Skip to the text

Articulus 1

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI PRIMI : FACTUM EST AUTEM POSTQUAM MORTUUS EST SAUL.

CONTINUANDO historiam libri istius ad ea quæ in fine præcedentis libri descripta sunt, dicitur : Factum est autem postquam mortuus est Saul, id est interfectus a Philistæis, vel potius a se ipso, prout in præcedenti libro est inductum, ut David cum suo exercitu reverteretur a cæde Amalec, id est interfectione Amalecitarum, quos grandi plaga occidit, sicut in primo libro est recitatum, et maneret duos dies in Siceleg urbe sic dicta, sibi a rege Achis concessa, jam tamen ab Amalecitis combusta, ut in præallegato primo libro patuit. In die autem tertia a reditu David, apparuit, non similitudinarie, sed exsistentialiter, homo veniens de castris, id est tentoriis seu turbis ipsius Saul, cujus servus fuerat homo iste, veste conscissa, et pulvere adspersus caput : quia in signum doloris sciderat vestem suam, et pulverem superjecerat capiti suo, ut moris fuit Judæis facere in magnis adversitatibus, ad quorum legem fuit conversus; et etiam apud quosdam gentiles fuit hujusmodi consuetudo.1 Unde in libro Job legitur de ejus amicis, quod viso Job a longe vulnerato ulcere pessimo, exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus, sparserunt pulverem super caput suum.2 Et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, id est, in terram prostravit se, ita quod facies sua attigit terram, et adoravit ipsum David adoratione duliæ, tanquam excellentem personam, et tanquam mox regem futurum : cujus gratiam obtinere desideravit, ita se humiliando, ac aliis modis, sicut patebit.

Et dixit ad eum David, qui valde sollicitus fuit et fervens ad percipiendum exitum belli, inter Israelitas Philistæos commissi, quia pro re publica Hebræorum fidelem habuit curam : Unde venis? Qui ait ad eum : De castris Israel fugi, id est de exercitu Hebræorum. Et dixit ad eum David : Quod est verbum, id est opus verbo seu recitatione dignum, quod factum est?34 Frequenter etenim in Scripturis sumitur verbum, pro re significata per verba, juxta illud in Zacharia: Hæc sunt verba quæ facietis.5 In Isaia quoque dicitur: Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua.6 Indica mihi. Repetitio est sensus ejusdem, estque additio ista signum seriosi fervoris, quem habuit David ad percipiendum rem gestam. Qui ait: Fugit populus Israel ex prælio. Non totus populus ille fugit, sed quidam ex eis, nam multi fuerunt in prælio isto prostrati, de quibus subjungitur: et multi corruentes e populo, mortui sunt, id est dejecti et victi a Philistæis. Deinde vir ille subjungit, quod putavit libenter audiendum a David: sed et Saul et filius ejus Jonathas interierunt. Tanquam dicat: Jam certus esse potes, quod regnabis, quia non solum Saul persecutor tuus occubuit, sed et Jonathas, qui inter filios Saul videbatur aptior ad regnandum post patrem suum. Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei: Unde scis, an scilicet ex aliorum relatu, aut proprio visu, quia, id est quod, juxta morem idiomatis Hebræorum, mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus? Prudens David non protinus credidit relationi adolescentis, sed certificari optavit, quia res nuntiata fuit magna et difficilis ad credendum, præsertim de Jonatha viro justo ac optimo, quod scilicet occisus esset et victus ab illis idololatris. Et mirum potuit apparere, quod Saul hucusque tam victoriosus, etiam contra allophylos, jam victus esset ab illis.

Ait adolescens qui nuntiabat ei: Casu veni in montem Gelboe, id est, fugiendo tandem fortuitu perveni ad montem sic appellatum in terra Israel situm: nec opus est multum inquirere, an juvenis ille veraciter dixit hoc, an mendose, sicut et alia quædam infra mendaciter protulit; et Saul incumbebat super hastam suam, id est, ex vulneribus et labore belli lassatus ac debilitatus, apodiavit et sustentavit se super propriam lanceam, quasi progredi non valens. Porro currus et equites appropinquabant ei, id est, Philistæi tam in quadrigis bellicis quam super equos, eum insequentes, approximabant eidem, ita quod non erat spes de evasione ipsius. Pugnantium autem quidam pugnant ex curribus, quidam ex navibus, quidam equestres, quidam pedestres. Et conversus post tergum suum, id est, retro se vertens ad videndum quis esset, cujus sonitum fugientis audivit, vidensque me, vocavit me, non proprio nomine meo, quia nondum cognovit personam meam, sed communi quodam vocabulo me vocavit.

Cui quum respondissem, Adsum, tanquam paratus venire ad te, dixit mihi: Quisnam es tu? Ut paulo post referetur, adolescens iste creditur fuisse filius Doeg, qui erat familiarissimus Sauli: quomodo ergo Saul non cognovit filium ejus?7 Respondetur, quod ex magna sanguinis effusione caligavit visus Saulis, vel ex turbatione vehementi id contigit quod non cognovit juvenem illum. Fuit quoque debilis imaginativæ, instabilisque memoriæ. Vel adolescens iste nondum frequentavit curiam regis: sic Saul non habuit distinctam ejus notitiam. Et aio ad eum: Amalecites ego sum, id est natus de stirpe Amalecitarum. Amalec quippe fuit filius Eliphaz filii Esau, qui alio nomine dictus est Edom, a quo Idumæi vocati sunt, ut patet in Genesi.8910 Sicque concordatur, quod adolescens iste fuit Amalecites, et nihilo minus filius Doeg Idumæi, quia Amalecitæ Idumæi fuerunt. Sed quum multi fuerint Amalecitæ, qualiter juvenis iste satisfecit quæstioni Saulis interrogantis, Quisnam es tu, dicendo, Amalecites sum? Ad quod respondendum videtur, quod in familia Saul forsan non erant Amalecitæ, nisi Doeg et proles ipsius, vel ipsi præ ceteris noti fuerunt Sauli. Sicque cognito quod juvenis iste non erat Doeg, mox Saul agnovit, quod filius fuit illius.

Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me, quoniam tenent me angustiæ, id est dolorum et pœnarum pressuræ, sicque interficiendo me celeriori supplicio, liberas me a diuturniori tormento; et adhuc tota anima mea, id est totus vigor animæ meæ, in me est, ut quidam exponunt; sed non apparet expositio vera, quoniam Saul fuit jam valde debilitatus, et in vigore animali, vitali, sensitivo ac progressivo deficiens, imo letaliter vulneratus, sicque non fuit tunc in eo tota anima sua, quantum ad potestatem, sed quantum ad suam essentiam: quoniam anima est simplex, incorporalis et indivisibilis forma, quoad suam essentiam, exsistens tota in toto, et tota in qualibet ejus parte. Stansque super illum, occidi illum. Secundum expositores communiter, juvenis iste hæc finxit, ita quod nec Saul præcepit ei quod dictum est, nec ipse occidit Saulem, sed Saul se ipsum, ut dictum est in expositione capituli ultimi primi libri. Verumtamen dixit se Saulem occidisse, sperans per hoc placere regi David, quemadmodum infra Baana et Rechab leguntur occidisse ipsum Isboseth, ejusque caput tulisse ad David, ad complacendum eidem. Verumtamen Josephus videtur sentire, quod juvenis iste veraciter dixit verba præhabita. Recitat namque Josephus, quod quamvis Saul irruit super gladium suum, tamen præ debilitate non potuit se perforare, ac subito trucidare: ideo juveni huic commisit, ut impingeret se tam impetuose in ensem, quod protinus moreretur, quod et juvenis fecit. Ad quod posset applicari quod subditur: Sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam. Ac si juvenis dicat: Ideo ipsum occidi, mortem ejus accelerando, quoniam certus fui, quod non poterat diu vivere postquam cecidit super gladium suum, quod faciendo, læsit se ipsum letaliter, quamvis potuisset ad tempus supervixisse. Alii tamen exponunt hoc sic: Sciebam quod vivere non poterat post ruinam, id est post vulnerationem qua a sagittariis Philistinorum fuit vehementer vulneratus, ut in præcedenti habetur libro. Maluit autem Saul occidi a juvene isto, vel a Doeg patre ipsius, quoniam ambo erant proselyti, id est ad Judaismum conversi,

I Reg. xxxi, 4.

II Reg. iv, 5-8.

I Reg. xxxi, 3. ne occideretur a Philistæis incircumcisis: imo potius quia timebat a Philistæis confusibiliter turpiterque tractari, ut in primo libro continetur.

I Reg. xxxi, 4.

Et tuli diadema quod erat in capite ejus, id est, quo Saul uti solebat in capite suo. Aliqui tamen per diadema intelligunt galeam diadematam in regium signum. Et armillam de brachio illius. Armilla est ornamentum brachii aureum sive argenteum, sicut inauris ornamentum est aurium, et annulus digitorum. Et attuli ornamenta hæc ad te dominum meum huc, ad captandum benevolentiam tuam. Circa hoc Magister in historiis scribit: Dicunt Hebræi, hunc esse filium Doeg, cui ipse Doeg, antequam irruit super gladium suum, tradidit insignia regis quæ custodivit, ut filius suus ferens ea ad David, redderet eum sibi placabilem. Sic et Cato invidens gloriæ Julii Cæsaris, suspendit se ipsum, ne Julio subderetur: tamen antequam se suspendit, consuluit filio suo, quod se subderet Julio, et gratiam apud ipsum invenire studeret, prout in libro de Civitate Dei recitat Augustinus.

Apprehendens autem David vestimenta sua, scidit ea pro parte, in signum magnæ tristitiæ ac doloris. Quo patet grandis perfectio sancti David, qui de interitu tam crudelissimi hostis sui non fuit gavisus, sed contristatus, neque gaudebat de sua mox futura promotione in regem, imo de morte Jonathæ et populi Dei vehementissime doluit. Omnesque viri qui erant cum eo, sciderunt vestes suas ex causa eadem, quamvis probabile sit, quod multi eorum de morte Saul, a quo tantas sustinebant molestias, non doluerunt, sed magis gloriabantur, sperantes ipsum David mox promovendum in regem: propter quod etiam de morte Jonathæ minus dolebant. Hi ergo morem gesserunt ipsi David, conformantes se ei in vestium scissione. Erant autem cum David viri sexcenti, ut in primo libro patuit. Et planxerunt lugubri corde, et fleverunt lacrimarum effusione, et jejunaverunt usque ad vesperam, juxta le-

Ibid. xxx, 9. gem, super Saul, et super Jonathan filium ejus, quem specialiter defleverunt propter probitates ipsius. Tamen et alii duo filii Saul, videlicet Abinadab et Melchisua, fuerunt in bello illo occisi, ut in primo libro Paralipomenon legitur.1112 Et super populum Domini, et super domum Israel. Quidam per populum Domini, intelligunt Levitas ac sacerdotes, qui erant specialiter populus Dei, utpote divino cultui deputati, quorum aliqui in prælio illo interierunt. Porro per domum Israel intelligunt reliquas tribus, ex quibus plurimi ceciderunt. Eo quod corruissent gladio Philistinorum : quod fuit dolorosum, quod scilicet cultores veri Dei fuerunt ab illis idololatris trucidati. Tamen (ut tactum est) quidam existentium cum David, de morte Saul non fleverunt ex corde. Jejunabant autem ex mœrore et forsan pro animabus occisorum, ut citius transferrentur de purgatorii pœnis ad limbum patrum : quod de David et ceteris devotioribus credi plus potest. Sed quum David interrogavit juvenem, Unde scis, quia mortuus est Saul, et Jonathas? cur juvenis nihil respondit de Jonatha? Dici potest, quod ideo, quia sciebat quod David tristaretur de obitu Jonathæ, tanquam carissimi sui.

Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei : Unde es tu, id est de qua stirpe et terra? Qui respondit : Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum. Tanquam dicat : Alienigena sum natione, de progenie et territorio Amalecitarum, ita quod pater meus in regno Israel habitavit peregrinus et advena, atque proselytus factus est : quod totum de Doeg verificatur, ut patuit. Sed quum juvenis iste agnoverit ipsum Doeg fuisse præcipuum adversarium David, cur ita respondit?13 Dici potest, quod ideo non expressit patrem suum proprio nomine, vel putavit ipsum David sibi non indignaturum, eo quod dixit se occidisse Saulem, et quia attulit ei pretiosa insignia regalia jam præfata. Præterea quæritur, cur David rursus quæsivit, Unde es tu? quum juvenis iste paulo ante locutus sit, Amalecites sum. Respondetur, quod David præ admiratione facti et cordis turbatione non advertit hoc verbum. Et ait David ad eum : Quare non timuisti mittere, id est extendere, manum tuam, ut occideres christum Domini, scilicet Saulem regem unctum per Samuelem ex Dei præcepto, ut tu ipse affirmas?14 tanquam dicat, Merito debuisses hoc facere timuisse, et ex timore Dei vitasse.

Vocansque David unum de pueris, id est ministris suis, ait : Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est. Et ait ad eum David : Sanguis tuus super caput tuum, id est, tibi ipsi et tuo excessui imputanda est hæc tua occisio, quia hanc meruisti. Unde de juste occidendis aut juste occisis, frequenter in Ezechiele habetur : Sanguis ejus in ipso erit; vel, Sanguis ejus erit super caput ipsius.15 Porro per sanguinem in Scripturis aliquando designatur peccatum, quandoque pœna peccati, interdum propinquus, nonnunquam carnalitas. Os enim tuum locutum est adversum te, dicens : Ego interfeci christum Domini. Ac si dicat : Quod putasti te dicere ad tuam prosperitatem, versum est tibi ad tuum interitum, quoniam zelo justitiæ displicuit mihi, quod ex tua malitia æstimasti mihi debere placere. Non est putandum, quod David ex ira aut odio fecerit adolescentem istum occidi, eo quod pater suus Doeg fuerit persecutor ipsius David, sed æquitatis amore, et ut juvenis ille in præsenti punitus, evaderet damnationem perpetuam.

Quocirca inquiritur, an juvenis ille meruisset mortem, occidendo Saulem, an etiam meruit mortem, mendose dicendo, se fecisse hoc ipsum. Et apparet, quod non, quia secundum narrationem adolescentis istius, quam David credidit veram, ipse adolescens hoc fecit ex præcepto Saul. Præterea mendacium non videbatur morte plectendum. Et respondendum, quod sicut non licuit Sauli se ipsum propria manu occidere, ita nec manu alterius.1617 Idcirco juvenis ille non debuit ei in jussione hujusmodi obedire. Aliqua quoque mendacia perniciosa, ut falsa testimonia, lex morte punivit. Itaque peccavit hic adolescens, vel taliter mentiendo, et per gesta iniqua gratiam David quærendo, vel juxta Josephum impingendo Saulem in gladium, quum propter regiam dignitatem et sanctam unctionem debuerit hoc vitare, et christum Domini judicio Dei, cujus vicarius erat, committere.

Planxit autem David planctum hujuscemodi, id est lugubre carmen, quod paulo post subditur, super Saul et super Jonathan filium ejus, id est de interfectione et morte ipsorum, sicut adhuc fieri solent carmina mœsta de magnorum debellatione ac strage. Et præcepit ut docerent filios Juda arcum, id est, ut parentes nati ex tribu Juda, instruerent filios suos in arte et exercitio sagittandi, ut de cetero possent resistere Philistæis, qui sagittando prævaluerunt: et hoc specialiter jussit tribui Juda, quia tribus illa ceteris bellicosior fuit et fortior, et David natus fuit ex ea, et scivit quod tribus illa primo susciperet se in regem; sicut scriptum est in libro Justorum. De libro Justorum et allegatione ipsius, fit mentio in duobus locis Scripturæ canonicæ, scilicet in libro Josue, et hoc loco. Quid autem per librum Justorum videatur intelligendum, super librum Josue diffuse induxi, idcirco pertranseo, nisi ut breviter aliquid tangam, quod ad hujus loci intelligentiam confert.18 Itaque quidam per librum Justorum intellexerunt librum Geneseos, in quo agitur de pluribus justis qui a principio mundi usque ad Jacob patriarcham et filios ejus fuerunt; et in libro illo dicunt istud de arcu prænuntiatum a Jacob in benedictione Judæ, in qua inter cetera continetur, Manus tuæ in cervicibus inimicorum tuorum:19 quod in David asserunt adimpletum, quia adversarios suos undique expugnavit, ad quod arte sagittandi fuit adjutus. Alii dicunt istud de arte sagittandi insinuatum in Genesi, ubi Jacob testatur se tulisse agrum de manu Amorrhæi in arcu et gladio suo.20 Sed ut super Josue scripsi, nec istud de David, nec quod in Josue allegatur de statione solis et lunæ scriptum esse in libro Justorum, habetur in Genesi formaliter aut aperte, imo nec quantum ad sensum, nisi forsan valde obscure;21 neque in libris Regum aut Paralipomenon legitur David prævaluisse arcu in præliis. Porro aliqui libri non habent Arcum, sed in Hebræo habetur ac libris correctis. Rabanus autem per arcum intelligit fortitudinem. Unde et aliqui sic exponunt: Præcepit ut docerent filios Juda arcum, id est robur seu firmitatem virtutum, quatenus fortes fierent in timore Dei et obedientia legis, ne mererentur debellari, quemadmodum Saul propter inobedientiam suam.22

Sequitur carmen. Et ait David, incipiens carmen lugubre per verba sequentia: Considera, Israel, pro his qui mortui sunt, id est, tu popule Israel adhuc superstes et vivens, diligenter perpende quid tibi agendum sit propter eos qui de semine tuo jam corruerunt in bello, ne tale quid tibi contingat. Considera quoque quam præclari fuerunt, qui pro boni communis defensione occisi sunt, ut tempore opportuno mortem eorum zelo justitiæ ulciscaris. Considera item, quam miserabiliter ceciderunt in propria terra. Unde subjungitur: super excelsa tua vulnerati, id est in montibus propriæ terræ læsi et victi, ita quod nec in propria terra, nec in locis ejus altioribus ac munitis potuerunt evadere. Hinc clarius subditur: Inclyti Israel, utpote rex Saul et Jonathas ac alii nobiles, super montes tuos, id est in aliquibus montium partibus, interfecti sunt. Ideo per modum admirantis et dolentis David adjecit: Quomodo ceciderunt fortes? quasi dicat: Mirum et dolorosum est hoc, ac ultio Dei esse videtur propter peccata Saul et consimilium ei. Circa hæc scribit Rabbi Paulus: Hoc præceptum David, videlicet verba illa, Et præcepit ut docerent filios Juda arcum, ut quidam Hebræorum expositores dicunt, est de substantia carminis hujus, quia in carmine hoc intendebat David deplangere valetudinem et debilitatem populi Israel, in propria terra ac locis excelsis turpiter victi: ex quo intulit lamentando, quod jam non restabat modus defendendi plebem ac patriam, nisi per sagittariam artem, per quam debiliores quandoque superant fortiores: quod non solet ita contingere in bellis quæ fiunt in gladio. Ideo David tanquam proœmium carminis sui præmisit, lamentatorie dicens, Præcepit ut docerent filios Juda arcum.

Nolite annuntiare in Geth, id est, factum istud non divulgetis magis quam divulgatum est in urbe Philistinorum, Geth nomine, neque annuntietis hoc in compitis Ascalonis, id est triviis, quæ sunt juxta urbem Philistiim, nomine Ascalon.23 Compitum quippe est trivium, seu locus in quo tres viæ concurrunt, in quo solent homines convenire, et rumores percipere ac referre. Ne forte lœtentur filiæ Philistiim, id est mulieres ac natæ Philistinorum; ne exsultent filiæ incircumcisorum. Repetitio est ejusdem sententiæ, quia Philistæi incircumcisi fuerunt. Exsultatio tamen proprie dicitur, quasi extra se saltatio, scilicet exhilaratio corporis in signa lætitiæ foris erumpens ex redundantia interioris jucundationis in corpus. Sicque possunt hæc ad diversa referri, ut sit sensus: Ne lætentur intus in corde, nec exsultent chorizando ac tripudiando de suorum victoria et Hebræorum ruina. Consueverunt etenim puellæ et feminæ in choreis et sessionibus suis ac viis cantare cantilenas, de populi sui triumpho et adversariorum dejectione compositas. Unde et supra in primo libro habetur: Quum reverteretur David, percusso Philistæo, egressæ sunt mulieres in occursum cantantes, chorosque ducentes atque dicentes, Percussit Saul mille, et David decem millia.24 In præinductis verbis loquitur David per modum optantis, quo quis non valens aliquid totaliter impedire, cupit illud impedire quantum possibile est; vel prohibuit modum facti Philistæis referri, quibus notorium fuit ipsum factum.

Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, id est, infructuosi de cetero sitis; nam fructificatio terræ requirit humorem, imo et pluviam in terra Judææ, juxta illud Deuteronomii: Terra ad quam ingrederis, montuosa est, de cœlo exspectans pluviam.25 Sicque in verbis his est metonymia, quoniam causa ponitur pro effectu, videlicet ros et pluvia pro fructu, qui ex rore et pluvia nascitur. Neque sint ibi agri primitiarum, id est terra arabilis, in qua nascantur gramina, quorum primitiva offerantur ministris templi secundum legem. Itaque David imprecatus est mala, seu maledixit his montibus, non quod montes peccaverint, sed propter adversa et vitia quæ contigerunt in eis, in detestationem malorum hujusmodi.26 Unde subjungitur: quia ibi abjectus est clypeus fortium, id est, fortes Israel perdiderunt vel abjecerunt ibi clypeos suos ac alia arma ut celerius fugerent. Vel, clypei ibi abjecti sunt, id est ablati per hostes qui spoliaverunt armatos Hebræos. Clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo, id est, etiam Saul rex viliter ibi dejectus est, clypeoque privatus tanquam unus de populo.

Porro quod sequitur, A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, quidam referunt ad verba præhabita, ut sit sensus: Ita abjectus est clypeus Saul propter scelera quæ commisit, occidendo sacerdotes Domini, qui erant viri robusti, quorum robur per adipem designatur, de quibus in primo libro habetur.27 Vel, ita occisus est Saul et populus ejus a sanguine interfectorum et adipe fortium, id est a Philistæis, in quibus viguit sanguis et adeps, per quæ duo fortitudo exprimitur, quoniam præstant corpori robur, juxta illud in Job:28 Iste moritur robustus, viscera ejus plena sunt adipe. Quidam exponunt sic: Ita abjectus est Saul a sanguine interfectorum, id est propter peccatum quod commisit, usurpando sibi sacerdotale officium, quando obtulit holocausta et victimas, prout in primo libro patuit.29 Porro Hebræi et quidam expositores catholici inchoant versum sequentem a verbis istis, sanguine interfectorum, ab adipe fortium. Sagitta Jonathæ nunquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis: id est, Jonathas non direxit sagittas in hostes frustra, nec Saul percussit adversarios sine effectu, sed perforaverunt et vulneraverunt inimicos usque ad sanguinis effusionem, adipisque læsuram: per quod insinuari videtur, quod etiam in hoc bello quo succubuerunt, multos Philistinorum interfecerunt, antequam interfecti fuerunt.

Saul et Jonathas amabiles et decori valde in vita sua. Saul equidem in naturalibus donis fuit multum amabilis, strenuus quoque in bellis, et pro defensione populi sui audacter ac sponte exposuit se periculis mortis. Et quamvis inique persecutus est David, tamen amabiliter habuit se ad populum suum, et populus valde dilexit eum, quia quocumque se vertit, adversariis suis prævaluit.3031 Denique, ante promotionem suam ad regnum, atque in regni sui principio erat tam bonus, et in gratiæ donis ita amabilis, quod in plebe non fuit melior et amabilior illo, ut dictum est in primo libro.32 Jonathas vero fuit excellenter amabilis in gratiarum ac naturæ muneribus, fidelis, probus et virtuosus: sic quoque ambo fuerunt decori et pulchri. Nam ut in Ethicis Aristoteles protestatur, ad corporalem pulchritudinem tria requiruntur, videlicet elegans statura, congrua habitudo proportioque membrorum, et superfusio vividi ac convenientis coloris. Hinc homines parvæ staturæ non dicuntur proprie pulchri, quamvis speciosi possint vocari. Saul autem ab humero et supra super omnem populum eminebat, et membra sua erant ad invicem bene proportionata, atque vivaci colore fuit perfusus.33 Jonathas quoque, quamvis minor fuit patre, tamen elegantis fuit staturæ, qui etiam spirituali pulchritudine gratiæ ac virtutum fuit ornatus. Sed et morali pulchritudine, quæ consistit in morum condecentia, uterque resplenduit, quamvis Saul postea ex capitis debilitate interdum indecenter se habuit. In morte quoque non sunt divisi, et ita sunt sibi invicem assimilati ac couniti in morte, quemadmodum et in vita. Unde et amplius condolendum est eis, quod tales ac tanti pariter corruerunt. Hoc ipsum et de præclarissimis viris Amico et Amelio, quorum miri et gloriosi gestus leguntur, verissime dici potest, qui sibi invicem erant simillimi in vultu, membris, loquela ac moribus, erantque præamabiles atque pulcherrimi viri. Aquilis velociores ad persequendum adversarios, leonibus fortiores, ad prævalendum in præliis: quod tamen per modum hyperbolicæ locutionis est intelligendum, utpote per excessum prolatum, ad designandum, quod erant valde veloces, agiles et robusti.

Filiæ Israel, super Saul flete, id est, ejus mortem deplangite, qui vestiebat vos coccino in deliciis, id est delicioso vestitu ex panno rubei coloris de hostium spoliis, qui præparabat ornamenta aurea cultui vestro, id est vestro amictui, circa quem estis multum intentæ. Vel per cultum designatur ornatus. Saul autem tam victoriosus fuit in præliis, quod de hostium prædis frequenter præstitit feminis et puellis, præsertim nobilibus, talia ornamenta. Quomodo ceciderunt fortes in prælio? Ex renovatione doloris istud repetiit David, quia ex rememoratione probitatum Saul ac Jonathæ, fuit in eo dolor de eorum interitu renovatus.

Jonathas in excelsis tuis occisus est, id est super montes præfatos terræ tuæ, o Israel. Vel: Jonatha, in excelsis tuis occisus es, id est, o tu Jonatha, in juventute tua et in statu tuo sublimi es interfectus, quando jam videbaris vicinior ad regnandum! Propter quod magis compatiendum est tibi. Doleo super te, frater mi Jonatha: frater mi, ex familiarissima caritate et cultu religionis ejusdem, et quia de semine Israel, et ejusdem speciei conformitate, et quoniam soror tua est conjux mea;34 decore nimis, sicut expositum est, et amabilis super amorem mulierum, id est mulieribus amabilior, quum tamen viri vehementer ad mulieres afficiantur, in tantum, ut sæpe vincantur amore atque delirent, prout in apocryphis Esdræ plenius recitatur.35 Vel, Amabilis super amorem mulierum, id est affectum inflammans ad te amandum magis intense, quam feminæ amant, quæ etiam non mediocriter affici solent ad viros. Nam et sicut turpe appetit bonum, et materia formam, sic femina virum, ut dicit Philosophus, quamvis et verba ejus aliter queant exponi. Sicut mater unicum amat filium suum, ita te diligebam : tum propter tuam bonitatem, tum propter caritatem qua me prævenisti quum vicissem Goliath, ut dictum est in primo libro; tum propter effectus caritatis tuæ ad me, et beneficia tua mihi impensa (de quibus in multis capitulis primi libri est dictum); et propter affinitatem. Porro amor matris, præsertim viduæ ad unicum filium, est valde præcipuus, ut ait Hieronymus. Talis etenim mater viri solatio destituta, affectionem suam valde recolligit ac defigit in unico pignore uteri sui. Unde et Christus Dominus tali matri compatiens, suscitavit filium ejus a morte.36

His dictis, rursus dolore stimulatus, repetiit David : Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica ? quia arma eorum fuerunt ablata per hostes, nec potuerunt armatos defendere. Juxta hunc modum in carminibus jucunditatis solent aliqua verba jucundiora multoties repeti, et in carminibus tristibus aliqua verba dolorosiora.

Circa præhabita ait Petrus Comestor : Creditur carmen istud metrice fuisse compositum, estque continentia hujus carminis tripartita. Primo agit de loco in quo facta est strages, et imprecatur ei malum. Secundo commendat Saul et Jonathan. Tertio specialiter commendat Jonathan, ostendens quantum dilexerit eum.37 Nec obest, si aliquando pluraliter, aliquando singulariter de eodem monte loquatur. Est enim unus mons, plures habens colles. Montes isti (ut dicunt) ante fuerunt uberrimi, et imprecatus est eis David non ariditatem, sed sterilitatem. Nam ait : Neque sint ibi agri primitiarum, id est fructuum optimorum, ut prius. Alii dicunt maledictionem hanc prophetiam fuisse, quæ impleta est sub Elia, quando facta est in Israel fames magna, ut infra tertio libro habetur.38 Postremo, in verbis præscripti carminis loquitur David ad Jonathan mortuum tanquam ad viventem, ut moris est deplangentium mortuos, non quod mortui hujusmodi verba audiant : qui tamen ea variis modis cognoscere possunt. Nam corpore mortui, vivunt in anima, et ea quæ fiunt pro ipsis, cognoscere atque percipere queunt pluribus modis.

Footnotes

  1. 1 Reg. xxix, 3, 4. ↩

  2. Job II, 12. ↩

  3. Job xxvii, 6; xxx, 1. ↩

  4. Job xxx, 17. ↩

  5. Zach. viii, 16. ↩

  6. Is. xxxix, 2. ↩

  7. 1 Reg. xxii, 9. ↩

  8. Gen. xxv, 30. ↩

  9. 1 Par. 1, 36; ↩

  10. Gen. xxxvi, 12; ↩

  11. 1 Par. x, 2. ↩

  12. 1 Reg. xxxi, 2; ↩

  13. 1 Reg. xxii, 9, 22. ↩

  14. 1 Reg. ix, 16; x, 1. ↩

  15. Ezech. xviii, 13; xxxiii, 4. ↩

  16. Deut. v, 17. ↩

  17. Exod. xx, 13; ↩

  18. Josue x, 13. ↩

  19. Gen. XLIX, 8. ↩

  20. Gen. XLVIII, 22. ↩

  21. Josue x, 13. ↩

  22. I Reg. xv, 26. ↩

  23. 1 Reg. vi, 17. ↩

  24. 1 Reg. xviii, 6, 7. ↩

  25. Deut. xi, 10, 11. ↩

  26. Num. xxviii, 26. ↩

  27. 1 Reg. xxii, 18. ↩

  28. Job xxi, 23. 24. ↩

  29. 1 Reg. xiii, 9. ↩

  30. 1 Reg. xiv, 47. ↩

  31. I Reg. xviii, 29. ↩

  32. I Reg. ix, 2; x, 24. ↩

  33. I Reg. x, 23. ↩

  34. I Reg. xviii, 27. ↩

  35. III Esdr. IV, 26-31. ↩

  36. Luc. VII, 12-15. ↩

  37. I Reg. XVIII, 1-4; XIX, 1-7; xx. ↩

  38. III Reg. XVII. ↩

Chapter 2 of 36