Articulus 3
EXPLANATIO CAPITULI TERTII: DE CETERO, FRATRES, ORATE PRO NOBIS.
POSTQUAM pro filiis suis oravit Apostolus, jam postulat ut et ipsi vicissim pro se precentur; ipsos quoque plenius instruit in pertinentibus ad salutem; et ait: De cetero, fratres, orate pro nobis, id est pro adimpletione eorum quæ nos desideramus, videlicet ut sermo Dei currat, id est, Evangelium Christi undique seminetur, et velociter divulgetur, et clarificetur, id est, clare innotescat hominibus, et per miracula confirmetur, ut sciatur a Deo esse, sicut et apud vos clarificatus est; et ut liberemur ab importunis, id est inquietis, molestis, et malis hominibus. Hoc dicit Apostolus non quasi persecutiones pati abhorrens, sed ne prædicatio sua impediretur, et aliorum conversio. Possumus etiam idem rogare ad hunc sensum, ne per impatientiam superemur, quemadmodum orat divinus Psaltes: Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua.1 Non enim omnium est fides, id est, ideo liberari ab illis desidero, quoniam fides nondum prædicata est omnibus quibus prædicanda est. Vel sic: Non enim, etc., id est, ideo illos importunos malosque dixi, quia non omnes obediunt fidei, credendo vel operando.2 Propter quod in Actibus Apostolorum legitur:3 Crediderunt quotquot præordinati erant ad vitam æternam.
Fidelis autem Dominus est, qui nec fallit nec variatur, sed implet quod pollicetur, qui confirmabit vos in bono, et custodiet a malo. Confidimus autem de vobis in Domino, tanquam in tam principali causa, et spei objecto finali, non in viribus vestris, quoniam quæ præcepimus vobis ex parte Dei, vel præter mandata a Christo assignata, et facitis, et facietis usque in finem vitæ præsentis. Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi, ut caritative et patienter vivatis.
Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, id est, auctoritate Christi qua fungimur, præcipimus, ut subtrahatis vos loco et voto, si commode fieri potest, vel saltem voto, ab omni fratre, id est quolibet proximo, ambulante inordinate, id est indisciplinate et irrationabiliter conversante, et non secundum traditionem, id est doctrinam, quam acceperunt fratres a nobis: qui diximus alio loco, Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis;4 qui in iis duabus epistolis scripsimus quomodo sit ordinate vivendum.
Ipsi enim, tanquam eruditi discipuli, scitis quemadmodum oporteat vos imitari nos in sanctis operibus, tanquam prælatos vestros atque magistros. Non enim est discipulus super magistrum;5 perfectus vero erit si sit sicut magister ejus. Quoniam non inquieti fuimus inter vos; neque gratis panem manducavimus ab aliquo, id est, nullius cibis usi sumus sine proprio labore et pretio, sed in labore et fatigatione, nocte et die, id est certis horis diei noctisque, operantes propriis manibus, ne quem vestrum gravaremus, vivendo de substantia ejus. Hoc autem fecimus, Non quasi non habuerimus potestatem, id est auctoritatem et licentiam vivendi de facultatibus vestris. Quia enim vobis spiritualia seminavimus, magnum non est si vestra carnalia metamus :6 præsertim quum Christus locutus sit, In eadem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt. Sed ut nosmetipsos formam vitæ daremus vobis ad imitandum nos, otiositatem vitando. Duas itaque causas assignat Apostolus, cur corporaliter apud Thessalonicenses laboraverit :7 primam, ne eos gravaret; secundam, ut eis præberet exemplum. Inter Corinthios vero ob alias causas sic laboravit, videlicet ne scandalizarentur si eorum sumptibus viveret, et ut pseudoapostolis occasionem avaritiæ amputaret. Nam et quum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis :89 quoniam si quis vestrum non vult operari corporaliter, ad otia vitanda, ad sui ipsius vel aliorum pauperum sustentationem, nec manducet, id est, manducatione indignum se noverit : quam quia vitare non potest, non desinat operari.
Porro cur tam arduum eis præceptum dederit, manifestat : Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, videlicet nihil operantes, sed curiose agentes, id est alienis et impertinentibus atque superfluis negotiis se occupantes. Iis autem qui ejusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus eos in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem, id est necessarium, non voluptuosum cibum, manducent congrua hora.
Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. Qui enim ponit manum suam ad aratrum, et retro respicit, non est aptus regno cœlesti.10 Quod si quis vestrum non obedierit verbo nostro, id est nostris præceptis, per epistolam hunc notate, id est, mihi hoc scribite, ut durius eum redarguam, et non commisceamini cum illo, ne cum perverso pervertamini, id est, familiaritatem et societatem illius vitate, quantum potestis, ut confundatur de suo peccato atque pœniteat. Et nolite eum quasi inimicum existimare, id est, non personam ejus, sed culpam odite; sed corripite eum caritative ut fratrem. Ipse autem Dominus pacis, id est Deus omnipotens, totius pacis liberrimus princeps, det vobis pacem sempiternam, id est pacem internam, quæ nunc inchoatur, et in patria perpetuatur, in omni loco, ubicumque et apud quoscumque fueritis.
Salutatio mea, quæ subditur, manu Pauli, id est, propria manu scripta est. Quod signum, videlicet propriæ manus scripturam in fine epistolæ positam, in omni epistola mea ita scribo quasi sigillum, ut sciatur quod vere a me mittatur epistola. Deinde salutatio ponitur : Gratia Domini nostri Jesu Christi sit cum omnibus vobis, qui cum Patre et Spiritu Sancto unus est Deus, super omnia sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
Chapter 4 of 4