Skip to the text

Articulus 3

EXPOSITIO CAPITULI TERTII : HANC ECCE VOBIS, CARISSIMI, SECUNDAM SCRIBO EPISTOLAM.

HOC ultimo capitulo gloriosissimus apostolici chori hierarcha plenius destruit hæreticas pravitates, et fideles in fide confortat. Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quibus prima et secunda epistolis, vestram excito in commonitione, id est per hanc caritativam exhortationem, sinceram mentem a vitiis expurgatam, ut memores sitis memoria virtuosis actionibus juncta, eorum quæ prædixi, verborum Prophetarum et Apostolorum sanctorum, id est verborum a sanctis Prophetis Apostolisque prolatorum, videlicet documentorum ac mandatorum quæ tradiderunt. Aliqui textus habent, Verborum a Prophetis, et redit in idem : nam sensus est, Verborum dictorum a Prophetis. Memores quoque estote præceptorum Domini et Salvatoris nostri, id est præceptorum quæ Christus Dominus et Salvator in Evangelio dedit, qui decem præceptis aliqua addidit. Hæc memoria ad exsecutionem operis est ordinanda, juxta illud in Psalmo : Memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.

Hoc primum scientes, inter ea quæ jam scienda commemoro, quod venient in novissimis diebus, præsertim circa Antichristi adventum, in deceptionem, id est ad introducendum deceptionem, illusores Scripturarum ac fidei christianæ atque fidelium, juxta proprias concupiscentias ambulantes, id est vitiose carnaliterque viventes; et dicentes : Ubi est promissio aut adventus ejus? id est, ubi manent, aut quando apparebunt et implebuntur, quæ Jesus Nazarenus promisit suis cultoribus? Et quando ad judicium veniet ipse, prout prædixit? tanquam dicant : Omnia vana sunt et conficta, nec erit judicium, nec resurrectio mortuorum. Ex quo enim patres nostri dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ : id est, ab exordio sæculi et generationis humanæ, et a temporibus antiquissimis, in quibus obierunt progenitores nostri primævi, mundus juxta solitum cursum naturæ processit, duravit, nec notabiliter est mutatus : ergo nec in futuro mutabitur, nec generationum cessabit successio. Quemadmodum ergo Paulus secunda ad Thessalonicenses redarguit eos qui tunc secundum adventum Christi de proximo imminere asseruerunt, Non terreamini, inquiens, quasi instet dies Domini;1 sic princeps Apostolorum nunc eos condemnat qui de nimia dilatione secundi adventus Domini causabantur. Præinductis demum sanctissimi Petri verbis consonant, quæ ad Timotheum scripta sunt, ubi Vas electionis fatetur : In novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines amantes se ipsos, etc.2

Consequenter probat summus Apostolus falsum esse quod illi dicent, omnia a principio creaturæ sic perseverare.3 Latet enim eos hoc volentes, id est, qui illud dicturi sunt, nesciunt, quod cœli erant prius, et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo : per quæ ille tunc mundus inundatus periit. Oportet advertere, quod beatissimus Petrus non loquitur hic de superioribus cœlis, supra sphæram actionis et passionis subsistentibus, qui ex sua natura sunt incorruptibiles quantum ad suum esse substantiale, sed loquitur de cœlis aeriis, id est partibus aeris superiori et inferiori. Unde per Jeremiam Dominus loquitur : Milvus in cœlo cognovit tempus suum.4 Et quarto Regum asseritur : Ascendit Elias per turbinem in cœlum.5 Hinc et aves cœli vocantur, quia in aere volant.6 Porro, quod de his cœlis solummodo jam loquatur sacratissimus Petrus, hinc constat, quia intendit probare quod mundus semel per diluvium periit, et rursus in fine igne peribit. Idcirco non loquitur nisi de cœlis quos attigit aqua, et ignis attinget. Certumque est quod aqua sphæram lunæ non attigit, nec ignis conflagrationis creditur altius ascensurus quam illa ascenderat aqua. Et istud Thomas super quartum affirmat Sententiarum. Beda quoque, Albertus, et alii expositores concordant in isto.

Est igitur sensus : Cœli erant prius, id est, ab exordio ante diluvium fuerunt cœli aerii, quantum ad suam substantiam, utpote inferior pars aeris, et pars ejus superior quæ est supra cacumina montium : quam superiorem aeris partem aqua diluvii partim occupavit, quoniam quindecim cubitis altior fuit altissimis montibus terræ, ut scribitur in Genesi.7 Et terra etiam prius, scilicet ante diluvium, fuit de aqua, id est, per separationem aquarum a superficie terræ apparuit terra, juxta illud Genesis : Congregentur aquæ in locum unum, et appareat arida, et factum est ita.8 Et hæc eadem terra est per aquam consistens Dei verbo, id est, ex omnipotentis Dei decreto sive præcepto terra subsistit, et permanet in esse per hoc, quod partibus ejus undique supra superficiem ejus, et intra viscera ejus aqua miscetur, ut partes terræ sibi cohæreant : aliter redigerentur in pulverem. Propter quod asserit Avicenna : Ex terra pura non fit lapis, quia requiritur aqua, per quam fit continuatio partium terræ. Hinc loquitur Beda : Divina dispositione venis aquarum terra tota intrinsecus plena est, quemadmodum corpus animalium sanguinis venis repletur, ne ariditate terra deficiat, si aquarum cesset rigatio. Videmus namque æstatis calore terras consumpto earum humore flaccentes, atque in pulverem quem projicit ventus, esse redactas. Per quæ, hoc est per cœlos præfatos aerios et per terram, ille tunc mundus inundatus, id est inferior regio mundialis aquis perfusa, operta et occupata, periit, quantum ad viva contenta in terra et aere, præter ea quæ erant in arca. Nam omnia mortua tunc fuerunt. Periit etiam ille mundus, videlicet terra, aqua et aer, scilicet regio illa elementaris, quantum ad multa. Nam pristinum fructificandi vigorem perdidit terra, atque in variis locis ac partibus aliam dispositionem accepit. Sed et magna pars aeris corrumpebatur et vertebatur in aquas. Tunc quoque rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, puta Oceani.9

Cœli autem qui nunc sunt, id est prætacti cœli aerii, et terra quæ nunc est, id est, jam in rerum natura subsistunt, eodem verbo repositi sunt, id est, ex divino præcepto ad convenientem naturalemque formam et statum quos nunc habent, reducti sunt, per hoc quod aquæ diluvii cessaverunt, et terra et ignis ad pristinum statum ac modum, quantum ad multa, tunc redierunt, igni reservati in diem judicii et perditionis iniquorum hominum, id est, igne conflagrationis sunt exurendi atque purgandi in die judicii, qui est dies perditionis seu condemnationis hominum iniquorum. De quo die scriptum est : In diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur;10 et de furore Omnipotentis bibet. In Proverbiis quoque : Omnia propter se ipsum operatus est Dominus, impium quoque ad diem malum.11

Consequenter princeps Apostolorum breviter probat, quod propter dilationem futuri judicii æstimare nequaquam debemus futurum non esse judicium illud, quum omnis dilatio ista sit modica in Dei conspectu, et comparatione perpetuæ durationis eam sequentis. Nam subditur : Unum vero hoc non lateat vos, carissimi; et quid sit hoc unum, subjungit : quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus : id est, spatium quod Deus comparatione suæ æternitatis atque futuræ retributionis reputat quasi unum diem, est sicut mille anni, id est spatium multo longissimum secundum nostram computationem ac apparentiam; et mille anni apud nos, id est spatia temporum quantumlibet diuturna, sunt coram Deo quasi dies unus, quia suæ æternitatis respectu quasi momentum est. Propter quod ait Psalmista :

Quoniam mille anni ante oculos tuos, tanquam dies hesterna quæ præteriit.12 Vel sensus verborum istorum est, quod supersapientissimus Deus omnia in suæ æternitatis nunc seu momento conspiciens, ita contemplatur unum diem ut mille annos, et mille annos ut diem unum, quoniam cuncta præterita, præsentia et futura invariabiliter intuetur. — Porro, ut Beda refert, quidam prætacta verba sic intelligenda putarunt, quasi dies judicii per mille annos sit duraturus, non attendentes quod non simpliciter ait, Erit unus dies sicut mille anni, sed, Unus dies apud Dominum ut mille anni. Si autem dicere vellet quod dies judicii mille annorum spatio tenderetur, non opus fuisset ponere, Apud Dominum, quoniam dies illa etiam apud homines tantæ longitudinis esset.

Vult ergo beatissimus Petrus insinuare, quod omnium dierum et annorum finem certissime noscat Deus, certissime quoque prænoverit quando adventus sit adimplendus, et quando promissa præmia sint Sanctis reddenda. Idcirco subjungitur : Non tardat Dominus promissum, id est, promissa sua implere non differt ultra tempus præfixum ac debitum. Sic et in Habacuc habetur : Apparebit Dominus in13 finem, et non mentietur ; si moram fecerit, expecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit. Sed patienter agit, id est, longanimiter præstolatur, et differt judicium, propter vos, id est propter melius vestrum, nolens aliquem perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti. Sic et Christus testatur : Non est voluntas ante Patrem ut pereat unus ex his pusillis.14 Et ad Timotheum asseritur : Deus omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.15 In Ezechiele quoque habetur : Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat?16

Sed quomodo possunt hæc stare, quum per Isaiam Deus testetur, Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet ?17

Quum enim Dei voluntas omnipotens sit, utique adimplebitur. Propter quod in libro Esther legitur : Domine, Rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui tuæ resistere possit voluntati.18 Denique si tanta est felicitas civium supernorum, ut quidquid velint, præsto sit eis : quanto magis superbeatissimi Dei infinita exigit beatitudo, ut nil divinæ voluntati contrarium possit accidere ? — Ad hæc duplex est responsio : Prima, quod Deus quantum in se est, non vult quemquam perire, sed omnes salvari. Nam omnes ad pœnitentiam ac salutem hortatur, et pœnitentibus semper paratus est indulgere, nec alicui quod in se est facienti, denegat gratiam, imo per angelos sanctos custodit ac dirigit homines; nec ex parte Dei est defectus salutis cujuscumque pereuntis, quum Deus variis modis homines ad meliora invitet. Secunda responsio est, quod Deus non vult quemquam perire, sed omnes salvari : loquendo de voluntate antecedente, hoc est, considerando homines secundum quod homines sunt, utpote rationalis naturæ, felicitatis capaces, non autem loquendo de voluntate consequente, utpote considerando eos ut tales aut tales : quemadmodum rex terrenus vult omnes subditos suos prosperari ac vivere, in quantum sunt subditi sui, non autem in quantum quidam eorum malefici sunt, et rebelles, fures, homicidæ, latrones.

Insuper, ut recitat Beda, qui dixerunt diem judicii per mille annos duraturum, ideo hoc dixerunt, quia putabant necesse ut electi qui in fine mundi in peccatis aliquibus morientur, intra spatium tantum purgentur : non attendentes quantæ sit impudentiæ dicere, quod ceteri universi electi et justi suis corporibus in oculi ictu resumptis, per tot annos in terra aut aere præstolabuntur finem judicii, atque a præparata ac debita eis beatitudine differentur. — Quod quum ita sit, quam sacrilegum et mendosum est quod sceleratissimus asserit Mahometus in scriptis suis, diem judicii per quinquaginta millium annorum spatium duraturum!

Itaque Deus differt judicii diem, ut interim compleatur numerus electorum, et homines per pœnitentiam se expurgent, quemadmodum ad Hebræos scribitur : Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, Deo melius aliquid providente de nobis, ut non sine nobis consummarentur.19 Unde ut in Apocalypsi inducitur, animabus martyrum diem ultionis optantibus, respondetur divinitus, ut requiescant tempus adhuc modicum, donec compleatur numerus conservorum eorum.20

Adveniet autem dies Domini, id est dies judicii, qui specialiter dicitur dies Domini seu Christi judicis summi, qui est Dominus sabbati et temporis universi.21 Dies, inquam, judicii specialiter dicitur dies Domini, quia in eo ipse præcipue suam omnipotentiam, sapientiam, justitiam declarabit, suam operationem efficiet, suam voluntatem complebit. Tanquam fur, id

Ut est repente et improvise, Paulo testante :

Quum dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus;22 et rursus, Dies Domini, tanquam fur in nocte, ita veniet.23 Ideo ait Salvator : De die illa et hora nemo scit;24 et in Actibus, Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate.25 In quo cœli magno impetu transient, id est, cœli aerii, de quibus jam locutus est, grandi impulsu per ignem conflagrationis alterabuntur, atque a statu quem nunc habent, deficient. Aliquæ etiam partes aeris illo igne tunc corrumpentur. Denique aer terræ proximus, in Scripturis interdum vocatur cœlum, quum in Job dicatur :26 Amici Job sparserunt pulverem super capita sua in cœlum.27 Elementa vero calore ignis, quo conflagrabitur et purgabitur mundus inferior, solventur eo modo quo cœli tunc transibunt. Elementa namque transibunt et solventur : Primo, quoad cessationem motus et operationis eorum, quia non movebuntur ut modo, nec erit in eis generatio sive corruptio. Secundo, quantum ad mutuam transmutationem, quia per qualitates suas contrarias non alterabunt se invicem, nec in se mutuo agent ut nunc : quia cessante primi mobilis motu, cessabunt ista in inferioribus. Tertio, quantum ad innovationem, quia tunc transferentur ad dispositionem nobiliorem, et claritatem mirificam sortientur : quia ut creditur, terra splendebit ut aurum, aqua sicut crystallus, aer ut cœlum, ignis ut astra.

Terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur : quia non solum terra igne purgabitur, partimque caloris vehementia consumetur, sed et plantæ, ac bruta, ac cetera mixta, secundum se tota corruptibilia, penitus corrumpentur. Elementa vero, quia secundum se tota corruptibilia non sunt, secundum substantiam et modo præfato manebunt, præsertim quum sint de integritate consistentiæ ac ordinis universi : quamvis Beda videatur aliter hic sentire. Nam ait : Quatuor sunt elementa, quibus mundus iste consistit, ignis, aer, aqua, et terra :28 quæ cuncta ignis maximus ille absumet. Nec cuncta in tantum consumet ut funditus non sint, sed duo in totum consumet, duo vero in meliorem restituet faciem. Duo autem quæ dicit penitus consumenda, sunt ignis et aqua. Augustinus quoque in libro de Civitate Dei, relinquit sub dubio de aqua, quum in Apocalypsi legatur : Mare jam non est. Sed doctores scholastici asserunt, elementa omnia secundum substantiam permansura, præsertim quum ignis et aqua nobiliora sint terra. Porro quod dicitur, Mare jam non est, intelligitur sicut et illud : Cœlum et terra transibunt.

Apoc. xxi, 1.

Matth. xxiv, 35.

Quum ergo hæc omnia jam prædicta solvenda sint, id est corrumpenda seu alteranda, vel immutanda, juxta sensum præhabitum, quales, id est, quam diligentes, assiduos, et constantes, oportet vos esse in sanctis conversationibus, id est virtuosis operibus ? præsertim in operibus misericordiæ, tam corporalibus quam spiritualibus, de quibus specialiter fiet judicium, ut in Matthæo habetur. Ideo additur, et pietatibus : quod etiam potest exponi de duplici pietate, utpote de ea quæ est virtus moralis, et subvenit proximo in quantum est indigens, et ea quæ est unum de septem donis Spiritus Sancti, et subvenit proximo in quantum ad Dei imaginem et similitudinem est creatus, ut quidam distinguunt. Exspectantes districtum Dei judicium, et properantes in adventum, id est, celeriter ac ferventer vos præparantes ad secundum adventum, qui erit in fine : adventum, inquam, [diei] Domini nostri Jesu Christi, per quem, id est cujus imperio ac virtute, cœli ardentes, id est cœli aerii igne calefacti, solventur, secundum sensum inductum, et elementa, videlicet aqua et terra, ignis ardore tabescent, id est, a suo statu et modo deficient, partimque desinent, sicut expositum est.

Ibid. xxv, 34 et seq.

Is. xi, 2.

Quasi diceret : Valde virtuosos, timoratos, exemplares oportet vos esse, consideratione rigoris divini judicii. Si enim tam horribilia signa illud præcedent, et si tantam horribilitatem ac districtionem omnipotens, justus, metuendus Creator in rebus inanimatis monstrabit, certum est quod illud judicium in se ipso incomparabiliter ineffabiliterque durissimum erit. Et in ipsis hominibus impiis ineffabilem Deus ostendet severitatem, tanto certe majorem, quanto nunc clementius diuturniusque exspectat. Propter quod sanctus Job loquitur : Quis mihi hoc tribuat, ut in Job xiv, 13. inferno protegas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ? Et Psalmista : Nubes et caligo in circuitu ejus, justitia et judicium correctio sedis ejus ; ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Apud Isaiam quoque fertur : Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus et gravis ad portandum ; labia ejus repleta sunt indignatione ; spiritus ejus velut torrens inundans ad perdendas gentes.

Job xiv, 13.

Ps. xcvi, 2, 3.

Is. xxx, 27, 28.

Novos vero cœlos et novam terram, et promissa ipsius exspectamus. Non ait, Alios cœlos et aliam terram, sed, Novos, id est quantum ad modum et proprietates innovatos ac meliores effectos, et similiter terram novam et meliorem effectam. Cetera quoque Dei promissa, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, dotesque corporum glorificatorum et animarum felicium, præstolamur : quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei, ut dicitur ad Romanos octavo. Hinc apud Isaiam Dominus contestatur : Ecce ego creo cœlos novos et terram novam. In Apocalypsi quoque ait Joannes : Vidi cœlum novum et terram novam ; et dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. In quibus justitia habitat, id est habitabit, ut sit sermo propheticus, de futuro per modum præsentis, propter certitudinem prophetiæ, loquens. Tunc enim in corporeis illis cœlis ac terra, divina præclarissime re-

1 Cor. II, 9.

Rom. VIII, 21.

Is. LXV, 17.

Apoc. xxi, 1, 5. lucebit justitia, universis tunc tribuens quod promeruerunt, et electorum gloriam augens in cœlorum ac elementorum innovatione, in quorum inspectione gaudebunt. Habitabit etiam in illis justitia : quia ut in Apocalypsi habetur, non intrabit in civitatem cœlestem ac patriam Beatorum aliquid coinquinatum, sed soli justi, in quibus nunquam injustitia locum poterit obtinere, quia confirmati erunt in bono ;29 et erunt tunc omnia ad justitiæ æqualitatem plene redacta.

Ex quibus infertur salubris monitio, dum subditur :30 Propter quod, carissimi, hæc exspectantes, satagite immaculati et inviolati, id est mente et corpore purificati, fide et opere integri, a mortalibus et venialibus vitiis emundati, ei inveniri, id est ad Dei honorem ac gloriam veraciter apparere [in pace]. Tanta enim felicitas omni diligentia et labore est dignissima, nec Deus cernetur nisi a purgatissimis mentibus. Propter quod loquitur Judæis :31 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et ad Hebræos dicitur : Pacem sequimini et sanctimoniam, sine qua nemo Deum videbit. Hanc sententiam introduxit Vas electionis secunda ad Corinthios : Has, inquiens, habentes promissiones, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Domini.3233 Itaque, Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini ;34 beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum. Hinc ait Salvator : Beati servi illi, quos, quum venerit Dominus, invenerit vigilantes.35

Et Domini nostri Jesu Christi longanimitatem, id est diuturnam seu piam præstolationem, ac dilationem suæ remunerationis, salutem arbitramini, id est, salutarem vobis esse sentite : quia confert vobis ad gloriæ incrementum, ut et interim quotidie proficiatis, et plures salventur. Sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam, id est ei infusam in raptu suo usque ad tertium cœlum, quando vidit Deum per36 speciem, secundum Augustinum, et audivit verba arcana quæ non licet homini loqui, scripsit vobis. Quod enim scripsit uni Ecclesiæ, omnibus scripsit, quemadmodum Christus in Evangelio ait : Quod vobis (vel uni) dico, omnibus dico.37 Et quia beatissimus Petrus ambas suas scripsit epistolas electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Asiæ, etc., videtur quod eisdem scripsit et Paulus, qui Galatis Asianisque scripsit, ut certum est :38 quod et verba sequentia videntur prætendere. Nam subditur :

Sicut et in omnibus epistolis, id est, ceteris universis, loquens in eis de his de quibus ego jam scripsi vobis, utpote primo et secundo Christi adventu, innovationeque mundi, moralibus documentis, salutaribusque præceptis, et de vitandis hæreticis, de patientia quoque et constantia ad martyrium ; in quibus Pauli epistolis sunt quædam difficilia intellectu, id est ad intelligendum : quia in singulis ejus epistolis sunt talia multa, ea quæ Philemoni scripta est exempta. Præsertim in epistola ad Romanos, aliquot locos reperias quovis labyrintho magis extricatu difficiles. Quæ indocti et instabiles, præsertim hæretici, depravant, id est, false exponunt, male intelligunt, pervertunt, corrumpunt, addendo, subtrahendo, seu aliis modis, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem, id est ad propriam condemnationem gravissimam : quia non Paulo, sed sibi ipsis enormiter nocuerunt sic faciendo. Qui recte indocti vocantur, quoniam veris atque catholicis caruerunt doctrinis.39 Et erant instabiles, quoniam suis erroribus, vitiis et passionibus undique fluctuabant, nec in Deo, nec in ratione, nec in virtutibus fixi. De quibus ait Propheta :40 In circuitu impii ambulant ;41 et, Impii tanquam pulvis ante faciem venti. Unde in Proverbiis fertur : Quasi tempestas transiens, impius non erit ;42 justus autem, quasi fundamentum æternum.

Denique beatissimus et sapientissimus princeps Apostolorum, epistolas Pauli specialiter commendat et approbat: tum, quia tam Judæi obstinati quam hæretici specialiter detraxerunt Paulo, et epistolis ejus; secundo, quoniam Paulus diffusius ac difficilius scripsit, idcirco de suarum depravatione epistolarum majus fuit periculum. Præterea, in his resplendet profundissima gloriosissimi archiapostoli Petri humilitas, qui Paulum tam excellenter collaudat, quum Paulus in sua ad Galatas epistola reprehenderit Petrum: quod eum non latuit. Sancti etenim viri non proprias quærunt aut diligunt laudes, sed veritatis præconia, virtutum sublimia, justitiæ zelum, Dei honorem, animarum salutem; propriam quoque reprehensionem beneficium arbitrantur præcipuum. Non enim ad se ipsos reflectuntur inordinate, sed in Deum firmiter sunt conversi.

Deinde finalis exhortatio subinfertur. Vos ergo, fratres, præscientes Christum judicem esse venturum, hæreticos quoque diversa falsitatum portenta esse docturos, custodite, id est, ea quæ scripsi, memoriter retinete, et opere adimplete: juxta illud Psalmi, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.43 Quod autem aliqui libri habent, Vosmetipsos, non est de essentia veri textus, sed additum. Ne insipientium errore traducti, id est hæreticorum aut aliorum pravis doctrinis infecti, atque extra veritatis limites ad falsa translati, excidatis a propria firmitate, id est, a fidei ac virtutum constantia deficiatis. Hinc ad Thessalonicenses loquitur Paulus: Ne quis vos seducat ullo modo;44 itemque: Stabiles, inquit, et immobiles estote, abundantes in opere Domini semper.45 Unde et Christus hortatur: Videte ne quis vos seducat: surgent enim pseudoprophetæ et pseudochristi, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.46

Crescite vero in gratia, bene agendo, viriliter laborando, mentem assidue custodiendo, proficite in omni virtute, ac dono Spiritus Sancti, præsertim quum non crescere sit decrescere, et cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, id est in formata ipsius notitia, et in contemplatione suæ divinitatis sincera, in intelligentia mysteriorum ipsius, et in omnibus quæ sacra Scriptura docet de eo.47 In quorum cognitione proficit homo, legendo, ab aliis audiendo, per se diligenter considerando, præsertim divinam illuminationem suscipiendo, in dono sapientiæ donoque intellectus proficiendo, angelicam instructionem sumendo. Hinc ad Colossenses loquitur S. Paulus: Postulamus ut impleamini agnitione voluntatis Dei, in omni sapientia et intellectu spirituali, per omnia crescentes in scientia Dei.48 Ad Philippenses quoque: Existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi.49 Per Osee quoque ait Deus: Scientiam Dei volo plus quam holocausta.50 Siquidem hæc est vita æterna, ut cognoscamus Patrem verum Deum, et quem misit Jesum Christum.51 Ipsi gloria, id est majestas, beatitudo, lætitia, et clara cum laude fama, et nunc et in diem œternitatis, id est in militanti et triumphanti Ecclesia, in præsenti et in futuro, in via ac patria, qui cum Patre et Spiritu Sancto unus est Deus super omnia sublimis et benedictus. Amen.

Footnotes

  1. II Thess. II, 2. ↩

  2. II Tim. III, 1, 2. ↩

  3. Eccle. I, 15. ↩

  4. Jer. viii, 7. ↩

  5. IV Reg. ii, 1, 9. ↩

  6. IV Reg. ii, 11. ↩

  7. Gen. vii, 20. ↩

  8. Gen. vii, 17-24. ↩

  9. Gen. vii, 11. ↩

  10. Job xxi, 30. ↩

  11. Prov. xvi, 4. ↩

  12. Ps. lxxxix, 4. ↩

  13. Habac. II, 3. ↩

  14. Matth. XVIII, 14. ↩

  15. 1 Tim. II, 4. ↩

  16. Ezech. XVIII, 23. ↩

  17. Is. XLVI, 10. ↩

  18. Esther XIII, 9. ↩

  19. Hebr. xi, 13, 40. ↩

  20. Apoc. vi, 10, 11. ↩

  21. Matth. xii, 8. ↩

  22. 1 Thess. v, 3. ↩

  23. Ibid. 2. ↩

  24. Matth. xxiv, 36. ↩

  25. Act. 1, 7. ↩

  26. Job x, 12. ↩

  27. Job ii, 12. ↩

  28. Hebr. xi, 13, 40. ↩

  29. Apoc. xxi, 27. ↩

  30. B subditur : ↩

  31. Matth. v, 8. ↩

  32. II Cor. vii, 1. ↩

  33. Ps. cxviii, 1. ↩

  34. Ps. xxxi, 2. ↩

  35. Luc. xii, 37. ↩

  36. II Cor. xii, 2, 4. ↩

  37. Marc. xiii, 37. ↩

  38. I Petr. i, 1. ↩

  39. Galat. II, 11-14. ↩

  40. Ps. xi, 9. ↩

  41. Ps. i, 4. ↩

  42. Prov. x, 25. ↩

  43. Ps. CXVIII, 11. ↩

  44. II Thess. II, 3. ↩

  45. I Cor. XV, 58. ↩

  46. Matth. XXIV, 4, 24. ↩

  47. * [Amen] ↩

  48. Coloss. I, 9, 10. ↩

  49. Philipp. III, 8. ↩

  50. Osee VI, 6. ↩

  51. Joann. XVII, 3. ↩

Chapter 3 of 3