Proœmium
ENARRATIO
IN SECUNDUM LIBRUM REGUM
COMPLETO primo Regum volumine, in quo actum est de regno et præsidentia Saulis, nunc in secundo hoc Regum libro tractatur de principatu atque regimine David, cujus virtuositas in primo istius libri monstratur capitulo, sicut patebit. Porro quidam circa exordium expositionis hujus libri affirmat : Postquam in primo libro actum est de regno per electionem, hic consequenter agitur de regno per successionem, quia Isboseth successit Sauli, licet tempore brevi, et Salomon regi David. Cui II Reg.n, 10. dicto objici potest, quod in toto isto secundo Regum volumine nulla est mentio de præsidentia Salomonis, nisi in quantum prænuntiatur in libro isto :10 quemadmodum Ibid. vii, 12. etiam primo libro prænuntiata sunt per Samuelem principatus et præsidentia regis I Reg. xiii, 14; xv, 28. David. Successio quoque Isboseth fuit usurpata, non legitima : quoniam Deus jam determinavit atque prædixit, regnum esse transferendum a Saul ad David. Aptius igitur dici potest, quod postquam in primo libro tractatum est de regno Saul reprobati, hic agitur de regno David electi. Nempe (ut super Joannem asserit Augustinus) Saul fuit unctus in regem, non ut principatus in domo et posteritate sua maneret, sed ut transferretur ad David de stirpe Juda : quia et tribui Juda ex divina præordinatione et prophetica prænuntiatione debebatur regni primatus, quemadmodum Jacob patriarcha prædixit : Non auferetur sceptrum de Juda et dux de femore ejus, donec veniat qui Gen. xlxi, 10. mittendus est.11
ENARRATIO
IN SECUNDUM LIBRUM SAMUELIS
QUEM NOS VOCAMUS
SECUNDUM REGUM
IN HOC AGITUR DE REGIMINE POPULI ISRAEL PER REGEM DAVID, ET DE GESTIS PER IPSUM.
Footnotes
Chapter 1 of 36