Initium
communis: et omnis virtus, quædam justitia est, quia per eam habet se homo recte atque ut debet. Porro quod ait, Dei et Salvatoris nostri, quomodo referri possit ad eamdem increatam Personam, et quomodo ad distinctas Personas, dictum est in expositione præcedentis epistolæ.
In Jacob. 1, 1.1
Vel quod ait, In justitia Dei, exponendum est de increata justitia Dei, ut sit sensus: His qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei, ita quod justo Dei judicio fides illorum reputata est æqualis fidei nostræ. Sicque quod ait, In justitia, determinat quod dixerat, Coæqualem. Potest etiam determinare participium istud, Sortiti sunt: ita quod sit sensus, quod justo Dei judicio data est eis fides talis ac tanta. Quamvis enim ex misericordia Dei principaliter data sit eis fides tanta, tamen in quantum se præpararunt ad eam, faciendo quod in ipsis fuit, justum quodammodo fuit, seu decens et congruum, ut Deus, qui dat unicuique secundum propriam virtutem, dispositionem seu capacitatem, infunderet eis fidem tam magnam.
Matth. xxv, 15.
Gratia vobis et pax adimpleatur, id est, perfectam gratiam plenamque pacem Deus vobis largiri dignetur, ut quantum possibile est, habeatis in vita ista pacem perfectam, loquendo de pace mentis. Sicut enim quis dicitur in vita hac esse aliquo modo perfectus in contemplatione, sapientia, caritate, ita et in pace interna. Non tamen potest pax vitæ præsentis esse indesinenter actualiterque continua. Ideo optat sanctissimus Petrus ut gratia et pax nobis adimpleatur, quatenus per gratiam et pacem viæ, ad gloriam patriæ, quæ est gratia consummata, atque ad pacem Christi, quæ exsuperat omnem sensum, quæ est pax continua nunquam finienda, post vitam hanc perducamur. Adimpleatur, inquam, in cognitione Domini nostri Jesu Christi, id est in contemplatione ipsius. Pax enim, quæ est gaudium imperturbatum, in contemplatione fundatur, et ex ea causatur, sicut et gaudium, mediante ta-
Philipp. iv, 7. men dilectione, cujus gaudium et pax immediati effectus et fructus dicuntur. Siquidem Deum contemplando, non in eo gaudemus, nec in ipso mente quiescimus, nisi eum sinceriter diligamus. Vel, Gratia et pax adimpleatur in cognitione, id est per cognitionem, Christi, ut per eam tanquam per medium directivum, ad pacem patriæ pertingatis: juxta illud Lucæ: Illuminare his, id est, eos illumina, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes, id est affectus nostros, in viam pacis.2
Luc. 1, 79.
Insuper, quæ sequuntur, ad verba jam habita condependent, ut sit sensus: Pax vobis in Christi cognitione adimpleatur, ita ut Christo vos illustrante, etiam cognoscatis quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, supple, dona sive gratiarum charismata, quæ ad vitam gratiæ jam habendam, et vitam gloriæ in futuro obtinendam, et pietatem, id est Dei cultum, seu benignitatem, vel misericordiam, (de qua loquitur Paulus: Pietas ad omnia uti-
1 Tim. iv, 8. lis est), supple, necessaria sunt, donata sunt: hoc est, cognoscatis qualiter, quam gratiose, quam liberaliter Deus vobis donavit omnia dona gratiæ ac virtutum, quæ sunt dona ipsius divinæ virtutis, id est omnipotentiæ ejus qua ea per creationem infundit ac tribuit, quæ requiruntur et nobis sufficiunt ad bene vivendum in sæculo isto, atque ad vitam beatam adipiscendam in cœlo, et ad pietatem in omnibus exercendam, juxta illud: Exerce te ipsum ad pietatem. Donata sunt autem per cognitionem ejus, id est per fidem ipsius, et per fidelem ipsius notitiam: quia per fidem creverunt ad tantam perfectionem, et Christum cognoscendo ac invocando adepti sunt charismata meliora. Vel quod ait, Per cognitionem ejus, refertur ad id quod dixerat, Quæ ad vitam et pietatem, supple, sufficiunt, aut necessaria sunt: quia non nisi per Christi fidelem cognitionem dona illa sufficiunt ad salutem. Oportet namque in primis fidei veritatem, et Christum per fidem cognoscere,
Ibid. 7. sicque ex vera notitia ad actus virtuosos procedere.
Qui vocavit nos, id est, ad statum salutis apicemque virtutum perduxit, propria gloria et virtute, id est sui ipsius excellentissima majestate et omnipotentia, seu in propria persona gloriosa ac omnipotente. Siquidem non legatum, non angelum, ad redimendum nos misit, sed ipsemet venit, et salvos nos fecit: et hoc, per assumptam humanitatem, quæ salvandi efficaciam habuit a virtute increata divina, cui totum est principaliter adscribendum, juxta illud Isaiæ: Dominus judex noster, Dominus legifer noster;3 ipse veniet et salvabit nos. De quo loquitur evangelicus Zacharias: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suæ.4
Per quem, scilicet Jesum Christum; vel, ut alii habent, Per quam, videlicet Christi fidelem cognitionem; maxima et pretiosa nobis promissa donavit, id est, excellentissima dona Spiritus Sancti et munera præclarissima, tam gratiæ gratis datæ, quam gratiæ gratum facientis, præsertim in die Pentecostes, quando in visibili signo copiosissime datus est Spiritus Sanctus per infusionem munerum ejus:5 quæ Christus tam in veteri Testamento per Prophetas, quam per se ipsum in sermone quem fecit post Cœnam, danda prænuntiavit atque spopondit. Prædixit quippe per Joelem: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ.67 Et in Psalmo: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa; accepisti dona in hominibus; Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ.8 Christus quoque ait: Paracletus Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.9 Ascensurus autem ad cœlum, dixit eis: Sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto;10 et ego mittam promissum Patris mei in vos.
Ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ, id est, per hæc supernaturalia gratiæ dona Deo supernaturaliter conformemini, et tandem ad plenam cum Deo assimilationem pertingatis in patria. Quum enim sit homo ad summæ Trinitatis imaginem similitudinemque productus, et per consequens, per dona naturæ aliqualiter consors divinæ naturæ, seu particeps perfectionis ac bonitatis proprii Creatoris: certum est quod per dona gratiæ altiori perfectiorique modo Deo assimiletur, quia dona naturæ perficiuntur a donis gratiæ.
B Et quo dona gratiæ fuerint eminentiora, eo sublimius dicuntur hominem Deo conformare, eumque deificare, seu divinum ac deiformem efficere: non quod esse creatum amittat, et induat esse increatum; sed quia per dona, virtutes ac habitus supernaturales, eminentes, perfectos, eorumque actus assiduos et præclaros, valde supernaturaliter, mirabiliter ac gratiosissime Creatori reddatur conformis. Et istud fit maxime per caritatem ardentem et sapientiæ donum, et actus ex eis procedentes; deinde per alia dona ac virtutes, eorumque actus, secundum quod insunt viris heroicis et perfectis. Unumquodque siquidem dicitur ei potissimum conformari, atque cum illo quasi societatem et communionem habere, cujus opera magis exsequitur, et cui in actibus suis amplius assimilatur. Propter quod homines carnales dicuntur brutales, et luxuriosi dicuntur porcini.
D Merito igitur qui actibus virtuosis insistunt, qui actionibus intellectualium virium (in quibus summæ Trinitatis imago resplendet) intenti sunt, qui contemplando, ferventer amando, pietatem et justitiam exercendo, se Deo conformant, et spiritualem, internam cœlestemque vitam ducunt in terra, dicuntur divinæ naturæ consortes sive participes effici, Dei quoque amici ac filii fieri. Filiorum namque est, suo patri assimilari; et amicitia in quadam communione fundatur. Et isti communionem, consortium, seu societatem quamdam habent cum Domino, cui familiares effecti sunt.1112 Habent, inquam, tualiter corrumpit ac destruit hominem; societatem cum Deo, quia hoc agunt quod ipse, veritatem amando ac contemplando, aliosque actus divinos ac Deo placitos exercendo, et ei intenti sunt, ejusque perfectionem et beatitudinem aliquo modo participant: per quæ omnia Deo assimilantur. Hæc vero communio, assimilatio atque conjunctio, consortium seu societatem efficiunt. Propter quod in Ecclesiastico dicitur:13 Omnis homo simili sibi associabitur; et in prima Joannis Canonica habetur, Societas vestra sit cum Patre et Filio ejus Jesu Christo.14 Et quia communio, assimilatio et unio jam præfatæ cum Deo, multo perfectius habentur in patria quam in via, idcirco electi et Sancti, dicuntur Deo in cœlo perfecte assimilari et consociari. Propter quod in prima sua Canonica scribit Joannes:15 Similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Et alio loco idem Joannes asserit:16 Quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Quod exponitur de filiatione perfecta, quæ habetur per similitudinem gloriæ, per quam electi fiunt præcipue consortes divinæ naturæ, et societatem sortiuntur cum Deo, ejus beatitudinem usque ad satietatem participantes, et ipsomet Deo beatifice perfruentes, quo et nunc per dona gratiæ aliqualiter fruimur, ei propter se inhærendo, atque ad eum alia cuncta finaliter referendo.
Denique præinductam hanc beatissimi Petri sententiam de maximis et pretiosis donis desuper nobis collatis, et cognitione, ponit et Paulus ad Ephesios, dicens: Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hereditatis ejus in Sanctis, et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos qui credidimus.1718
Sic ergo, Efficiamini divinæ consortes naturæ, fugientes ejus quæ in mundo est concupiscentiæ corruptionem, id est vitiositatem et infectionem mundanæ ac carnalis concupiscentiæ, cupiditatis, libidinis, et omnis inordinatæ affectionis, quæ spiritualiter corrumpit ac destruit hominem; sed et cetera peccata mortalia, quoniam omni spirituali esse gratiæ ac virtutum spoliant eum. Hujus concupiscentiæ corruptionem fugimus, concupiscentiæ non consentiendo, sed eam frenando ac repellendo, juxta illud Ecclesiastici:19 Quasi a facie colubri fuge peccata. Nam sicut fugimus serpentes inficere nos volentes, sic fugere nos oportet concupiscentias corrumpentes: imo tanto plus, quo deterior est spiritualis quam corporalis interitus. Hæc corruptio opponitur sanitati interiori, seu integritati virtutum, qua homo tota mente Deo adhæret absque divisione, ita quod non partim mundo. Præterea recte ait, Ejus quæ in mundo est concupiscentiæ corruptionem. Est enim et alia concupiscentia spiritualis et munda, videlicet desiderium Dei et sapientiæ ac virtutum, quæ non est in mundo, id est mundanis hominibus, sed in virtuosis, de quibus ait Salvator: De mundo non estis.20 De qua concupiscentia in Ecclesiastico scriptum est: Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam;2122 et Psalmista, Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.23 Unde Sapientia: Concupiscentia (inquit) sapientiæ deducit ad regnum perpetuum.24 Hæc concupiscentia parit incorruptionem, de qua fertur ibidem:25 Incorruptio facit esse proximum Deo.
Sed quia in vita præsenti oportet semper proficere, otiositatem vitare, tempus omne fructuose expendere, recte subjungitur: Vos autem curam omnem subinferentes, id est, omnem spiritualem sollicitudinem seu diligentiam apponentes, et ab intimo corde introducentes, ac assumentes ad virtuose vivendum, ministrate, id est, ministerialiter exercete. Deus enim est auctor principalis omnis operis boni; homo autem tanquam Dei minister et instrumentum, agit sive exsequitur id ad quod a Deo movetur. Propter quod loquitur Paulus: Deus operatur in vobis velle et perficere; itemque, Dei cooperatores sumus.26 Quia tamen libere facimus istud, reputatur nobis in meritum, quamvis sit Dei donum.272829303132 Itaque, Ministrate et facite in fide vestra virtutem, id est opera virtuosa, quoniam fides sine operibus mortua est in se ipsa. Et istud cum omni agendum est cura, quoniam Salomone testante, Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis. Apud Jeremiam quoque inducitur: Maledictus qui facit opus Dei negligenter. Ideo admonet Paulus: Serviamus Deo cum metu et reverentia; et rursus, Cum timore, inquit, et tremore vestram salutem operamini. In virtute autem scientiam, id est discretionem, quæ est directrix et auriga virtutum, docens observare moderamen, congruum locum, tempusque aptum, ut omnia ordinate agantur, et regia via tendamus, ut sit rationabile obsequium nostrum. Ideo dicitur in Isaia: Discite bene agere.
In scientia autem habete, ministrate, seu exercete, abstinentiam, a carnalibus voluptatibus vos reprimendo, præsertim a delectabilibus gustus et tactus, et vitia gulæ atque luxuriæ fugiatis, juxta illud ad Thessalonicenses: Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas (id est proprium corpus) possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes quæ ignorant Deum. In abstinentia autem patientiam: quæ castis et sobriis, suumque corpus castigantibus, valde est necessaria, ne ex corporali afflictione ad impatientiam sive tristitiam moveantur. Propter quod ait Salvator: Quum jejunatis, nolite fieri, sicut hypocritæ, tristes; tu autem quum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava. Hinc ad Hebræos fertur: Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. In patientia autem pietatem, ne sitis circa alios nimium rigidi, sed condescendentes. Solent enim nonnulli, qui sibi ipsis rigorosi sunt, etiam aliis duri esse, non satis compassivi et succurrentes. Rursus, non sufficit adversa illata ab aliis, patienter sufferre, nisi et illis caritatis ac pietatis impendamus affectum, et oremus pro ipsis, quum dicat Salvator: Benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.
In pietate autem amorem fraternitatis, id est, fraternam dilectionem habete, quatenus opera pietatis ex vera et fraternali exhibeatis dilectione. In amore autem fraternitatis caritatem, id est, Dei dilectionem habeatis sinceram: quoniam caritas Dei, ceterarum virtutum vita et forma, vertex et finis, regina et motrix est. Et amor fraternus, Dei amore est condiendus, formandus ac perficiendus, atque ad Dei actualem dilectionem finaliter referendus. Propter quod ad Colossenses dicitur: Super omnia caritatem habete, quod est vinculum perfectionis.
His octo virtutibus, tanquam per octo gradus, ad felicitatem et cœlestem Jerusalem ascenditur ac pervenitur. Ad quod præsignandum, in visione Ezechielis de templo asseritur, quod per octo gradus ascendebatur ad ipsum. Et Psalmista loquitur Deo de homine virtuoso: Beatus vir cujus est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit. Et subditur ibi: Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion.
Hæc enim, id est hæ præfatæ octo virtutes, si vobiscum adsint, id est, cordibus vestris semper inhæreant, et superent, id est, vitia sibi opposita vincant; vel, Superent, id est, invalescant atque abundant; non vacuos, nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. Minus dicit, et majus significat, ut sit sensus: Prædictæ virtutes plenos meritoriis actibus vos efficient, et in regno cœlesti vos exaltabunt in aperta ac beatifica divinitatis Christi visione. De qua idem ait: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum; et alibi, Manifestabo ei me ipsum. Cui enim non præsto sunt hæc, id est, cui præfatæ virtutes præsentes non sunt, cæcus est, id est, mente obtenebratus, utpote
Matth. v, 44.
7
Coloss. III, 14.
Ezech. XL, 31, 49.
Ps. LXXXIII, 6.
Ibid. 8.
8
Joann. XVII, 3.
Ibid. XIV, 21.
9
Jacob. II, 17.
Prov. XVIII, 9.
Jer. XLVIII, 10.
Hebr. XX, 28.
Philipp. II, 12.
Rom. XX, 1.
Is. I, 17.
6
1 Thess. IV, 3-5.
Matth. VI, 16, 17.
Hebr. X, 36.
B
C
D infidelis et indiscretus, et manu tentans, id est, quo eat ignorans, nec qualiter ad beatitudinem progredi debeat sciens. Ideo similis est cæco qui manu extenta tentat et scire conatur quo tendere debeat. Idcirco mox cadit in præceps, et peccat, ac perit. Propterea, teste Ambrosio, ignorantia est maximum vitiorum, non utique magnitudine enormitatis, sed periculositatis, quum in primis scire oporteat qualiter sit vivendum. Propter quod ait et Paulus: Qui ignorat, ignorabitur. Et apud Baruch scriptum est:33 Disce ubi sit sapientia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias ubi sit longiturnitas vitæ, ubi sit lumen oculorum et pax. Oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum, id est, peccata sua pristina et antiqua purgare et emendare obliviscitur, negligit, seu omittit; et si baptizatus est, per negligentiam suam ostendit se esse oblitum purgationis quam in Baptismo accepit, quoniam tantum Dei beneficium non attendit, nec gratias agit Deo.
Quapropter, o fratres, magis satagite, id est, diligentius insistite et studete, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis, id est, vos ipsos in primis, et quodammodo alios certificetis, vos esse a Deo ad statum gratiæ ac salutis vocatos, deductos, atque ab ipso electos, seu æternaliter prædestinatos. Hoc enim suo modo agnoscitur, si quis Creatori serviat diligenter, peccata abhorreat, Deo semper placere intendat, desideret et conetur, ac perseveret in bonis.
Posset hic quæri, an quis in vita hac certitudinaliter scire valeat, se esse in caritate et gratia, seu esse electum. Et possent pro utraque parte multæ ex Scripturis auctoritates, et ex verbis Sanctorum allegari. Sed prolixitatem vitando (quia hæc quæstio alibi copiose invenitur discussa), in hoc stat vis responsionis, secundum doctores præcipuos, quod tanta est conformitas amoris naturalis acquisiti, et amoris infusi, ceterarumque virtutum infusarum et acquisitarum, inter se et in actibus suis, quod nemo absque divina revelatione certitudinaliter scire potest ex quibuscumque actibus suis, se esse in caritate et gratia: quamvis conjecturaliter posset hoc scire, et probabiliter valde; alioqui periculose agerent sacerdotes devoti assidue celebrando. Et quanto quis in virtutibus amplius proficit, tanto probabilius potest cognoscere se esse in caritate. Sed et Spiritus Sanctus testimonium perhibet spiritui nostro, quod filii Dei sumus:34 quod tamen testimonium diversimode potest intelligi, et multipliciter perhiberi. Nec verum est quod quidam scribit hoc loco, dicens, Eo ipso quod aliquis est in gratia, oportet quod sit vocatus et electus: si de electo sit proprie sermo, secundum quod ait Salvator:35 Multi vocati, pauci electi. Multi etenim reprobi et præsciti, sunt ad tempus in gratia.
Unde quod princeps Apostolorum hic ait, Per bona opera certam faciatis vocationem vestram et electionem, valde pensandum est: quia videtur innuere, quod per bona opera posset quis certificare se quod sit electus. Quocirca sciendum, quod eo modo quo per quotidiana opera bona certi efficimur quod sumus de facto vel in præsentiarum in gratia, ita perseverando in eis, certificamur de nostra electione. Sed utraque certificatio intelligenda est, non de certitudine absoluta, qualis habetur in mathematicis, sed de certitudine verisimili, conjecturali, probabili, quæ habetur in moralibus. Unde Aristoteles Boetiusque affirmant, quod sensati ac disciplinati viri est, in omni materia certitudinem quærere, prout materia sustinet, et natura rei admittit. Idcirco et sapientissimus Archiapostolus loquitur modo de certitudine hujusmodi, quæ in genere seu proposito isto atque materia hac potest haberi.
Hæc enim facientes, id est, per opera virtuosa certam vestram vocationem electionemque facientes, non peccabitis aliquando. Hoc tripliciter potest intelligi: Primo, quia sic conversando, ad æternam beatitudinem pertingetis, in qua nunquam peccabitis. Secundo, quia manendo in gratia, non peccabitis, quum peccatum contingat gratiam amittendo, vel ab ejus perfectione deficiendo. Sicque in prima Joannis Canonica fertur: Qui manet in eo, non peccat.36 Tertio, quia hæc faciendo, homo meditatur novissima sua, quorum meditatio frequens expellit peccata, secundum illud Ecclesiastici: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis.37 Itaque, Non peccabitis, loquendo de peccatis mortalibus. Nam venialia prorsus vitare non potest homo in hac vita fragili: quorum etsi singula, non tamen omnia queunt vitari, eo quod quum homo intentus est vitare unum, subito ex fragilitate et instabilitate propriæ mentis, incidat in aliud. Propter quod tertio Regum habetur, Non est homo super terram, qui faciat bonum, et non peccet:38 quoniam ipsis bonis operibus venialia se commiscent.
Deinde subjungitur alia ratio, cur sic agere debeamus. Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus, id est, prompte et copiose præstabitur vobis a Judice summo facultas intrandi, in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, cujus regni non erit finis.39 De quo in Daniele scribitur: Potestas ejus potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur;40 atque in Psalmo, Regnum tuum, regnum omnium sæculorum.41 Vel, Ministrabitur vobis abundanter introitus in regnum Christi, quia sic faciendo, proficietis quotidie in omni gratia ac virtute, et abundabitis meritis, per quæ habebitis causam intrandi regnum cœleste. Quemadmodum enim unum peccatum trahit ad aliud, sic una actio virtuosa disponit et trahit ad aliam. Et quanto quis diligentius ac frequentius bonis insistit operibus, tanto fit ei facilius et delectabilius talibus immorari.
Propter quod incipiam vos semper commonere de his: id est, quia tam fructuosum est et salubre taliter conversari, idcirco indesinenter exhortabor vos ut ita agatis. Quamvis enim beatissimus Petrus corporaliter præsens non fuerit eis quibus hæc scripsit, tamen per hæc sua scripta et per discipulos suos, assidue eos de his adimplendis admonuit. Recteque ait, Incipiam semper, quia quotidie desideravit eos ista perpendere, et quasi de novo cum recenti fervore implere. Ipse quoque affectuosissimus ac ferventissimus Petrus, tam ferventer hæc egit, quasi jugiter in facti hujus principio fuisset. Siquidem principium fervet. Unde in Ecclesiastico legitur: Quum consummaverit homo, tunc incipiet.42 Propter quod S. Franciscus dicere consuevit: Fratres, incipiamus Deo servire. Et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate: id est, incipiam vos hortari qui estis scientes ea quæ sunt legis divinæ, et estis jam radicati per exercitia diuturna in hac ipsa fidei veritate, quam doceo et tenetis. Sic et Paulus: Scientibus (inquit) legem loquor.43 Et Joannes in prima sua Canonica:44 Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam. — Sed si ista noverunt, et habituati erant in bonis, cur indesinenter voluit eos hortari de istis, nisi ut ea quæ noverunt, factis exsequerentur, et fortius accenderentur, copiosius quoque illuminarentur, actualiter considerando quæ habitualiter cognoscebant, et ne a bonis torperent aut laberentur? Hinc enim in Proverbiis inducitur:45 Audiens sapiens, sapientior erit. Et rursus Salomon ait: Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia.46 Si igitur præsidenti molestum non est salubria sæpe repetere, non pigeat subditos ea frequenter audire. Siquidem beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.47
Justum autem arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, id est, in mortali hoc corpore dego, suscitare vos in commonitione, id est per exhortationem vos provocare ad opera virtuosa. Ad hoc quippe electissimus Petrus ratione pastoralis tenebatur officii; et quia Christus præceperat ei, Pasce oves meas;48 et alibi, Tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Quod etiam ex fervidissima dilectione strenuissime adimplevit.49 Nam ut S. Clemens testatur, immensa caritate erat repletus. Unusquisque quoque proximum suum loco et tempore opportuno debet hortari, corripere, informare pro posse, juxta illud Ecclesiastici, Unicuique mandavit Deus de proximo suo:5051 ut utique faciat ei sicut velit sibi fieri.52
Certus quod velox est depositio tabernaculi mei, id est, quod cito recedam a corpore isto, ingressurus regnum cœleste, secundum quod Dominus noster Jesus Christus significavit mihi per revelationem, sive per angelum, sive immediate per se ipsum. Circa hunc locum scribit venerabilis Beda: Tabernaculo solent homines in itinere aut in prælio uti: idcirco fideles, quamdiu sunt in corpore, et peregrinantur a Domino, ac contra veritatis adversarios certant, in tabernaculis se esse rite testantur. Pulcherrime quoque S. Petrus obitum suum non mortem, sed depositionem tabernaculi sui dicit: quoniam sic est perfectis Dei famulis mortalem carnem exuere, sicut viatoribus completo itinere, propriam domum pro tabernaculi habitatione adire, et sicut bellatoribus hoste prostrato, ad patriam regredi, quia non nisi in cœlis reputant sibi esse domum ac patriam.
Dabo autem operam, id est, diligentiam efficaciamque impendam, et frequenter vos habere post obitum meum, id est, ut ita vos habeatis post recessum meum a corpore, ut horum memoriam faciatis, id est, ea quæ scribo, doceo ac jubeo, memoriter teneatis, et opere compleatis. Siquidem felicissimus Petrus tam virtuosissime in sua se habuit vita, tam constantissime in passione, tam ferventer in prædicando, tam sapienter in scribendo, tam potenter in miraculis, quæ in vita, in morte, et post martyrii palmam peregit, quod omni memoria et imitatione fuit dignissimus. — Præterea, sicut in fine expositionis præcedentis epistolæ tactum est, gloriosissimus Petrus primam scripsit epistolam Claudio imperante, antequam S. Marcum evangelistam misit Alexandriam;53 hanc vero, ut ipse jam innuit, scripsisse videtur passioni propinquus: sicque longum fuit temporis intervallum inter harum conscriptionem epistolarum.
Consequenter tangit Christianæ fidei fundamenta seu argumenta, et quam digna sit ejus doctrina omni memoria. Non enim indoctas, id est falsas et imperitas, fabulas secuti, notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem, id est omnipotentiam et deitatem, et præscientiam, id est æternam ejus scientiam, qua invariabiliter ac æternaliter universa intuetur, præterita, præsentia et futura, imo et infinita quæ nec fuerunt, nec sunt, nec erunt. Christus quoque secundum assumptam humanitatem, omnia ab incarnationis exordio novit quæ scit secundum quod Deus, scientia visionis, utpote universa quæ fuerunt, sunt, aut erunt. Hæc autem summus Apostolus notificavit fidelibus, prædicando, miracula faciendo, Scripturas allegando, et ea quæ vidit atque audivit narrando. Pagani autem indoctas poetarum fabulas sequentes, varia deorum portenta finxerunt. Similiter Manichæi et alii quidam hæretici, diversas, inanissimas et mendacissimas fabulas sunt secuti. Sed speculatores facti illius magnitudinis, id est, nos effecti contemplatores majestatis et excellentiæ Christi, notificamus virtutem et præscientiam ejus. Unde in Joanne habetur: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre.5455 Viderunt sancti Apostoli oculo corporali Christi humanitatem atque miracula; interiorque oculo per fidem illuminatam et sapientiæ donum, conspexerunt ejus divinæ excellentiam majestatis. Similiter post resurrectionem viderunt eminentiam Christi in multis: quomodo januis clausis ad eos ingressus est, et Spiritum Sanctum per insufflationem contulit eis.56 Ipsis quoque videntibus ascendit in cœlum, deinde in signo visibili, et abundantissima gratiæ57 copia misit eis Spiritum Sanctum. Hinc in Actibus præstantissimus loquitur Petrus : Non possumus ea quæ audivimus et vidimus, non loqui.58
Accepit enim a Patre honorem et gloriam, id est honorificam et gloriosam attestationem, seu testimonium honorabilitatis et gloriæ, voce delapsa, id est desuper veniente, ad eum a magnifica gloria, id est a magnificentia et excellentia Dei Patris.
Et quæ fuerit illa vox, id est complexio vocum, subjungitur : Hic est Filius meus dilectus, id est naturalis et unicus, consubstantialis, coæqualis, coæternus, non adoptivus :59 quem, secundum quod Deus est, diligo non minus quam me ipsum, utpote dilectione intensiva, immensa, quum infinitæ sit bonitatis, et mihi vere æqualis. Porro, in quantum est homo, prout ejus humanitas unita est hypostatica unione Verbo æterno, diligo eum magis quam totum universum. Sic enim Pater contulit Christi humanitati, in eodem esse personali subsistere in quo consistit Verbum æternum : quod subsistere, reliquum omne bonum creatum excedit. In quo mihi complacui, id est, beneplacitum fuit mihi. Si enim beneplacitum est Domino in populo suo, et lætatur Dominus in operibus suis :6061 quanto magis in unigenito Filio suo, in quo utique Pater habet complacentiam penitus infinitam? In se ipso quoque Pater complacentiam habet prorsus immensam. Et complacet sibi in Filio suo, id est, de hoc Pater sibi ipsi complacet infinite, quod talem ac tantum genuit Filium, et quod in se ipso tantæ bonitatis ac fecunditatis consistit, ut consubstantialem sibi peperit natum, sibi omnino simillimum, in nullo a se discordem, quum ejusdem secum sit voluntatis, quemadmodum et unius essentiæ. Fertur autem hæc vox ministerio prolata angelico, in Dei Patris persona. Ipsum audite auribus cordis et corporis, et credite obediteque ei. Unde ipse Christus testatur : Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.62
Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, id est cœlesti virtute formatam, atque in cælo aerio factam, quum essemus cum ipso in monte sancto. Hæc enim vox facta est in Christi transfiguratione in monte Thabor, qui propter transfigurationem Christi in eo peractam, vocatur mons sanctus. Cui transfigurationi interfuerunt Apostoli præclari, Petrus, Jacobus et Joannes filii Zebedæi.63 De qua transfiguratione et apparitione, super Matthæum et Lucam diffusius scripsi :64 idcirco nunc transeo.
Consequenter Christi divinitatem probat testimonio prophetali irrefragabili. Et habemus firmiorem, id est valde firmum, propheticum sermonem, id est testimonium David regis de Christi divinitate in psalmo ubi loquitur Filius : Dominus dixit ad me :65 Filius meus es tu, ego hodie genui te. Imo in pluribus psalmis loquitur David inde : ut est illud, Ex utero ante luciferum genui te ;66 et, Eructavit cor meum verbum bonum.67 Quamvis autem testimonio principis Apostolorum de Christo, non sit, absolute loquendo, firmius ac magis authenticum testimonium David prophetæ, aut cujuslibet in veteri Testamento, sed magis econtra (quoniam gloriosi Apostoli magis illuminati fuerunt de Christo quam Prophetæ veteris Testamenti, et majori gratia erant repleti, Christi quoque mysteria clarius conspexerunt multipliciusque noverunt quam vates Mosaicæ legis : propter quod præferuntur Prophetis in sapientia, virtute, fructuositate, sanctitate, miraculis, gratia et gloria); nihilo minus quantum ad aliquos, firmius fuit testimonium David de Christo, quam testimonium beatissimi Petri, scilicet quantum ad Judæos et cavillatores, qui dicere potuerunt quod Petrus magistrum suum zelo immoderato præferre conatus est, et ea quæ narrat, vel ficta sunt, vel in secreto audita, ideo minus credibilia quam David prophetæ oracula, quum tamen sanctissimus Petrus per plura et eminentiora miracula ostenderit, se esse locutum ex Spiritu Sancto, quam David.
Cui benefacitis attendentes, quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco. Ordo verborum est: Cui sermoni prophetico quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco attendentes, et fidem adhibentes, benefacitis, quia hoc bonum ac meritorium est. Locus autem tenebrosus est mundus iste, seu genus humanum, ignorantiarum et vitiorum tenebris obfuscatum. Est autem attendendum sermoni prophetico, donec dies illucescat, id est, dies æternitatis vobis resplendeat, atque ad claram ac beatificam Dei visionem perveniatis. De quo scriptum est in Zacharia: In illa die erit Dominus unus, et nomen ejus unum.68 Et lucifer, id est Christus, oriatur in cordibus vestris, id est, per speciem se vobis facie ad faciem manifestet;69 vel, Lucifer, id est lumen gloriæ, vobis infundatur, et cognoscatis Deum, sicut et cogniti estis ab eo. Dicitur autem Christus lucifer, quum ipse sit oriens lucis æternæ candor, et splendor gloriæ, sapientia Patris, cui lux, sapientia, ars, idea, species, pulchritudo, appropriantur.707172
Hoc primum intelligentes, id est in primis agnoscentes, quod omnis prophetiæ scriptura, id est omnis scriptura prophetica; vel, ut alii textus habent, Omnis prophetia Scripturæ, id est omnis prophetia in sacra Scriptura contenta; propria interpretatione non fit, id est, humana adinventione non patuit, nec sensu proprio Prophetarum inventa est. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, id est, Prophetæ ex propria sua libertate et potestate non habuerunt notitiam ac gratiam prophetalem, vel quod Spiritus Sanctus eorum tangeret corda: quia futurorum pure contingentium certa præcognitio, eorum quoque quæ soli Deo patescunt, et ex ejus libertate dependent, notitia, ipsi omnipotenti supersapientissimo Creatori est propria, nec aliis nisi eo revelante, patescit. Propter quod per Isaiam scriptum est: Quæ ventura sunt annuntiate nobis, et sciemus quia dii estis vos.73 Sed Spiritu Sancto inspirati, id est instincti et illuminati, locuti sunt sancti Dei homines, id est sancti Prophetæ vaticinati. Propter quod loquitur et Paulus: Alii per Spiritum datur gratia prophetiæ. In libro Job quoque habetur: Inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.74 Dicunt item doctores, quod gratia prophetiæ dicit actum, non habitum.75 Idcirco in potestate Prophetarum non est, vaticinari ad libitum, aut de quibuscumque; sed tunc, quando a Spiritu Sancto tanguntur, et de quibus ab ipso illuminantur.
Footnotes
-
In Jacob. i, 1. ↩
-
Luc. i, 79. ↩
-
Is. xxxiii, 22; xxxv, 4. ↩
-
Luc. 1, 68. ↩
-
Act. 1, 1-4. ↩
-
Joel. ii, 28. ↩
-
Joel. ii, 28. ↩
-
Ps. lxvii, 12, 19, 36. ↩
-
Joann. xiv, 26. ↩
-
Luc. xxiv, 49. ↩
-
Act. ii, 1-4. ↩
-
Luc. i, 68. ↩
-
Eccli. xiii, 20. ↩
-
I Joann. 1, 3. ↩
-
Ibid. 11, 2. ↩
-
Joann. 1, 12. ↩
-
Ephes. 1, 17-19. ↩
-
Ephes. i, 17-19. ↩
-
Eccli. xxi, 2. ↩
-
Joann. xv, 19. ↩
-
Eccli. iii, 31. ↩
-
Eccli. iii, 31. ↩
-
Ps. lxxxiii, 3. ↩
-
Sap. vi, 21. ↩
-
Ibid. 20. ↩
-
Philipp. 11, 13. ↩
-
I Cor. iii, 9. ↩
-
Philipp. ii, 13. ↩
-
Joann. i, 12. ↩
-
Joann. iii, 2. ↩
-
I Joann. i, 3. ↩
-
I Cor. 11, 9. ↩
-
1 Cor. xiv, 38. Baruch III, 14. ↩
-
Rom. viii, 16. ↩
-
Matth. xx, 16; xxii, 14. ↩
-
1 Joann. III, 6. ↩
-
Eccli. VII, 40. ↩
-
III Reg. VIII, 46. ↩
-
Luc. I, 33. ↩
-
Dan. VII, 14. ↩
-
Ps. CXLIV, 13. ↩
-
Eccli. XVIII, 6. ↩
-
Rom. VII, 1. ↩
-
1 Joann. II, 21. ↩
-
Prov. I, 5. ↩
-
Prov. IX, 9. ↩
-
Luc. XI, 28. ↩
-
Joann. xxi, 17. ↩
-
Luc. xxii, 32. ↩
-
Tob. iv, 16; ↩
-
Eccli. xvii, 12. ↩
-
Matth. vii, 12. ↩
-
In I Petr. v, 13. ↩
-
Joann. 1, 14. ↩
-
Joann. i, 14. ↩
-
Joann. xx, 26, 22. ↩
-
Act. 1, 9; 11, 1-4. ↩
-
Act. IV, 20. ↩
-
Matth. XVII, 5. ↩
-
Ps. CII, 31. ↩
-
Ps. CXLIX, 4. ↩
-
Joann. XVIII, 37. ↩
-
Luc. IX, 28-36. ↩
-
Matth. XVII, 1-8; ↩
-
Ps. II, 7. ↩
-
Ps. CIX, 3. ↩
-
Ps. XLIV, 2. ↩
-
Zach. xiv, 9. ↩
-
1 Cor. xiii, 12. ↩
-
1 Cor. 1, 24. ↩
-
Hebr. 1, 3; ↩
-
Sap. vii, 26; ↩
-
Is. xli, 23. ↩
-
1 Cor. xii, 8, 10. ↩
-
Job xxxii, 8. ↩
Chapter 1 of 3