Skip to the text

Articulus 35

EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI QUINTI : FECIT AUTEM JOSIAS IN JERUSALEM PHASE DOMINO.

DESCRIBITUR in hoc loco solennissima Paschæ celebratio facta a rege Josia sanctissimo, et consummatio ejus luctuosa. Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, id est paschale sacrificium, et constituit sacerdotes in officiis suis, præcipiendo eis, ut juxta distinctionem eorum a David institutam, se collocarent, et sua devote officia exsequerentur:1 ideo subditur, quod immolatum est quartadecima die mensis primi. Et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos, ut ministrarent in domo Domini, sacrificando et incensum ponendo, ac consimilia ad eorum officium pertinentia exsequendo in templo. Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israel sanctificabatur Domino, id est filiis Levi, qui communem populum docuerunt qualiter se præpararet ad solennitatem Paschæ agendam, locutus est: Ponite arcam in sanctuario templi, quod ædificavit Salomon filius David rex Israel. Levitæ juxta præhabita nec Sanctum, nec Sanctum sanctorum, id est nec exteriorem nec interiorem templi partem intrabant: quomodo ergo præcipitur eis, ponere arcam in sanctuario templi, id est in Sancto sanctorum? Denique, si ponenda erat ibidem, jam extra illud fuit.

Circa hoc refert Lyra: Libro de Hebraicis quæstionibus dicitur, quod tempore Achaz idololatræ, arca fuit de templo ad domum Holdæ prophetissæ portata, et inde sub Josia ad templum relata. Glossa vero Hebraica dicit, quod arca non fuit de loco suo transposita, sed per Manassen tracta ad partem, quatenus in loco ejus idolum quod Manasses coluit, poneretur. Primum horum reprobat Lyra, quia si arca fuisset posita extra templum sub Achaz, non est verisimile quin devotus rex Ezechias fecisset eam reduci. Secundum etiam reprehendit, quia si arca mansisset in sanctuario, Josias non jussisset Levitis quod eam in sanctuario ponerent, quoniam sanctuarium introire non licuit eis. Hinc probabilius opinatur, quod tempore Manassæ fuit extra templum portata, et sub Josia per Levitas reportata usque ad templi ingressum, atque ab illo loco per sacerdotes delata, et in sanctuario posita. Hæc Lyra. Sed mirum, si Manassæ temporibus fuit elata de templo, quod ipse Manasses post suam conversionem non fecit arcam suo restitui loco, præsertim quum supra scriptum sit: Abstulit Manasses deos alienos et simulacra de domo Domini, et instauravit altare Domini, etc.2 Potius igitur reor, quod sub impiissimo idololatra Amon filio Manassæ potuit fieri deportatio illa arcæ extra proprium locum.

Nequaquam enim eam ultra portabitis, id est, arca de cetero fixa manebit in loco suo, nec propter aut per idololatras auferetur. Hoc dixit Josias, quia firmissime statuit idololatriam omni tempore vitæ suæ repellere. Nunc ergo ministrate Domino Deo vestro servitute latriæ, et populo ejus Israel, sicut superiores ministrant subditis suis, id est, communem populum informate, et circa eorum sacrificia exhibete quod vestro incumbit officio. Et præparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum, id est, officia vestra peragite, secundum quod divisi estis per turmas et ordines sub sacerdotibus, quibus ministratis, sicut præcepit David rex Israel, ut sæpe expositum est, et descripsit Salomon filius ejus.3 David enim primo descripsit hoc, atque in scriptis tradidit Salomoni, ut primo libro habetur;4 deinde Salomon descripsit, vel in scriptis dedit hæc aliis.5

Ministrate in sanctuario ejus per familias turmasque Leviticas, et sanctificati, immolate phase. In qualibet etenim domo agnus immolabatur. Porro super illud superius scriptum, Comedit phase non juxta quod scriptum est, Rabbi Paulus reprehendit Lyram ibi dicentem, quod pascha non poterat immolari, nisi a purificatis seu sanctificatis;6 sed reprobatio illa non valet, quia non solum hoc loco, sed et alibi sæpe docet Scriptura, quod non nisi purificati poterant phase offerre, imo nec manducare. Præterea immunditiæ illæ legales et corporales, vocantur irregularitates, quia per eas efficiebantur ministri templi et populus inepti ad sacrificia offerenda seu manducanda, et ad templi ingressum, prout Thomas in prima secundæ, et Alexander de Hales super tertium Sententiarum, Guillelmus quoque Parisiensis libro de Fide et legibus, ac alii expositores testantur. Fratres autem vestros nondum sanctificatos, præparate, id est, purificate ad exercendum sua officia, ut possint juxta verba quæ locutus est Dominus in manu Moysis facere, id est, sua obsequia digne implere.

Dedit præterea Josias omni populo, qui ibi fuerat inventus, in solennitate Phase, agnos et hædos de gregibus et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia: hæc de regis universa substantia. Duces quoque ejus sponte, quod voverant, obtulerunt tam populo quam sacerdotibus et Levitis. Hic recitatur, qualiter Josias et etiam principes dederunt populo ad celebrandum Phase, et in sumptuum sacrificiorumque relevamen ac opem, multa millia jumentorum mundorum, id est aptorum ad immolandum atque edendum, sicut superius de Ezechia relatum est. Porro Helcias pontifex et Zacharias et Jahiel principes domus Domini, id est templi:7 Helcias etenim pontifex fuit, et post eum alii erant sacerdotes præcipui; dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, id est pecora diversarum specierum, quorum quædam erant oves, arietes sive agni, quædam capræ aut hædi, quæ omnia simul fuerunt duo millia et sexcenta. Quidam tamen exponit, Commixtim, id est communiter seu pariter, quia præfati simul accepti, tot pecora contulerunt. Et boves trecentos. Simili modo præcipui inter Levitas, dederunt Levitis ceteris pecora multa pro causa eadem, ut in textu subjungitur. Chonenias autem et Semeias etiam et Nathanael fratres ejus, necnon Hasabias, et Jehiel, et Josabad principes Levitarum, dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum, et boves quingentos.

Præparatumque est ministerium, id est, media rite disposita sunt ad exsequendum paschalis festi obsequium. Et steterunt sacerdotes in officio suo, convenienter ordinati et distincti per turmas, similiter Levitæ, ut dictum est. Levitæ quoque in turmis juxta regis imperium; et immolatum est phase, id est, non solum agnus paschalis in domibus singulorum, sed et sacrificium paschale in templo et atrio. Adsperseruntque sacerdotes manus suas sanguine, id est, sanguinem hostiarum effundendo, et circa altare fundendo, etiam manus suas sanguine perfuderunt; et Levitæ detraxerunt pelles holocaustorum:

B

C

D quod quamvis ad sacerdotes spectaverit, et offerrent holocausta super altare Domini, juxta præceptum regis Josiæ. Hic narratur, qualiter cantores et janitores erant convenienter et ordinate dispositi in suis officiis. quando ob multitudinem sacrificiorum fuit necesse; et separaverunt eas, scilicet pelles a carnibus pecorum offerendorum, ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino, sicut scriptum est in libro Moysis, id est, carnes darent sacerdotibus ad offerendum pro his, qui animalia illa adduxerunt ad immolandum, vel ut partem de oblatis darent immolantibus: secundum quod aliquæ partes hostiarum cesserunt in offerentium usum. Et juxta hoc oblationes istæ non erant plenarie holocausta, quoniam holocausta proprie dicta, totaliter comburebantur, sed erant holocausta, extense sumendo nomen holcausti pro sacrificio cujus aliqua pars incendebatur. De bobus quoque fecerunt similiter.

Et assaverunt phase, id est agnum passchalem, super ignem, juxta quod præceptum est in lege. Siquidem in Exodo legitur: Non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed assum tantum igne.8 Pacificas vero hostias coxerunt in lebetibus, id est ollis æneis, et cacabis et ollis, bulliendo eas, et festinato distribuerunt universæ plebi, id est unicuique offerentium partem talium hostiarum seu carnium, quæ eis secundum legem debebatur: secundum quam, major pars talium hostiarum venit in offerentium esum, ut in Levitico patet.9 Sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt. Nam in oblatione holocaustorum et adipum, usque ad noctem sacerdotes fuerunt occupati: unde et Levitæ sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.

Porro cantores filii Asaph, stabant in ordine suo, juxta præceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis David. Janitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio: quamobrem et fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos. Omnis igitur cultura Domini, rite completa est in die illa, ut facerent Phase, et offerrent holocausta super altare Domini, juxta præceptum regis Josiæ. Hic narratur, qualiter cantores et janitores erant convenienter et ordinate dispositi in suis officiis.

Feceruntque filii Israel, qui reperti fuerant ibi, Phase in tempore illo, et solennitatem Azymorum septem diebus, infra quos vescebantur azymis panibus, non fermentatis. Non fuit Phase simile huic in Israel a diebus Samuelis prophetæ. Aliqui textus habent, diebus Salomonis, dicentes, vitio scriptorum scriptum, Samuelis pro Salomonis. Verumtamen Josephus scripsit, diebus Samuelis; et quarto Regum libro dicitur, diebus Judicum.10 Denique, ideo Phase istud ceteris sic præfertur, vel quia cum præcipua devotione est factum, vel quia Josias præcipuam liberalitatem monstravit in festo isto, dando tot millia pecorum populo, secundum modum prædictum. Ideo dicitur consequenter in littera: Sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit Phase sicut Josias, sacerdotibus et Levitis et omni Judæ, et Israel qui repertus fuerat, et habitantibus in Jerusalem: quia de his quæ liberalissime præstitit, omnes reficiebantur. Apparet quoque, quod plures hostiæ in hoc festo sint immolatæ, vel absolute, vel respective: tamen sub David et Salomone, ante regni divisionem, fuit ibi major frequentia populi. Octavodecimo anno regni Josiæ, hoc Phase celebratum est.

Consequenter describitur, qualiter sanctus Josias fuit occisus. Postquam instauraverat Josias templum, ascendit Nechao rex Ægypti ad pugnandum in Charcamis, id est juxta urbem sic appellatam, juxta Euphraten fluvium; et processit in occursum ejus Josias, quia noluit regi Ægypti concedere iter per terram suam. At ille, missis ad eum nuntiis, ait: Quid mihi et tibi est, rex Juda? id est, lis aut inimicitia non est inter nos, cur opponis te mihi? Non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum.11 Nam, ut Magister in historiis scribit, Nechao rex ascendit contra regem Assyriorum, quem audierat debilitatum, eo quod Medi ac Babylonii ab illius recesserint monarchia: ideo rex Ægypti putavit se regnum Syriæ posse de facili obtinere. Et primo voluit congredi adversus regem Adadremmon, regnantem in Charcamis, qui simul cum Josia disposuit acies contra regem Ægypti. Ad quam me Deus festinato ire præcepit. Per Deum, intelligit vel deum falsum quem coluit, seu deos, per singulare intelligendo plurale; vel verum Deum, quia multi idololatræ, præter deos suos, esse noverunt et suo modo coluerunt unum altissimum Deum, quemadmodum Samaritani. Itaque a Deo dixit se esse motum et inspiratum ad iter et bellum illud:12 atque (ut infra habetur) sic erat. Nam Deus per unum regem et regnum, frequenter ulciscitur peccata regis et regni alterius. Desine adversum Deum facere, qui mecum est, id est, mihi a Deo misso ac inspirato in causa hac noli resistere, nec divinæ ordinationi obicem ponere audeas, ne interficiat te, id est, interfici faciat aut permittat per me.

Noluit Josias reverti, sed præparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao, quos protulit ex ore Dei, id est ex inspiratione angelica seu divina. Josias tamen nescivit hoc. Verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo, id est loci vel oppidi seu territorii sic vocati. Ibique vulneratus a sagittariis regis Ægypti, dixit pueris, id est servis suis; et forte quidam de filiis suis erant secum in acie: Educite me de prælio, quia oppido, id est valde, vulneratus sum. Qui transtulerunt eum de curru, ex quo præliabatur, et in quo fuerat vulneratus, in alterum currum qui sequebatur eum more regio: quia tunc fuit regum consuetudo, ut eis in uno curru sedentibus, et ex illo pugnantibus, alii currus vacui sequerentur eos, si forsitan indigerent, sicut nunc equi vacui plures currunt post eos. Quarto libro Regum legitur, quod occisus est in Mageddo, quia ibidem letaliter læsus est. Et asportaverunt eum in Jerusalem; mortuusque est, et sepultus in mausoleo, id est sepulcro, patrum suorum.

Et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum, tanto plus, quanto melior et regno utilior fuit, et quia pro regni sui commodo opposuerat se regi Ægypti, a quo timuit regno suo damna inferri. Jeremias maxime, quia ardentissime sanctum Josiam propter suas virtutes dilexit, et quia præ ceteris magis clare cognovit in spiritu, quam nociva esset mors Josiæ reipublicæ, cultuique divino et saluti communi; cujus omnes cantores atque cantatrices, id est personæ utriusque sexus, qui carmina et lamentationes factas a Jeremia decantant, usque in præsentem diem lamentationes, id est threnos seu lugubres versus, super Josiam replicant, id est, frequenter ingeminant seu resumunt:1314 et quasi lex obtinuit in Israel, id est, laudabilis consuetudo inde effecta est. Ecce scriptum fertur in Lamentationibus, id est in Threnis Jeremiæ, qui inchoant, Quomodo sedet sola civitas.15 Istud ostenditur, quia de hac re partim conscripti sunt. Præterea sicut in Scholastica recitatur historia, præfatus rex Adadremmon cum suo exercitu inconsolabiliter deplanxit Josiam piissimum. Unde in Zacharia scriptum est: In die illa magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddo.16

Reliqua autem sermonum Josiæ et misericordiarum ejus, quæ lege præcepta sunt Domini, opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt in libro Regum Juda et Israel. Fertur quoque quod Josias juxta fontem et arborem sit occisus, qui protinus aruerunt.

Postremo ex isto capitulo innotescunt nobis devotio, liberalitas, et infatigabilis fervor Josiæ circa Deum et ejus ministros. Tantum igitur regem in istis virtutibus prælati ac principes christiani non cessent sectari. Patet item ex dictis, quam incomprehensibilia sint omnipotentis ac justi Dei judicia, qui regem tam pium et sanctum, ab infideli rege permisit occidi. Quo constat, quod propter occultas causas Deus quandoque permittat justos reges ac principes ab injustis in bellis interfici : ideo victor in bello non debet gloriari inaniter aut incaute. Amplius, ex hoc quod sacerdotes et Levitæ, cantores ac janitores erant in templo tam ordinate dispositi, constat quam ordinate et reverenter habere se de-beant in divinis sacerdotes, canonici, clerici, religiosi ac monachi evangelicæ legis.

Footnotes

  1. I Par. xxiv, 3 et seq. ↩

  2. II Par. xxxiii, 15, 16. ↩

  3. Par. xxiv, xxv. ↩

  4. II Par. xxviii, xxix. ↩

  5. I Par. xvi, xvii. ↩

  6. I Par. xxx, xxxi. ↩

  7. II Par. xxx, 24. ↩

  8. Exod. xii, 9. ↩

  9. Lev. vii, 11 et seq. ↩

  10. IV Reg. xxiii, 22. ↩

  11. Hist. lib. IV Reg. c. 37. ↩

  12. IV Reg. xvii, 29, 32. ↩

  13. Zach. XXIII, 1. ↩

  14. Rom. XI, 33. ↩

  15. Thren. 1, 1. ↩

  16. Zach. xii, 11. ↩

Chapter 36 of 37