Articulus 35
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI QUARTI : ET ADDIDIT FUROR DOMINI IRASCI CONTRA ISRAEL.
RECITATUR hic factum David, in quo mirabilia Dei judicia declarantur, rigor justitiæ, dulcor clementiæ, immensitas divinæ sapientiæ ostenduntur. Et addidit furor Domini, id est justitia Dei, quæ ob vehementiam suæ districtionis in ulciscendo, furori similis sæpe esse videtur, irasci contra Israel, id est Israeliticum populum, infligendo eis malum pœnæ, quod infra in isto narratur capitulo, et permittendo eorum regem incidere culpam, ob quam ipsi quoque puniti sunt, quia et culpam illam rex permittebatur incidere, propter suorum demerita subditorum. Quamvis enim non subtrahat Deus gratiam uni propter alterius iniquitatem, nisi et ipse cui subtrahitur gratia, aliquo modo illam gratiæ subtractionem promereatur; potest tamen contingere, quod is qui gratiam habet, eam amittat: quam non amitteret, si alii pro ipsius conservatione debito aut decenti modo orarent, aut bene agendo mererentur gratiam conservari vel augeri in illo. Sicque a virtute et gratia humilitatis permissus est David cadere ad vitium elationis: ad quod non corruisset, si populus ejus orando ac bene conversando meruisset gratiam illam in suo conservari rectore. Commovitque furor Domini David in eis, id est ad malum populi, dicentem ad Joab, hoc est ad hoc, ut diceret principi suæ militiæ: Vade, numera Israel, id est undecim tribus, et Judam, id est tribum Juda, quæ specialiter nominatur, quia regalis, populosior, audacior, bellicosior fuit tribubus ceteris.1 Jussit autem numerari viros, videlicet a viginti annis et supra, eos qui secundum legem poterant ad bella procedere.
Circa hæc duplex oritur quæstio: Prima est, quid David peccavit in hac jussione, si furor Dei, seu divina justitia commovit eum ad hoc. Secunda, qualiter Deus dicatur eum commovisse ad istud, quum primo Paralipomenon scribatur:2 Consurrexit autem Satan contra Israel, et incitavit David, ut numeraret Israel. Respondetur ad primum, quod Deus non movit ipsum David ad malum culpæ directe et effective, sed occasionaliter et permissive. Diabolus vero concitavit eum ad hoc suggerendo, non compellendo: ideo ipse peccavit libere consentiendo, non implens quod ait apostolus Jacobus:3 Resistite diabolo, et fugiet a vobis.4 Et Paulus: Nolite (inquit) locum dare diabolo. Ex hac autem solutione, patet ad secundam quæstionem responsio. Denique, in tantum dependet omne bonum, omne meritum, et omnis culpæ devitatio a pietate et gratia Dei, ut juxta modum jam tactum, etiam mala culpæ Deo in Scripturis videantur adscribi. Sic etenim dicitur indurasse cor Pharaonis, et obfirmasse cor regis Basan. Unde et Isaias loquitur Deo:567 Quare nos errare fecisti de viis tuis, indurasti cor nostrum, ne timeremus te? Atque Psalmista:8 Declinasti semitas nostras a via tua.
Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui: Perambula omnes tribus Israel, a Dan usque Bersabee, et numera populum, ut sciam numerum ejus. Dixitque Joab regi: Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum, quantus nunc est, iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis. Sed quid sibi dominus meus rex vult in hujuscemodi re? quasi dicat: Non est bona jussio ista, sed ex elatione videtur procedere. Unde in Paralipomenon legitur Joab dixisse: Quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli?9 hoc est: Cur jubet istud, pro quo non solum rex, sed et populus ejus est puniendus? Consideravit equidem Joab, regem ex superbia esse motum, timuitque pro peccato ejus, populum quoque castigandum, sicut in talibus casibus solet accidere, quoniam bona et mala superiorum, frequenter redundant in subditos, et econtra, quum sint quodammodo unum. Itaque Joab dixit, Quod in peccatum, hoc est in pœnam peccati, reputetur Israeli; vel, In peccatum reputetur Israeli, quoniam exigentibus demeritis populi, judicabitur rex ad istam corruisse elationem: quod et Joab forsitan intellexit.
Obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus, hoc est principum ipsarum tribuum, qui sub Joab præerant singuli in tribubus suis, seu principes militum. Unde elicitur, quod et principes dissuaserunt regi numerationem hanc populi. Itaque rex in hac re pertinax et indirigibilis fuit: sicque præceptum suum dicitur obtinuisse verba Joab ac principum, id est prævaluisse. Egressusque est Joab et principes militum a facie regis, ut numerarent populum Israel. Quumque pertransissent Jordanem, venerunt in Aroer ad dexteram urbis quœ est in valle Gad; et per Jazer transierunt in Galaad, et in terram inferiorem Hodsi, et venerunt in Dan silvestria. Circumeuntesque juxta Sidonem, transierunt prope mœnia Tyri, et omnem terram Hevœi et Chananœi, veneruntque ad meridiem Juda in Bersabee. Et lustrata, id est circumita, universa terra promissionis, adfuerunt, hoc est, ad regem reversi sunt Joab et principes, post novem menses et viginti dies, in Jerusalem. Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi. Et inventa sunt de Israel, id est de novem tribubus: nam sicut in Paralipomenon dicitur, tribum Benjamin, tribumque Levi Joab non numeravit, eo quod invitus exsequeretur imperium regis;10 octingenta millia fortium virorum, qui educerent gladium;11 et de Juda quinquaginta millia pugnatorum.
Mirum videtur, quod tam pauci erant in tribu Juda, in qua etiam in egressu de Ægypto, erant septuaginta quatuor millia, ut in Numerorum libro habetur.12 Ad hoc Rabanus et alii quidam dicunt, hic tantum exprimi numerum principum et majorum. Alii dicunt, in Hebræo et in libris correctis haberi, Quingenta millia. Quocirca rursus objectio oritur, quia secundum hoc, sola tribus Juda habuisset pro media parte, quasi tot viros, quot reliquæ tribus simul sumptæ, imo plus quam tantos pro media parte, secundum quod iste textus videtur prætendere, qui octingenta millia refert de Israel esse inventa; deinde quia istud discordare videtur ab eo quod scriptum est primo Paralipomenon, De Juda inventa sunt quadringenta septuaginta millia. Ad primum horum multi respondent, quod in Juda tribu tanquam in bellicosiori erant plures bellatores, quam in aliqua alia tribu; quod item eis annumerati sunt bellatores ad Judaismum conversi, qui ex aliis nationibus erant cum David, ut Ethai Gethæus et sui; et rursus, quod Joab multos aliarum tribuum pertransivit, nec numeravit, et de tribubus Levi ac Benjamin neminem voluit numerare. Ad aliud respondetur, quod Joab ex proposito multos de numeratis ex Juda subticuit regi, ne amplius superbiret: ideo in Paralipomenon poni numerum quem ipse regi expressit, in Regum autem poni catalogum
Juda verum. Iterum dicunt, triginta millia quæ de tribu Juda in Paralipomenon omittuntur, fuisse capita populi Juda, idcirco ibi non numerari cum reliquis, sed in Regum. Eodem modo solvunt, quod in Paralipomenon leguntur fuisse de Israel mille millia, et centum millia virorum:13 videlicet quod Joab subticuit multos regi, et in Regum poni quos ei expressit; vel in Paralipomenon etiam illos poni qui de tribu Levi ac Benjamin poterant æstimari; sive ut alii dicunt, in Paralipomenon numerati sunt et illi qui interfecti erant ante cum Absalon.
Percussit ergo cor David eum, postquam numeratus est populus : id est, remorsum habuit conscientiæ de hoc, quod, clementer a Deo tactus, jam consideravit ex superbia provenisse. Et dixit David ad Dominum : Peccavi valde in hoc facto : non solum ex superbia numerando, ut scirem quantis præsiderem hominibus, sicque in potentia et excellentia mea inaniter gloriarer; sed etiam quia transgressus sum legis præceptum in Exodo scriptum, quo dicitur : Locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Quando tuleris summam filiorum Israel, juxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis quum fuerint recensiti. Hoc autem dabit omnis qui transit ad numerum, dimidium sicli.14 Sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis.
Surrexit itaque David mane, ut orationibus et sacrificiis Deum sibi ac populo reconciliaret, et sermo Domini factus est ad Gad prophetam, et, pro id est, videntem ipsius David : quia per Gad Deus frequenter aliqua regi David annuntiavit, ideo dicitur ejus propheta; dicens : Vade et loquere ad David. Non ait, Ad servum meum David, vel, Ad ducem populi mei : quamvis enim jam pœniteret, nondum tamen sustinuit debitam pœnam, nec per satisfactionem fuit Deo reconciliatus. Hæc dicit Dominus : Trium plagarum tibi datur optio. Elige unum quod volueris. Quumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei, dicens : Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua, id est caristia ad tuam afflictionem, qui de populi tui inopia affligeris; aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et isti persequentur te; aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera et vide, quem respondeam ei qui misit me, sermonem.
Dixit autem David ad Gad : Coarctor nimis, id est, angustiis premor valde, quoniam quidquid horum elegero, grave est vehementer; sed melius est mihi, id est salubrius animæ meæ, ut incidam in manus Domini, id est, ut pestilentiam eligam quæ a Deo infligitur (multæ enim misericordiæ ejus sunt : ideo pœnam hanc forsitan relaxabit, et quod comminatus est, pœnitentibus nobis, forsan non adimplebit), quam in manus hominum impugnantium regnum meum, et spoliantium illud bladis, ita ut fames sequatur in populo meo. Istud dixit et petivit ex caritate plebis ac zelo justitiæ, tanquam diceret : Si famem petiero, ego et divites satis habebimus, sed pauperes affligentur; similiter si fugam elegero, communis plebs erit vastanda et occidenda, sed ego et potentiores effugiemus, qui castris et fortalitiis abundamus. Ideo pestem cunctis communem volo eligere. Verum his verbis David objici potest, quod in Daniele ait Susanna :15 Melius est mihi incidere in manus hominum, quam peccare in conspectu Domini. Et quod ait Apostolus : Horrendum est incidere in manus Dei viventis.16 Et respondendum est, quod melius est quæcumque mala pœnalia ab hominibus sustinere, quam coram Deo malum culpæ committere sive admittere. David vero facit comparationem inter mala pœnalia vitæ præsentis : sicque tolerabilius est a Deo in hac vita pie et paternaliter corrigi, quam ab inimicis hominibus devastari. Hinc secundo libro Machabæorum leguntur Judæi Deum orasse, ut si quando peccarent, ipse eos corrigeret, nec barbaris nationibus eos traderet puniendos.17 Similiter in Judicum libro scriptum est : Dixerunt filii Israel ad Dominum :18 Peccavimus; redde tu nobis quidquid tibi placet; tantum nunc libera nos.
Immisitque Dominus pestilentiam in Israel, de mane, in quo Gad dixit ista ad David, qui mane surrexerat, usque ad tempus constitutum, id est præfixum. Ex quo videtur, et multi dixerunt, quod per duos integros dies, et per tertiæ diei partem duraverit pestis illa. Sed quoniam paulo post subditur, Venit Gad in die illa ad David, etc., quod videtur dici de die, in cujus mane venit ad David; ideo per tempus constitutum Josephus intellexit prandii tempus, ita quod pestis non duravit nisi usque horam prandii primæ diei: sed quoniam tempus prandii non vocatur in lege tempus constitutum, seu sacrificiis et holocaustis præfixum, sed potius tempus vespertinum, in quo et agnus paschalis, et juge sacrificium offerebantur, ut patet in Exodo;19 ideo per tempus constitutum, alii dicunt tempus sacrificii vespertini intelligendum. Attamen exponi potest de tertio die, prout littera sonare videtur, ut sit sensus: Misit Dominus pestilentiam usque ad tempus constitutum, id est, ut duraret usque ad tertium diem prædeterminatum, nisi David et seniores sua humiliatione, oratione et pœnitentia obtinuissent plagæ abbreviationem. Sed si constitutum fuit ut duraret per triduum, quomodo poterat aliter fieri? Respondetur, quod determinatio illa tridui fuit comminatorie prænuntiata, et cum omni conditione implicita intelligenda, videlicet nisi pœnitendo aliquid remissionis ac veniæ mererentur, juxta quem modum dictum est Ezechiæ: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives.20 Et mortui sunt de populo a Dan usque Bersabee septuaginta millia virorum. Magister in historiis circa hoc scribit: In Paralipomenon legitur, Fere trecenta millia; et aiunt Hebræi, ibi positum numerum plebis defunctæ, hic autem numerum nobilium peste hac mortuorum. Verumtamen in libris quos vidi, etiam textus Paralipomenon in primo libro habet septuaginta millia.21
Quumque extendisset manum suam angelus Domini super Jerusalem, ut disperderet eam, id est, aliquos de habitatoribus ejus peste occideret: unde elicitur, quod ministerio angeli boni facta sit illa percussio; misertus est Dominus super afflictionem, et ait angelo percutienti populum: Sufficit nunc, contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areunæ Jebusæi.
Dixitque David ad Dominum, quum vidisset angelum cædentem populum: Ego sum qui peccavi, et ego inique egi. Isti qui oves sunt, hoc est subditi mihi pastori et regi, ut grex, quid fecerunt? Ex hoc videtur David insinuasse, quod populus suus, etiam ille qui fuit percussus, non fuit in populi numeratione culpabilis. Cujus oppositum apparet ex dictis, et ex verbis Gregorii aliorumque dicentium, quod Dominus permisit ipsum David ad peccatum illud corruere, propter demerita plebis suæ. Ad quod dici potest, quod David hoc tunc forsitan ignoravit. Vel ideo populum excusavit, quia ipse immediate fuit culpabilis in elatione, et populi numeratione, et transgressione præcepti de dando dimidio siclo pro quolibet numerato. Vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei, id est in domesticos atque cognatos meos mecum culpabiles. Ecce verba fidelissimi regis, se ipsum pro suo populo eruendo exponentis discrimini mortis: in quo declarantur caritas ejus ad subditos suos, et zelus justitiæ contra se ipsum ac suos, humillima quoque recognitio suæ culpæ, et præcordialis contritio sua. Siquidem in libro Paralipomenon additur, quod quum David vidisset angelum stantem inter cœlum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem, ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis proni22 in terram, et tunc angelus jussit Gad prophetæ, ut diceret David regi, quatenus ascenderet, et exstrueret altare Domino in area Ornan Jebusæi;23 tuncque ut legitur hic in textu.
Venit autem Gad propheta ad David in die illa, et dixit ei:24 Ascende, et construe, per manum servorum tuorum, altare Domino in area Areunæ Jebusæi. Qui, ut jam patuit, in Paralipomenon dicitur Ornan, et vidit cum quatuor filiis suis angelum Dei;25 atque ex timore tam ipse quam filii sui se absconderunt. Fuit autem natione Gentilis ac Jebusæus, sed cum sobole sua erat ad Judaismum conversus. Et ascendit David juxta sermonem Gad, quem præceperat ei Dominus. Conspiciensque Areuna, animadvertit regem et servos ejus transire ad se. Et egressus, adoravit regem prono vultu in terram, et ait: Quid causæ est, ut veniat dominus meus rex ad servum suum? Cui David ait: Ut emam a te aream, et ædificem altare Domino, et cesset interfectio, quæ grassatur in populo. Et ait Areuna ad David: Accipiat et offerat dominus meus rex, sicut placet ei. Habes boves in holocaustum, et plaustrum et juga boum in usum lignorum. Omnia dedit Areuna regi. Dixitque Areuna ad regem: Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum. Cui respondens rex, ait: Nequaquam ut vis, sed emam pretio a te, et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita.
Emit ergo David aream, quam Areuna præbuit gratis dare; et boves qui immolarentur in holocaustum, argenti siclis quinquaginta. In Paralipomenon scriptum est, quod David dedit ipsi Ornan pro loco areæ siclos auri justissimi ponderis sexcentos:26 idcirco quod dicitur hic, Argenti siclis quinquaginta, referendum est ad id quod immediate prædictum est, Et boves, ita quod pretium areæ non ponitur in hoc loco, et faciendum est punctum post verba hæc, Emit ergo David aream. Et ædificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta, quæ ad divinæ majestatis honorem totaliter comburebantur, et pacifica, hoc est hostias pro pace et venia obtinenda, quæ partim cesserunt in offerentium usum et esum. Denique area illa et locus, in quo David construxit altare, erant in monte Moria, in quo Abraham voluit ipsum Isaac immolare;27 ubi et Jacob vidit in somnis scalam: in quo monte (ut infra habetur) Salomon templum ædificavit. Et propitiatus est Dominus terræ, et cohibita est plaga ab Israel.28
Circa præhabita quæritur, pro quo peccato populi fuit David relictus sic cadere, et pro quo percussus est populus. Ad quod aliqui dicunt, quod sicut in libro de Hebraicis quæstionibus fertur, peccatum illud fuit, quod populus communicavit ipsi David in flagitiis contra Uriam, non satis dissentiendo, aut consentiendo, quando innotuerunt.29 Alii dicunt, quod fuit rebellio populi contra David, quando secuti sunt Sebam filium Bochri:30 pro qua rebellione solus Seba fuit punitus. Unde et populus fuit puniendus. Sed contra hoc objici potest, quia in illa rebellione tribus Juda et habitatores Jerusalem adhæserunt fideliter regi David, et ideo non meruissent peste hac percuti: cujus contrarium patet ex textu. Ideo verius reor, quod populus ex multis prosperitatibus, opulentiis, victoriis, et consimilibus donis sibi desuper præstitis, in superbiam et vanam gloriam se erexit. Postremo, circa hæc ait Gregorius: Pro qualitatibus subditorum, disponuntur corda et facta regentium, ut sæpe pro culpa gregis, etiam boni delinquat vita pastoris. David a Deo laudatus, elatione repente inflatus, populum numerando peccavit, et populus pœnam suscepit: quia secundum merita plebium, disponuntur corda rectorum. Justus vero Deus, regis iniquitatem ex illorum animadversione corripuit, quorum causa peccavit. Sed quia propria voluntate superbiens, a culpa alienus non fuit, vindictam etiam ipse suscepit. Ita quippe sunt juncta merita rectorum ac plebium, ut sæpe ex culpa rectorum, deterior fiat vita plebium; atque ex merito plebium, mutetur vita pastorum. Sed quia rectores habent judicem suum, non temere judicent subditi vitam regentium: imo magis eam committant infallibili Judici universorum, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
-
Num. 1, passim. ↩
-
1 Par. xxi, 1. ↩
-
Jacob. IV, 7. ↩
-
Ephes. IV, 27. ↩
-
Is. LXIII, 17. ↩
-
Deut. II, 30. ↩
-
Exod. IV, 21, etc. ↩
-
Ps. XLIII, 19. ↩
-
1 Par. xxi, 3. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
1 Par. xxi, 5. ↩
-
Num. 1, 27. ↩
-
1 Par. ↩
-
Exod. xxx, 11-13. ↩
-
Dan. xiii, 23. ↩
-
Hebr. x, 31. ↩
-
II. Mach. x, 4. ↩
-
Judic. x, 15. ↩
-
Exod. xii, 6; xxix, 41. ↩
-
Is. xxxviii, 1. ↩
-
I Par. xxi, 14. ↩
-
I Par. xxi, 16. ↩
-
Ibid. 18. ↩
-
*constitue ↩
-
I Par. xxi, 20. ↩
-
I Par. xxi, 25. ↩
-
Gen. xxii, 9; xxviii, 11 et seq. ↩
-
III Reg. v, vi, vii. ↩
-
II Reg. xi. ↩
-
II Reg. xx, 2, 22. ↩
Chapter 36 of 36