Articulus 34
DE SPIRITUALI HUJUS VICESIMI TERTII CAPITULI INTELLECTU.
DAVID regem et prophetam, esse Christi summi regis, altissimique prophetæ figuram, constat. Porro Jesu Nazareno constitutum est de Christo Domini, id est, in ipso vere impletum est*, quæ de Christo fuerunt prænuntiata, ita quod ipse est verus Christus, cui omnes Prophetæ testimonium perhibent :12 qui est egregius psaltes Israel, quia in Evangelio præclarissime cecinit carmina laudis Patri, quæ docuit Israelem, id est populum christianum divinorum contemplatorem. Per hunc Jesum Christum locutus est Spiritus Sanctus, quia nunquam protulit verbum, nisi ex instigatione et motione divina. Per hoc autem quod David præ ceteris tam puras, mentales et anagogicas habuit illuminationes ac motiones, præfiguratum videtur, quod Christus Filius Dei quantum ad naturam assumptam, clarissime atque purissime cognovit et vidit universa in lumine gloriæ, et in divina essentia, æternitatisque speculo : quoniam a primo incarnationis instante fuit comprehensor, quoad superiores animæ suæ vires; qui etiam aliquo modo fuit viator, et per species rerum in-* natas, inditas seu acceptas vel acquisitas, cognovit abdita et futura, sicque propheta fuisse asseritur.
Hæc nomina fortium David. Sicut per David Christus, ita per fortes ipsius David, intelliguntur discipuli Christi, præsertim gloriosi Apostoli, qui vere erant fortissimi : inter quos, tres robustissimi uno modo poterunt dici Petrus, Joannes et Jacobus, qui teste Apostolo Paulo, videbantur columnæ esse. Et sicut fortissimi illi occiderunt gigantes Philistinorum; ita non solum hi tres benedicti Apostoli, sed ceteri quoque Apostoli præelecti, spiritualiter devicerunt invisibiles hostes, et reges ac principes paganorum, atque pontifices Judæorum, qui omnes præ cordis superbia, excreverunt in giganteæ magnitudinis enormitatem, reputantes se ceteris vehementer majores ac meliores, quum malignissimi essent. Tropologice demum, sicut rex David sibi adjunxit illos fortes, fortiores, et fortissimos, ad resistendum visibilibus inimicis; sic prælatus debet sibi adjungere viros litteratos ac virtuosos, quorum consilio et auxilio valeat suum digne officium exsequi, atque invisibilibus æmulis prævalere. Et utinam reges ac principes sæculares ad exstirpandos adversarios fidei christianæ, associarent sibi strenuissimos viros Deum timentes.
Sedens in cathedra sapientissimus inter tres. Sapientissimus iste est Christus, virtus et sapientia Dei Patris, cui Pater dedit omne judicium, seditque in cathedra judiciali, regali, pontificali et doctorali, quum ipse sit judex, rex, pontifex et doctor universorum clarissimus. De quo per Malachiam est prædictum : Sedebit conflans et emundans, et purgabit filios Levi. Et Zacharias ait : Ipse portabit gloriam, et sedebit et dominabitur in solio suo, et erit sacerdos super solio suo. In Isaia quoque dicitur : Super solium David et super regnum ejus sedebit. Hic est sapientissimus inter tres divinas et increatas æternas Personas, id est unus eorum qui sunt tres sapientissimi, adjective sumendo nomen hoc, sapientissimi; quod si substantive sumatur, sunt unus sapientissimus, sicut et unus æternus, unus increatus, et unus immensus. Iste sapientissimus octingentos interfecit impetu uno, quoniam sua saluberrima passione dejecit adversarias potestates, et pro crucifixoribus deprecando, plurimorum salutem obtinuit, prout per Isaiam Pater prædixit :3 Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia.
Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus. Christus corporaliter tenerrimæ, æqualissimæ ac nobilissimæ fuit complexionis, utpote ex purissimis sacratissimæ Virginis sanguinibus habens corpus supernaturali virtute Spiritus Sancti formatum : qui etiam per mansuetudinem summam et compassionem maximam, fuit quasi tenerrimus ligni vermiculus, prorsus mollissimus, dulcis, placabilis; qui nihilo minus per rigorem justitiæ et districtionem vindictæ, rodit, pungit et penetrat vitiosos, quemadmodum per Osee testatur : Occurram eis quasi ursa raptis catulis; dirumpam interiora eorum, et consumam eos ut leo. Et rursus : Ego quasi tinea Ephraim. Iterum Christus vocatur vermis sive vermiculus, vel propter aspernationem qua ab impiis est contemptus, juxta illud Psalmi, Ego autem sum vermis, et non homo, opprobrium hominum et despectio plebis; vel quoniam sicut quidam vermes nascuntur de terra absque semine, sic Christus de Virgine.4 Insuper juxta tropologiam, unusquisque qui præest, debet per caritatis sinceritatem, per sui ipsius humiliationem, per mititatem et pietatem esse quasi tenerrimus ligni vermiculus; per zelum quoque justitiæ, justamque correptionem et correctionem reorum, pungere et punire, cordaque dura penetrare ac vincere.
Osee xiii, 8.
Ibid. v, 12.
Denique, sicut tres robustissimi fortissime pugnaverunt pro filiis Israel, in tantum, quod adversariorum prostraverunt exercitus magnos; sic debent prælati se murum opponere pro credito sibi grege, et invisibilibus hostibus orando ac aliis modis infatigabiliter reluctari.
Desideravit ergo David aquam.5 David præscius futurorum, aquam Baptismi, et eam quæ de Christi perforato latere fluxit, optavit fidelibus.6 Aquam autem sapientiæ salutaris, lacrimas pœnitentiæ, rorem gratiæ, lavacrum internæ purgationis omnes debemus appetere:7 quam qui per se ipsum obtinere non valet, aliorum subsidio studeat procurare; eamque acquisitam non sibi adscribat, sed offerat Deo, a quo omne bonum originaliter derivatur, præsertim dona supernaturalia gratiæ, ac munera gloriæ. Desideravit autem et Christus aquam, id est hominum conversionem, quam ardentissime concupivit, et ejus procuratione flammam desiderii sui refrigeravit. Quam et prælati virtuosi ac fervidi sibi adducunt non sine periculo: quia per viam laqueis hostium plenam tendunt, et per campum sæculi hujus, invisibilium hostium cuneis circumvallatum; qui tamen si plene confidant in Domino, cito evadunt. Quam aquam Christus Patri sacrificat, quia et ipse secundum naturam assumptam omne bonum attribuit Deo, quemadmodum in Evangelio protestatur:8 A me ipso facio nihil. Tali siti debet omnis prælatus ardere, et per se ipsum ac suos suæ sitis refrigerationem, id est subditorum conversionem ac salutem, pro viribus adipisci.
Amplius, Christus non solum per David, sed et per fortissimos ejus milites designatur, quoniam leoninam animositatem superborum ac paganorum prostravit. Per hoc autem, quod nullus fortiorum aut fortium ipsius David, ad tres primos fortissimos pervenit, est præfiguratum, quod ad superbeatissimæ Trinitatis æqualitatem nullus Sanctorum pertingere valet.
Postremo quæritur circa prædicta, quo tempore acciderit allatio illa aquæ. Et videtur, quod circa finem vitæ David regis, quum dicat Gregorius, et habetur in Glossa: Lex vetus adulterium vetuit, non autem prohibuit aquam optari, vel militibus fortia a rege juberi.9 Et scimus, quod David concupiscentia victus, uxorem tulit Uriæ, qui quum longe post contra hostium cuneos sederet, aquam ex eorum cisterna desideravit. Sed hujus oppositum videtur ex textu, videlicet quod allatio aquæ illius contigerit antequam David pervenit ad regnum, quum dicatur in isto capitulo: Descenderant tres ad David in speluncam Odollam. Castra autem Philistinorum erant in valle Gigantum, et David erat in præsidio. Porro statio Philistinorum tunc erat in Bethlehem. Desideravit ergo David et ait: Si quis daret mihi potum aquæ, etc. Quod autem descensus illorum trium ad David in speluncam Odollam, et positio castrorum Philistinorum in valle Raphaim, ad idem referenda sint tempus, constat ex eo, quod primo Paralipomenon scriptum est: Descenderunt autem tres ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philistæi fuerant castrametati in valle Raphaim.10 Itaque ob hanc causam videtur allatio illius aquæ contigisse, quando David adhuc erat in persecutione Saulis, quamvis hic describatur post recitationem adulterii David. Verumtamen in Scholastica historia aliter dicitur. Nam legitur ibi: Philistæi quondam castra posuerunt in valle Raphaim, usque ad civitatem Bethlehem, et erat penuria aquæ in Jerusalem. David autem ascenderat in arcem ad consulendum Dominum, et commendavit coram adstantibus aquam de Bethlehem, et præcipue eam quæ erat in puteo juxta portam. Tunc tres isti per medium hostium iter facientes, hauserunt aquam, etc. Hæc ibi. Sed non videtur istud textui consonare, nec apparet quod David in potestate sui regni constitutus, permisisset Philistæos terram regni sui sic occupare, quin statim cum exercitu processisset adversus eos: imo si tres illi ausi fuerunt per castra Philistinorum procedere, multo plus David cum eis ac reliquo toto exercitu, in quo erant tam validi pugnatores, ausus fuisset invadere hostes illos, nec distulisset tam diu.
Quæstio circa prædicta.11
Footnotes
Chapter 35 of 36