Skip to the text

Articulus 2

EXPLANATIO CAPITULI SECUNDI: FUERUNT VERO ET PSEUDOPROPHETÆ, ETC.

POSTQUAM præcedenti capitulo gloriosus apostolici ordinis vertex moralia documenta induxit, et Dei beneficia commemoravit, nunc contra hæreticorum errores pestiferos armat et præmunit fideles. Nam ait: Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo veteris Testamenti. De quibus in Jeremia, Ezechiele, Michæa, aliisque locis Scripturarum veteris Testamenti, frequenter fit mentio. Et parum ante Christi prædicationem fuerunt Theodas et Judas Galilæus, de quibus in Actibus scribitur.1 Sicut et in vobis erunt magistri mendaces, puta hæresiarchæ, qui introducent sectas perditionis, id est speciales et falsas doctrinas, hæreticas pravitates, erroneas collectiones, ad æternam damnationem tendentes; et eum qui emit eos, Dominum, id est Christum (qui non corruptibilibus auro vel argento, sed proprio sanguine eos redemit:2 de quo ait Vas electionis, Empti estis pretio magno), negabunt, id est, prave de ipso sentient, et non credent, nec prædicabunt eum sicut in veritate consistit, sed talem qualem eum esse confingent;3 superducentes sibi celerem perditionem, id est, festinatam damnationem, seu damnationis causam, sibi ipsis accumulantes. De talibus ait Christus: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.4 Et Paulus in Actibus: Scio, inquit, quia post discessionem meam intrabunt in vos lupi graves, non parcentes gregi;5 et ex vobis ipsis surgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.

Et multi sequentur eorum luxurias, id est tam corporales quam spirituales eorum fornicationes. Nam multi illorum hæresiarcharum quatenus plures sibi allicerent, concupiscentiis frena laxabant; qui etiam spiritualiter fornicando, cor suum averterunt a Deo, et animas suas dæmonum fecerunt adulteras, verbumque Dei adulteraverunt, false exponendo Scripturas: in quibus omnibus innumerabiles sibi attraxerunt perditionis discipulos. Per quos via veritatis, id est Christus, qui ait: Ego sum via, veritas et vita.6 Vel, via veritatis est fides catholica, sana doctrina, conversatio veraciter christiana. De qua loquitur Dominus: Arcta est via quæ ducit ad vitam.7 Unde et Isaias ait: Hæc via, ambulate in ea; et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.8 Blasphemabitur: quia et ipsi eam blasphemarunt, hæreses et schismata inducendo et suos infelices discipulos ad idem alliciendo, infidelibus quoque dando occasionem blasphemandi Christum, ejusque legem ac fidem. Videntes namque infideles turpem vitam et varias abusiones hæreticorum, putaverunt Christum talia docuisse, et omnes Christianos hujusmodi esse. Ideo Christum et ejus cultores, fidem catholicam, legemque evangelicam blasphemaverunt. Et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur, id est, ex cupiditate per callida et adulatoria verba vos fallent, et quasi contractum quemdam de vobis efficient, temporalia bona vestra a vobis fallaciter auferendo, non violenter, sed fraudulenter:9 quia ut asserit Paulus, Per benedictiones et dulces sermones decipiunt innocentium corda; et Christus,

B Hi sunt qui devorant domos viduarum.10 Itemque, hujusmodi operarii subdoli non serviunt Christo, sed suo ventri.1112

Quibus judicium jam olim non cessat, id est, reprobationis judicium dudum de eis prænuntiatum in sanctis Scripturis, non est revocatum, neque finitum, quoniam pœna eis instans ac debita, est æterna, et in perpetuum reprobati manebunt; et perditio eorum non dormitat, quia eorum damnatio non quiescet, et nunc in vita hac perditi sunt per demerita propria.

C De his perversis hæreticisque magistris multa in B. Pauli leguntur epistolis: ut quum ait ad Galatas, Quicumque volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi.13 De quibus et ad Timotheum multa effatur. Denique tempore Apostolorum cœperunt exsurgere, ut Paulus testatur. Inter quos fuerunt Ebion et Cerinthus, qui Christi deitatem negabant. Et Marcion, qui eum phantasticum corpus asseruit assumpsisse: cujus perfidiam postmodum auxit sacrilegus Manichæus. Arius quoque et Photinus atque Nestorius, negabant Christum esse verum Deum. Sabellius vero mentitus est eamdem personam esse Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. Apollinaris rudissimus, negabat Christum animam habuisse rationalem. Itaque isti et eis consimiles, Christum et ejus fidem atque doctrinam blasphemaverunt.

Insuper, per exempla ostendit hos esse acriter puniendos. Si, pro Quia, Deus angelis peccantibus non pepercit: de quibus in libro Job habetur, In angelis suis reperit pravitatem;14 sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in judicium cruciandos reservari. Littera hæc intricata, sic ordinanda est et exponenda: sed ipsos angelos qui peccaverunt, detractos rudentibus inferni, id est infernalibus funibus seu vinculis, quæ sunt eorum peccata, juxta quod in Proverbiis asseritur, Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur.15 His, inquam, funibus angelos detractos, id est deorsum projectos, et tractos a rigore divinæ justitiæ in tartarum, utpote in aerem caliginosum, qui quibusdam illorum pro carcere infernali est deputatus ad exercitium hominum; vel, In tartarum, id est infernum inferiorum sub terra situm, in quem multi projecti sunt. Illuc ergo detractos tradidit, id est, præcepit sive disposuit vel dedit, eos reservari cruciandos, quia ignem suum secum ferunt ubique, in judicium, id est usque in diem judicii: quia tamdiu reservantur hinc inde in aere sive inferius, et in die judicii graviter affligentur, ad Judicis deducti præsentiam, qui tunc eos inferno inferiori sine fine adjiciet. Tuncque augebitur pœna eorum accidentalis ex infelicium societate et condemnatione quos deceperunt, quemadmodum accidentale præmium angelorum sanctorum tunc crescet ex eorum consortio quos custodierunt. Quemadmodum ergo angelis peccantibus Dominus non pepercit, ita nec hæreticis parcet, quamvis omnes citra condignum torqueantur. Tametsi enim angeli boni et mali sint in termino, nec mereantur quantum ad essentialem felicitatem sive calamitatem, tamen quantum ad accidentale præmium seu tormentum, possunt interim mereri aut demereri.

Deinde inducit secundum exemplum, in quo evidenter terribiliterque apparuit rigor divinæ justitiæ. Et originali mundo, id est generi humano quod fuit in prima mundi ætate, puta hominibus qui ante diluvium exstiterunt, non pepercit; sed octavum Noe justitiæ præconem custodivit. In Canonica S. Judæ apostoli scriptum est: Prophetavit septimus ab Adam Enoch, etc.16 Posset itaque aliquis forsitan opinari, quod sicut Enoch fuit in ordine genealogiæ septimus ab Adam, sic Noe vocetur octavus quasi ab Adam octavus in ordine habeatur. Quod dici non potest, quia decimus fuit ab Adam. Siquidem in Genesi fertur, quod Enoch genuit Mathusalem, de quo natus est Lamech pater istius Noe. Dicitur ergo Noe octavus, quia inter eos qui erant in arca, fuit octavus, incipiendo numerationem ab inferiori usque ad supremum, videlicet ipsum Noe. Fuerunt namque in arca tres filii ejus cum tribus uxoribus, uxor quoque Noe et ipse.17 Vocatur quoque præco justitiæ, quia justitiam Dei et pœnitentiam, veritatisque viam, hominibus illius temporis denuntiavit, sicut in expositione præcedentis epistolæ patuit.18 Custodivit vero Deus Noe, quia a submersione diluvii eum eripuit. Diluvium mundo impiorum inducens, id est hominibus impiis tunc in mundo morantibus, qui viam suam corruperunt. Quorum tanta fuit malitia, ut in Genesi dicatur: Videns Deus quia multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis humani intenta esset ad malum omni tempore, pœnituit eum quod fecisset hominem in terra; et præcavens in futurum, tactus dolore cordis intrinsecus: Delebo, inquit, hominem quem creavi, a facie terræ.19 Quemadmodum ergo illis Deus non pepercit, ita nec hæreticis parcet.

Deinceps exemplum tertium subditur. Et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens, id est, Sodomam et Gomorrham redegit in pulverem, quoniam ignem et sulfur abundantissime pluit super eas et habitatores, imo super totam Pentapolim:20 cujus civitates in Deuteronomio exprimuntur, videlicet Sodoma et Gomorrha, Adama et Seboim.21 Quinta urbs fuit Segor. Quibus in pulverem ex sulfureo igne redactis cum adjacentibus terris, operuit terram illam mari Mortuo, in quo nihil vivere potest. Suntque ibi arbores poma apparatu pulcherrima deferentes : quæ poma si manu tractentur, in cinerem resolvuntur, et fumum emitunt, quasi adhuc essent ardentia. Unde in Sapientiæ libro legitur : Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim : cujus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores.22 Eversione damnavit, id est, præfatas urbes ita evertens seu destruens, habitatores ejus sic punivit et condemnavit. Exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens, id est, per illam combustionem et eversionem exemplariter pandens, qualiter igne æternali sint puniendi iniqui, præsertim hæretici.

Et justum Lot : cujus justitiam innuit Paulus ad Hebræos :23 Hospitalitatem, inquiens, nolite oblivisci ; per hanc enim placuerunt quidam (videlicet Abraham et Lot) angelis hospitio susceptis (ut patet in Genesi) ;24 a nefandorum injuria, id est violentia, et luxuriosa conversatione eripuit, id est, a turpissimis Sodomitarum inquinamentis præservavit, atque per angelos ex Sodoma duxit.25 Et recte Sodomitæ, qui vitiis contra naturam sordebant, vocantur nefandi, tanquam penitus detestabiles et inhumani. Qui verbis et factis injuriam intulerunt beato Lot, juxta illud Genesis : Ingressus es, inquiunt, ut advena, numquid ut judices ? Te ipsum ergo magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime.26

Adspectu enim et auditu justus erat. Quod dupliciter potest intelligi : Primo, quod Lot tam custodite se habuit, quod nec ex visis, nec ex auditis Sodomitarum flagitiis a sua puritate et æquitate collapsus est, quum tamen dicat Scriptura :27 Cum perverso perverteris. Secundo, quod tam virtuose vixit, quod impii illi nihil iniquum viderunt in eo, nec perceperunt de ipso, sicut de Judith vidua fertur : Metuebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de ea verbum malum.28 De beatissimi quoque Joannis Baptistæ parentibus venerandis ac sanctis scriptum est :29 Incedebant in omnibus justificationibus Domini sine querela. Sic et sanctus Job de se ipso fatetur : Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium perhibuit mihi.30 Denique istud arduum fuit, et magnæ perfectionis indicium in Lot, quoniam teste Gregorio, inter imperfectos perfecte conversari, et inter iniquos juste se habere, est valde laudabile. Et quoniam justis grave est injustitiam cernere, subditur : habitans apud eos, id est Lot habitans inter Sodomitas, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant, id est, quotidie ipsum Lot suis pravissimis afflixerunt sceleribus. Justus namque, tam ex Dei amore, quam ex proximorum dilectione atque ex zelo suæ justitiæ, de impiorum vitiis contristatur, præsertim quum ea emendare non potest ; et dicere potest Domino cum Propheta : Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.31

Ex quibus concludit Archiapostolus : Novit Deus pios de tentatione eripere, id est de omni tribulatione eruere, quum dicat in Psalmo :32 Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum. Eripit autem eos loco, modo et tempore sibi placente, et prout saluti expedit electorum. Idcirco in tribulationibus et tentationibus constituti, patienter et longanimiter ferre debent, et Dominum exorare ut eos indesinenter roboret et conservet, atque quum ei placuerit, ipsisque expedit, finem tribulationi dignetur imponere. Unde quum Ozias princeps Judæorum dixisset, quod nisi infra quinque dies33 veniret eis a Deo auxilium, urbem traderet in manus Assyriorum, virtuosa ac sapiens Judith dixit :34 Qui estis vos, qui tentatis Deum ? Posuistis vos tempus miserationi Domini, et in arbitrio vestro diem constituistis ei.35 Iniquos vero in diem judicii cruciandos reservare. Non est hoc ita intelligendum quasi iniqui ante diem generalis judicii non sint damnandi et cruciandi, sed quia tunc in corpore et anima damnabuntur, qui interim in die particularis sui judicii condemnantur in anima.

Gravissime vero punientur hæresiarchæ, sicut subjungitur. Magis autem eos reservat in judicio cruciandos, qui post carnem in concupiscentia immunditiæ ambulant, id est, carnales et fœdas concupiscentias assequuntur, dominationemque contemnunt, id est, tam Christo omnium dominatori, quam ejus vicariis, sanctis Apostolis, imo et summo Antistiti renuunt obedire; audaces, id est temerarii ac præsumptuosi, confingendo dogmata nova; sibi placentes, id est magni et sapientes in oculis suis. Quocontra ad Romanos dicitur: Debemus nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere; unusquisque proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem: etenim Christus sibi non placuit.36 Et apud Isaiam ait Scriptura:37 Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Idcirco in Proverbiis Salomon loquitur:38 Ne sis sapiens apud temetipsum, et ne innitaris prudentiæ tuæ. Sectas non metuunt introducere, id est hæreticas pravitates et schismata invenire ac spargere: quia Scripturas secundum proprium ingenium præsumunt exponere, et de sua subtilitate atque peritia stulte impiissimeque confidunt, quum Scripturæ eo spiritu sint intelligendæ quo et primum sunt revelatæ; blasphemantes (ut dictum est) Christum et ejus doctrinam.

Ubi, id est, in eo quod dominationem contemnunt, et audaces sibimet placent, angeli, scilicet mali, fortitudine naturæ, et virtute potentiæ, quum sint majores hominibus, id est naturaliter altiores. Sunt enim speciei eminentioris quam homo, et per consequens naturaliter fortioris naturæ, utpote incorruptibiliores et in naturalibus viribus vigorosiores, puta intellectu et voluntate, præsertim quum (divino Dionysio testante) naturalia in dæmonibus manserint integra. Non portant, id est, sufferre vix valent, adversus se exsecra- bile judicium, id est districtum Dei judicium contra eos jam datum: quod quamvis sit in se ipso justum et sanctum, tamen patientibus durum est et exsecrandum videtur. Similiter supplicium eis inflictum, exsecrabile eis est. Si ergo angelis tam potentibus ac potentioribus ipsis hominibus, tam intolerabilia sunt inflicta tormenta, sequitur quod intolerabiliora erunt impiis hæreticisque hominibus, maxime hæresiarchis, de quibus ad litteram agitur.

Itaque ex prædictis sequi apparet, quod major damnatio sit hæresiarcharum, quam eorum qui perierunt diluvio et Sodomitarum, imo et dæmonum, saltem quorumdam. Nam et Christus in Evangelio protestatur, quod in die judicii remissius erit terræ Sodomorum, quam civitatibus quæ prædicationem ejus non receperunt, nec per ejus miracula sunt conversæ.3940 Per Ezechielem Dominus quoque testatur, quod Sodoma non peccavit dimidium peccatorum quæ perpetraverunt Judæi. Dæmones etiam non sunt omnes æque iniqui, quum41 de singulis ordinibus aliqui credantur ruisse. Et sicut homines electi ad singulos angelorum ordines assumuntur, et eis parificantur in gloria, sic probabiliter creditur quod diversi reprobi secundum suorum diversitatem ac gradum demeritorum, singulorum chororum dæmonibus coæquuntur in pœnis. Præterea, loquendo in genere, peccata spiritualia graviora sunt peccatis carnalibus, et peccata in Deum, peccatis in proximum. Peccata autem hæresiarcharum sunt inter spiritualia vitia et inter facinora in Deum gravissima, præsertim quia et tot homines involvunt erroribus, quorum omnium peccata et tormenta redundant in hæresiarchas. Peccata autem Sodomitarum et diluvio eversorum fuerunt carnalia atque in proximum. Interim dæmones una transgressione positi fuerunt in termino, nec interim demeruerunt: sicut nec angeli sancti post primam ad Deum conversionem (qua positi fuerunt in termino) promeruerunt, loquendo de merito ac demerito quantum ad præmium essentiale, seu calamitatem principalem. Hæresiarchæ vero plurimis et quasi innumeris transgressionibus demeruerunt, et ad sui cursus terminum pervenerunt.

Hi vero hæresiarchæ qui sectas introducunt, velut irrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem, id est, sicut bruta naturaliter omni ratione carentia faciliter seducuntur, ita quod cadunt in lacum quo capiuntur et occidentur, sic et hæretici in his quæ ignorant blasphemantes, id est, in his quæ fidei sunt, quæ non intelligunt, committunt blasphemias, Christi divinitatem, seu alias fidei veritates negando, in corruptione sua peribunt, id est, propter suos errores et excessus (per quos eorum intellectus et voluntas spiritualiter corrumpuntur, inficiuntur, necantur) condemnabuntur, percipientes mercedem injustitiæ, id est debitam punitionem suæ perversitatis.

Voluptatem existimantes diei delicias coinquinationis et maculæ, id est, hæretici isti in tantum obtenebrantur, quod delicias coinquinationis et maculæ, id est, delectationes carnales, fœdas, venereas, præsertim ad tactum et gustum pertinentes, reputant esse voluptatem diei, id est tam licitas et honestas, quasi alia et melior voluptas haberi non possit in die. Sicque per voluptatem diei designatur voluptas licita et sincera. — Quemadmodum enim duplex est concupiscentia, utpote carnalis et inordinata, et spiritualis ac ordinata, ut dictum est, sic duplex est voluptas, vel delectatio sequens eam.42 Voluptas bona et licita, est delectatio actui virtuoso annexa. Quælibet etenim virtus propriam habet delectationem operationi suæ conjunctam, quemadmodum in Proverbiis scriptum est:43 Gaudium est justo facere justitiam. Et Aristoteles ait: Signum virtutis est delectatio contingens in opere. De hac voluptate ait Propheta:44 Delectasti me, Domine, in factura tua; et, Torrente voluptatis tuæ potabis eos.45 Voluptas prava et vitiosa est omnis delectatio actui illicito juncta. De qua in Ecclesiaste asseritur: Adolescentia et voluptas vana sunt; et in Ecclesiastico, Post concupiscentias tuas non eas, et a voluptate tua avertere.464748 Quum ergo passiones et vitia, præsertim perfidiæ et delectationes venereæ, mentem obtenebrent, quidam his vitiis sic excæcantur, ut de sua turpitudine non verecundentur, sed potius glorientur, et quasi licitas et honestas reputent delectationes impuras ac sordidas. De quibus scriptum est: Exsultant in rebus pessimis;49 et in Isaia, Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt.50 — Itaque per voluptatem diei intelligitur lucis voluptas. Lux enim significatur appellatione diei, ut quum asserit Paulus: Nos qui diei sumus, sobrii simus.51 Nam, ut ait Salvator, qui facit veritatem, venit ad lucem.52

Deliciis carnalibus et vitiosis affluentes. Tales namque non solum in venereis, sed in suis quoque perfidis documentis, adinventionibusque vanissimis delectantur, in conviviis suis luxuriantes vobiscum, juxta vos corporaliter commorando, aut prave agendo, aut vos ad eadem attrahendo pro posse. Oculos habentes plenos adulterii et incessabilis delicti, id est signis et incitamentis adulterationis: quia in oculis lascivia mentis præsertim apparet, et per corporalem intuitum provocatur libido. Quæ incessabilis dicitur, quia quo amplius pervagatur seu exercetur, eo plus incitatur et infrenis ac vaga efficitur. Hinc impudicus oculus impudicæ mentis est nuntius. Et in Ecclesiastico habetur: Virginem ne conspicias, ne scandalizeris in decore ejus; noli circumspicere in vicis civitatis; averte faciem tuam a muliere compta; propter speciem mulieris multi perierunt.53 Idcirco timoratus et sanctus Job dixit:54 Pepigi fœdus cum oculis meis, ne cogitarem quidem de virgine.

Pelicientes animas instabiles. Secundum Bedam, pellices dicuntur meretrices, sumpto vocabulo a pollutione, vel a pellis suæ formositate, qua incautos alliciunt. Pelliciunt ergo animas instabiles, qui homines in fidei veritate et virtutum constantia non bene fundatos pestifere instruunt, ac seducunt. Quocontra loquitur

Paulus : Non circumferamur omni vento doctrinæ.55 Et in Ecclesiastico præcipitur :

Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui;5657 et in Proverbiis, Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas illis. Cor exercitatum, id est habituatum, in avaritia habentes, quia assidue cogitant qualiter temporalia sibi accumulent. Quocontra in Ecclesiastico fertur : Nihil iniquius quam amare pecuniam; et : Avaro nihil est scelestius; hic enim animam suam habet venalem.58 Maledictionis filii, id est maledictione digni : quemadmodum primo Regum David ait ad Abner :59 Filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum regem, id est morte digni.

Derelinquentes rectam viam, id est divina præcepta, Scripturarum documenta, fidem et legem Christi, exercitia virtuosa, per quæ omnia itur ad Deum, et recto tramite pertingitur ad salutem, erraverunt per vitiorum abrupta, juxta illud Proverbiorum :60 Relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas. De quibus Vas electionis fatetur :61 Impii proficient in pejus, errantes et in errorem mittentes. Secuti viam, id est iniquitatem, Balaam ex Bosor, id est ex urbe sic dicta venientem, ut tangit Beda, qui mercedem iniquitatis amavit, quoniam propter munera dedit regi Balac consilium decipiendi filios Israel, juxta illud Numerorum : Pergens ad populum meum, dabo consilium, quod populus tuus faciat populo huic.62 Correptionem vero habuit suæ vesaniæ, id est, pro sua insipientissima impietate debite est punitus. Fuit enim occisus a filiis Israel. Correptus quoque fuit ab angelo atque ab asina, ut subditur. Subjugale mutum animal, scilicet asina cui insidebat, loquendi facultatem ex natura sua non habens, voce hominis loquens, prohibuit prophetæ insipientiam. Asina quippe virtute divina insipientiam ipsius Balaam (qui fuit propheta, aliqua ex divina revelatione prænuntiando) redarguit, et eum a cœpto itinere, quantum in se erat, compescuit, dicens :

Cur percutis me ecce jam tertio ? Quæ omnia in Numerorum libro plenius sunt descripta. — Creditur autem quod angelus Dei per os asinæ verba illa formavit, nec asina verba illa intellexit, quum et numerare opus sit rationis, et in verbis illis numeratio fuit, quum dixit, Tertio. Unde, ut asserit Avicenna, gallina numerum pullorum suorum non noscit, sed multitudinem percipit. Dicitur tamen asina reprehendisse Balaam, quoniam verba reprehensoria protulit.

Hi sunt fontes sine aqua, id est doctores ficti carentes vera doctrina : quia doctores se esse præsumunt et jactant, quum deceptores exsistant, sicque assimilantur fonti siccato; et nebulæ turbinibus exagitatæ, id est similes nebulis a ventis hinc inde commotis : quoniam dæmonum suggestionibus et vitiorum impulsibus circumferuntur; quibus caligo tenebrarum reservatur :63 quia ut ait Salvator, projicientur in tenebras exteriores, ut de tenebris vitiorum præcipitentur in tenebras tormentorum. Et recte obscuritas infernalis caligo tenebrarum, quasi caligo caliginum, appellatur, quum sit vehementissima, quemadmodum rosa flos florum vocatur.

Superba enim vanitatis loquentes, id est verba falsitatis pomposa; vel, ut alii legunt, Superbia vanitatis, id est ex arrogantia propriæ vanitatis, loquentes : pelliciunt in desideriis carnis luxuriæ, id est, per concessionem et approbationem concupiscentiarum carnalium fallunt, eos qui paululum effugiunt, id est imperfectos, qui aliqualiter se ab erroribus ac peccatis cœperunt abstrahere; qui deceptores in errore conversati, id est assuefacti, libertatem illis promittunt, id est, deceptis a se affirmant quod libere sine peccato possint carnalia desideria adimplere. Per quod illos ad talia pronos, faciliter fallunt, quum ipsi hæretici et iniqui, servi sint corruptionis, id est falsitati ac impietati subjecti. A quo enim quis superatus est, hu-64 jus et servus est. Ipsi autem a vitiis et a diabolo victi sunt, idcirco vitiorum et dæmonum servi censentur. Propter quod loquitur Paulus : Resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur.65 Et apud Joannem asserit Christus :66 Omnis qui facit peccatum, servus est peccati.

Si enim refugientes coinquinationes mundi, id est, mundana et carnalia vitia evitantes, in cognitione, id est per veram fidem et fidelem notitiam, Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur, id est, recidivando pristinis vitiis involvuntur; facta sunt eis posteriora deteriora prioribus, id est, peccata quæ recidivando et post recidivum commiserunt aut inciderunt, enormiora sunt peccatis ante recidivum commissis, aut per omissionem contractis. Nam vulnera repetita sunt magis periculosa. Et recidivatio ista, propter ingratitudinem sibi annexam, qua quis de priore remissione, illuminatione et gratia Deo ingratus est, et propter præhabitam veritatis notitiam, valde auget et gravat peccata sequentia. Propterea subditur :

Melius enim, id est minus malum sive culpabile, erat illis non cognoscere viam justitiæ, id est divina præcepta et ea quæ necessaria sunt saluti, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato, id est ab observantia legis ac fidei christianæ divertere. Nempe quo quis plura a Deo beneficia est sortitus, eo plus obligatus est Deo gratus esse ac deservire. Idcirco doctus gravius peccat quam indoctus, ceteris paribus, præsertim quia qui viam agnoscit justitiæ, nec tamen observat, plus videtur Deum contemnere, quam justitiæ viam ignorans. Propter quod Christus disseruit: Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit, plagis vapulabit multis;67 qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Hinc dictum est per Jacobum : Scienti bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. Imo quam enorme sit istud, constat ex eo quod ad68

Hebræos legitur : Voluntarie peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia. Et rursus ad Hebræos terribiliter loquitur Paulus : Impossibile est eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cœleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, et prolapsi sunt, rursus renovari ad pœnitentiam, rursus crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. Hinc etiam Veritas contestatur : Si cæci esse tis, non haberetis peccatum; nunc autem dicitis, Quia videmus; peccatum vestrum manet.

Sed si ista ita se habent, videtur ignorantia hominem excusare. Imo apparet quod quum homo sit fragilis, tutius sit non discere neque agnoscere viam justitiæ, quam eam cognoscere, ne forte post ejus cognitionem contingat peccare, et graviorum reatum incurrere. Respondetur, quod ignorantia juris quod quis scire tenetur, non excusat a culpa, nec ignorantia crassa, seu affectata; sed ignorantia facti, adhibita diligentia bona, ignorantia quoque invincibilis, prorsus excusant. Et quamvis malum sit post veritatis notitiam cadere, ipsa tamen notitia in se bona est et optanda, et frequenter a variis malis præservat, et confert ad hoc ut homo resurgat celerius. Porro, qui viam nescit justitiæ, sine retinaculo errat, nec surgit.

Cur autem enormius sit post justitiæ agnitionem peccare, subjungitur. Contingit enim illis, scilicet recidivantibus, id veri proverbii. Idcirco ait, Veri proverbii, quia quod sequitur, ex libro Proverbiorum Salomonis acceptum est. Canis reversus ad suum vomitum. Sic siquidem Salomon in Proverbiis loquitur : Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, ita stultus qui iterat stultitiam suam.69 Nam, sicut id quod per vomitum est ejectum, resumere est valde abominabile, fœtens ac turpe; sic peccata pœnitendo deleta reiterare. Quod vero adjungitur, et, Sus lota in volutabro luti, princeps Apostolorum de suo apposuit, valdeque apte : nam sicut ex tali lotione efficitur porca sordidior quam fuerat ante, ita ex recidivo gravius homo coinquinatur.70 Itaque sicut vomens superfluam ejicit materiam qua premebatur : sic peccator confitendo effundit mentis venenum quod animam pressit; dum vero post pœnitentiam recidivat, instar canis redit ad vomitum, id est, quod salubriter evomuit, damnabiliter repetit. Postremo, in Scripturis per stultum designatur quicumque in mortali est vitio, et per stultitiam omnis mortalis intelligitur culpa. Sic in Ecclesiaste asseritur : Stultorum infinitus est numerus.

Footnotes

  1. Act. v, 36, 37. ↩

  2. I Petr. I, 18, 19. ↩

  3. I Cor. VI, 20. ↩

  4. Matth. VII, 15. ↩

  5. Act. XX, 29, 30. ↩

  6. Joann. XIV, 6. ↩

  7. Matth. VII, 14. ↩

  8. Is. XXX, 21. ↩

  9. II Tim. III, 1-9. ↩

  10. Luc. XX, 47. ↩

  11. II Cor. XI, 13; ↩

  12. Rom. XVI, 18. ↩

  13. Galat. VI, 12. ↩

  14. Job IV, 18. ↩

  15. Prov. v, 22. ↩

  16. Judæ 14. ↩

  17. Gen. vii, 7. ↩

  18. In I Petr. iii, 19, 20. ↩

  19. Gen. vi, 5-7. ↩

  20. Gen. xix, 24, 25. ↩

  21. Deut. xxix, 23. ↩

  22. Sap. x, 6, 7. ↩

  23. Hebr. xiii, 2. ↩

  24. Gen. xviii, 3; xix, 2. ↩

  25. Gen. xix, 15 et seq. ↩

  26. Ibid. 9. ↩

  27. Ps. xvii, 27. ↩

  28. Judith viii, 8. ↩

  29. Luc. 1, 6. ↩

  30. Job xxix, 11. ↩

  31. Ps. cxviii, 139. ↩

  32. Ps. xc, 15. ↩

  33. Judith vii, 23, 25. ↩

  34. Ibid. vii, 11, 13. ↩

  35. Judith viii, 11, 13. ↩

  36. Rom. xv, 1-3. ↩

  37. Is. v, 21. ↩

  38. Prov. III, 7, 5. ↩

  39. Luc. x, 12. ↩

  40. Matth. XI, 24; ↩

  41. Ezech. XVI, 49-51. ↩

  42. In II Petr. i, 4. ↩

  43. Prov. xxi, 15. ↩

  44. Ps. xci, 5. ↩

  45. Ps. xxxv, 9. ↩

  46. Eccle. xi, 10. ↩

  47. Eccli. xvm, 30. ↩

  48. Eccli. xviii, 30. ↩

  49. Prov. ii, 14. ↩

  50. Is. iii, 9. ↩

  51. 1 Thess. v, 8. ↩

  52. Joann. iii, 21. ↩

  53. Eccli. ix, 5, 7-9. ↩

  54. Job xxxi, 1. ↩

  55. Ephes. IV, 14. ↩

  56. Prov. I, 10. ↩

  57. Eccli. V, 12. ↩

  58. Eccli. X, 10. ↩

  59. I Reg. XXVI, 16. ↩

  60. Prov. II, 13. ↩

  61. II Tim. III, 13. ↩

  62. Num. XXIV, 14. ↩

  63. Matth. VIII, 12; XXII, 13. ↩

  64. Ibid. 9. ↩

  65. II Tim. ii, 26. ↩

  66. Joann. viii, 34. ↩

  67. Luc. xii, 47, 48. ↩

  68. Jacob. iv, 17. ↩

  69. Prov. xxvi, 11. ↩

  70. II Tim. ii, 26. ↩

Chapter 2 of 3