplius.52 A Sapiente quoque dicitur Deo:53 Dissimulas peccata hominum propter pœnitentiam.

Et tu, Deus justorum. Deus, omnium Dominus est jure creationis et universalis providentiæ; justorum vero specialiter Dominus est, per gratiosam eorum gubernationem et specialem provisionem, et per illorum obedientialem subjectionem ac debitam servitutem. Non posuisti pœnitentiam justis, videlicet ipsi Abraham, et Isaac, et Jacob, ac consimilibus; his qui tibi non peccaverunt: id est, remedium contritionis seu sacramentum pœnitentiæ talibus non providisti, in quantum sunt justi, nec eis ut talibus præcepisti pœnitere. Dicuntur autem hi non peccasse, non quod sine venialibus vitam hanc peregerunt, sed quia vel non peccaverunt mortaliter, aut raro sic peccaverunt, et de suis peccatis excellenter pœnituerunt, ita quod comparatione aliorum quasi non peccasse videntur. Juxta quem modum sanctus Job loquitur: Neque reprehendit me cor meum in omni vita mea.54 Et iterum ibidem: Non peccavi. Qui nihilo minus rursus fatetur: Parce peccatis meis.55 Et ibidem: Signasti quasi in sacculo delicta mea.56 Itemque: Si justificare me voluero, os meum condemnabit me.

His itaque præmissis, in quibus rex Manasses excellentiam Dei multiplicem devote confessus est, ejus quoque justitiam commemoravit, ad incutiendum sibi ac aliis salubrem timorem, et etiam divinæ pietatis immensitatem, ad excludendum desperationem atque ad excitandum spem veniæ, consequenter sua confitetur ac deflet facinora. Quoniam peccavi super numerum arenæ maris, id est innumerabilia mala: et potest verbum istud per modum hyperbolicæ locutionis intelligi. Et utique graviter et innumerabiliter valde peccavit ultra omnem æstimationem, non solum in propria persona, sed quia rex erat, totum populum tam enormiter scandalizando, justos persequendo et occidendo:57 imo, ut legitur, sanctissimum Isaiam atrocissime trucidando, quum idem beatissimus vates esset jam vir ætatis decrepitæ et consanguineus regis;58 insuper Dei cultum in templo impediendo, et illic idola statuendo atque colendo. Et hæc omnia ipse humiliter recognoscit, subjungens:

Multiplicatæ sunt iniquitates meæ, quibus peccavi in Deum, in proximos, et in me ipsum. Incurvatus sum multo vinculo ferri: quia ad litteram oneratus fuit compedibus et catenis.59 Spiritualiter vero ad carnalia et terrena ac pessima vitia fuit depressus ferrea consuetudine et ænea obstinatione; illudque Salomonis, Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur, fuit in eo impletum.60 Et non est respiratio mihi, id est, consolationem et refrigerium non invenio in me, nec ex me, neque in aliquo homine; quia excitavi iracundiam tuam, id est, justitiam tuam dire offendi, et ejus vindictam promerui, et malum coram te feci, tuam inhonorando præsentiam, nec tuæ majestatis adspectum curando, statuens abominationes61, hoc est idola et cetera vitiorum incitamenta impiissimaque præcepta, et multiplicans offensiones, alios ad scelera inducendo, omni modo quo potui.6263

Et nunc flecto genua cordis mei : id est, quoniam vinctus et nervo constrictus, corporalia genua coram te flectere nequeo, spiritualia mentis meæ genua, utpote vires animæ meæ, rationem et voluntatem, conscientiam, synderesim, et quidquid intra me est, tibi humilio atque prosterno, precans ad te bonitatem tuam, Domine, hoc est, orationem fundens ac dirigens ad te, o Domine, tuam invocans bonitatem, et bonitatem mihi infundi exorans. Vel, Precans ad te bonitatem, id est, ad te qui naturaliter es ipsa bonitas pura ac infinita. Peccavi, Domine, per commissionem malorum, peccavi per omissionem bonorum, quoniam debitum regalis officii nequaquam implevi, et iniquitatem meam agnosco, hoc est, congeriem vitiorum meorum attendo, intueor, confiteor, et deploro. Peto rogans te, Domine, remitte mihi, remitte mihi; ne simul perdas, id est, perire permittas ac damnes, me cum iniquitatibus meis, ne ea mecum portem ad inferos, neque in æternum reserves mihi mala, id est inferni tormenta perpetua, sed potius in hac vita per ista adversa me purga.

Denique tam humiliter et contrite, tam ferventer et attente rogando, sensit in se ex gratiosissimo tactu Spiritus Sancti quamdam spem veniæ, ideo fiducialiter subdit :64 quia in æternum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam, quæ in infinitum major est omni pravitate et miseria nostra : et hoc est verbum bonæ spei, non assertionis incautæ, quoniam adhuc non fuit certus se esse dignum amore ac prædestinatum, sed confidebat;65 et laudabo te semper omnibus diebus vitæ meæ in præsenti sæculo, et in futuro : et tanto plus, quanto ex acceptis beneficiis obligatiorem me cerno.

Et merito te laudabo, quoniam te laudat omnis virtus cœlorum : tu enim universis et singulis infinite melior, sanctior, perfectiorque consistis, et a te omne bonum profluxit. Præterea, juxta divinum et sanctum Dionysium, quemadmodum omnes cœlestes spiritus appellantur angeli, ita et omnes appellantur virtutes, quia ad omnia quæ eis divina lege committuntur agenda, sunt fortes atque idonei : sicque per omnem virtutem cœlorum, potest intelligi universitas supernorum spirituum, omnesque ordines angelorum. Potest quoque per omnem virtutem cœlorum, tota vis, natura, atque causalitas cœlestium corporum designari. Spiritualiter vero, omnis virtus cœlorum, est omnis habitus virtuosus, et omnis actio bona ac meritoria hominum devotorum, specialiter contemplativorum, quorum conversatio est in cœlis.66 Et tibi est gloria, hoc est clarissima fama, jucunditas infinita, beatitudo immensa : imo pleni sunt cœli et terra gloria tua, et tibi debetur omnis laus, honor et gloria, tuamque excellentiam miratur omnis creatura, in sæcula sæculorum.6768 Amen. O Deus excelse et gloriose !

Ecce quanta est pietas Dei in vasis misericordiæ suæ, et certe magna valde est laus, eminentia et efficacia orationis istius, quam auctor ejus in laude Dei devote concludit, sicut ab ea ipsam ferventer incepit. Nec ista oratio est de textu, nec in Hebræo habetur; sed ipse Manasses qui eam in carcere edidit, liberatus de carcere ipsam in formam redegit ac promulgavit.

Hanc ergo orationem peccatores, quorum primus ego sum, et veraciter pœnitentes, libenter, attente et quotidie legant.69 Ad laudem Dei, qui est super omnia benedictus in sæcula.70 Amen.

Footnotes

  1. IV Reg. xxiii, 31-34. ↩

  2. IV Reg. c. 38. ↩

  3. IV Reg. xxiii, 36, 37. ↩

  4. Lev. xix, 28. ↩

  5. IV Reg. xxiv, 8. ↩

  6. Ibid. 11. ↩

  7. Ibid. 12, 15. ↩

  8. Jer. xxxii, 3; xxxvii, 3, 16, 20; xxxviii, 5, 6, 10. ↩

  9. Jer. 11, 8. ↩

  10. Jer. xxv, 4, 5. ↩

  11. Jer. xx, 7, 8; xv, 10. ↩

  12. Ezech. xii, 11; xxiv, 24, 27. ↩

  13. Jer. xiv, 12; xxix, 10. ↩

  14. IV Reg. xxv, 22-24. ↩

  15. Jer. xxv, 11; xxix, 10. ↩

  16. Jer. xli, 2. ↩

  17. Act. 1, 12, 14. ↩

  18. Luc. xxiv, 52, 53; ↩

  19. 1 Esdr. 1, 2. ↩

  20. 1 Esdr. 1, 1-3. ↩

  21. Hieron. in fine Quæst. Hebr. ↩

  22. II Par. xxxi, 2-9. ↩

  23. IV Reg. xxiii, 2-17; ↩

  24. Rom. v, 20. ↩

  25. Ps. xvii, 4. ↩

  26. Is. xxviii, 19. ↩

  27. II Par. xxxiii, 12, 13. ↩

  28. Exod. iii, 15. ↩

  29. * alias seminis eorum justi, vel semini eorum justo ↩

  30. Gen. ii, 1. ↩

  31. * alias ligasti ↩

  32. Prov. viii, 27, 29. ↩

  33. Job xxxviii, 8, 10, 11. ↩

  34. Jer. v, 21, 22. ↩

  35. Ps. xxxii, 7. ↩

  36. Prov. xvi, 4. ↩

  37. Eccli. i, 8. ↩

  38. Eccle. iii, 14. ↩

  39. * pavent ↩

  40. Eccle. viii, 11. ↩

  41. Eccli. xvi, 18, 19. ↩

  42. I Cor. ii, 9; ↩

  43. Is. lxiv, 4. ↩

  44. Ps. cii, 8. ↩

  45. Ps. xcvi, 9. ↩

  46. Jer. xviii, 7, 8. ↩

  47. Jonæ iv, 2. ↩

  48. Is. 1, 14. ↩

  49. Is. xliii, 24. ↩

  50. Malach. xi, 8. ↩

  51. Ephes. iv, 30. ↩

  52. Ezech. xviii, 21, 22. ↩

  53. Sap. xi, 24. ↩

  54. Job xxvii, 6. ↩

  55. Job xiv, 16, 17. ↩

  56. Job ix, 20. ↩

  57. IV Reg. xxi, 2-17; ↩

  58. Petr Com. hist. lib. IV Reg. c. 32. ↩

  59. Sap. xvii, 2. ↩

  60. Prov. v, 22. ↩

  61. II Par. xxxiii, 2-9. ↩

  62. Malach. iii, 8. ↩

  63. Is. i, 14. ↩

  64. * quia in-dignum ↩

  65. Eccle. IX, 1. ↩

  66. Philipp. III, 20. ↩

  67. Apoc. IV, 11. ↩

  68. Is. VI, 3; ↩

  69. 1 Tim. I, 15. ↩

  70. Rom. IX, 5. ↩

Chapter 37 of 37