Articulus 2
EXPLANATIO CAPITULI SECUNDI : ROGAMUS AUTEM VOS, FRATRES, ETC.
COMPLETA gratiarum actione, et oratione pro Thessalonicensibus Deo oblata, in præcedenti capitulo, nunc corrigit errorem eorum, et instruit eos quid de die judicii sit tenendum.
Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi ad extremum judicium, et per adventum nostræ congregationis, id est per collectionem omnium fidelium, in ipsum, id est ad Christum, ad quem omnes in die judicii adducentur. Sic autem rogare, est obsecrare. Ut non cito, id est non facile, neque in brevi hora seu modico tempore, moveamini, id est recedatis, a vestro sensu, id est a vero intellectu Scripturæ quem didicistis. Qui enim cito credit, levis est corde.12 Vel, Non moveamini ad instabilitatem atque errores, a vestro sensu, id est propria sensualitate et naturali ratione, propriis adinventionibus ac imaginationibus potius quam Scripturæ auctoritati intendendo. Neque terreamini vano terrore, arbitrantes instare diem judicii, et persecutiones gravissimas quæ ipsum præcedent. Neque per spiritum, id est, quamvis diabolus se in angelum lucis transfigurans, asserat instare diem novissimum.3 Neque per sermonem cujuscumque prædicatoris, neque per epistolam tan-4 gni sitis per opera sancta recipi) in regno Dei, id est Ecclesia triumphanti ac throno cœlesti, pro quo, videlicet ut sic digni habeamini, et patimini tanta adversa, pensantes illud Evangelii : Gaudete in illa hora et exsultate, ecce enim merces vestra copiosa est in cœlis.56 Si enim compatimur, et conregnabimus.
Si tamen, id est quia, justum est apud Deum, id est, in mente divina hoc justum censetur, retribuere tribulationem his qui vos tribulant, id est persecutoribus vestris debitas reddere pœnas pro pœnis quas vobis infligunt.789 Quod utique justum est et continget, sicut et Psalmista testatur : Qui custodit veritatem in sæculum, facit judicium injuriam patientibus.10 Unde et in Job habetur :11 Deus inultum abire non patitur. Justum quoque est apud Deum, et vobis qui tribulamini propter justitiam, requiem dare æternam nobiscum in patria. Ideo namque in libro Sapientiæ legimus : Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se;12 ideoque accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini. Et in Apocalypsi : Isti sunt qui venerunt de tribulatione magna, ideo sunt ante thronum Dei.13
Hæc autem retributio plenarie fiet, et justum est apud Deum eam compleri, in revelatione, id est manifesta apparitione, Domini Jesu venientis de cælo in die novissimo, cum angelis virtutis ejus, id est angelis sanctis suæ divinæ potestati, imo et suæ humanitati subjectis; in flamma ignis dantis vindictam, id est in revelatione Jesu dantis in flamma ignis, id est per ignem flammantem, vindictam, id est justam ultionem, iis qui non noverunt Deum scientia formata quæ facit quod novit agendum, id est injustis, qui etsi dicant se nosse Deum, factis negant.14 De hac enim scientia ait Joannes in prima sua Canonica : Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est.15 Vel per ignorantes Deum, intelliguntur idololatræ. Et iis qui non obediunt Evangelio, id est evangelicæ doctrinæ, Domini nostri Jesu Christi.16 De hac Christi revelatione et flamma ignis psaltes David clarissime prophetavit : Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit; ignis in conspectu ejus exardescet.17
Qui nescientes et inobedientes, pœnas dabunt, id est persolvent et luent, in interitu œternas, id est æternaliter perdurantes, et quasi occidentes, non tamen extinguentes, eos quos puniunt. Unde hæ pœnæ sunt mors secunda, æterna et amarissima. Has igitur pœnas dabunt, id est, sustinebunt sibi inflictas, a facie Domini, id est a præsentia Christi, qui dicet : Ite, maledicti, in ignem æternum.18 Cujus facies reprobis erit horrenda ac pœnalissima, ita ut dicant montibus et petris : Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super thronum, et ab ira Agni.19 Et a gloria virtutis ejus, id est ab excellentia seu majestate potentiæ Christi, qui in suo imperio reprobos in pœnas inferni detrudet.20 Data namque est ei omnis potestas in cœlo et in terra.21 Quum venerit Christus glorificari, id est gloriosus atque magnificus apparere, in Sanctis suis, id est in præmiatione seu glorificatione electorum suorum ; et quum venerit admirabilis fieri in cordibus omnium intuentium in omnibus qui crediderunt, id est in justa retributione seu præmio universorum fidelium, bonos salvando, impiosque damnando. Ex quo effectu cunctis patebit quam admirabilis sit Dominus Jesus, quemadmodum scriptum est : Mirabilis Deus in Sanctis suis.
Signum vero quod omnia ista sic fient, est : Quia creditum est testimonium nostrum, id est, attestatio seu prædicatio nostra de justo judicio Dei credita est, super vos, id est a vobis vel in cordibus vestris. Hoc enim sensu in Isaia habetur : Spiritus Domini super me, id est in me. Creditum est in die illo, id est, sic quod complebitur in die novissimo, quando omnes simul remunerabuntur; vel, In die illo, id est de die illo, quia de die judicii credidistis quæ prædicavimus vobis.22 quam per nos missam, id est, quamvis aliquis pseudoapostolus miserit vobis epistolam nostro nomine intitulatam: sicut interdum fecerunt pseudoapostoli causa fallendi; quasi instet, id est, in proximo venturus sit, dies Domini, id est tempus finalis judicii.
Ne quis vos seducat ad hoc æstimandum ullo modo. Error enim et falsitas semper vitanda sunt. Quoniam nisi venerit discessio primum: id est, dies Domini non erit in actu, nec Christus generale judicium faciet, nisi primum, id est ante, venerit discessio gentium a Romano imperio, quæ jam pro magna parte impleta est, vel, discessio particularium Ecclesiarum ab obedientia Romanæ Ecclesiæ. Vel, ut aliis amplius placet, Nisi venerit discessio Christianorum a fide catholica: non quod omnes a fide recedent, sed multi. Dicit enim Salvator, quod tunc abundabit iniquitas, et refrigescet caritas, sicque fides vera in multis deficiet. Propter quod Apostolus alibi dicit: Spiritus manifeste dicit, quia in novissimis diebus discedent quidam a fide. Et Petrus in secunda epistola: Venient in novissimis diebus illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes, et dicentes: Ubi est promissio aut adventus ejus? — Non dicit Apostolus, quod mox venturus sit Christus ad judicium, discessione ista completa, sed quod non veniet nisi ista præcedat. Tamen ista discessione facta, præparata erit via Antichristo, ut recipiatur pene ab omnibus. Idcirco verisimile est quod post discessionem statim veniet Antichristus, vel nascendo, vel publice prædicando, ut aliqui asserunt. Ideo de adventu Antichristi, qui est secundum quod præcedet diem judicii, subditur:
Et revelatus fuerit, id est manifestus mundo, imo se ipsum hominibus manifestaverit, homo peccati, filius perditionis, id est Antichristus, per excellentiam homo peccati vocatus, tanquam omnibus vitiis præ cunctis hominibus plenus, et ceteris quasi fons et origo peccandi exsistens, ad æternam damnationem seu perditionem immoderatissime tendens; qui adversatur, id est, Christo adversabitur ac toti Ecclesiæ, et extollitur, id est, per superbiam erigetur, supra omne quod dicitur Deus, id est, universis creaturis (quæ vel singulari perfectione, vel vana hominum opinione dii vocantur) se præferet, aut quod colitur, id est, etiam per tumorem elationis gravissime supra verum Deum extolletur: non quod dicturus sit se Deo majorem, sed quoniam Deum nil prorsus timebit, atque divinæ voluntati suam in omnibus præferet, divinum cultum exterminans, et suum inducens. Cujus figura fuit, quod de Nabuchodonosor scribitur, qui Holoferni præcepit omnes deos terræ exterminari, ut ipse solus a suis subditis, imo ab omnibus coleretur ut deus, et deus vocaretur. Ita ut Antichristus in templo Dei sedeat, ostendens se suis cultoribus tanquam sit Deus: nam et Deum et Dei Filium se vocabit. Per templum vero in quo sessurus est, intelligitur templum quod ipse cum Judæis sibi adhærentibus (ut fertur) in Jerusalem ædificabit.
Non retinetis memoriter, quod quum adhuc essem apud vos corporali præsentia in vestri conversione, hæc quæ nunc scribo de discessione et Antichristo ac die judicii, dicebam vobis proprio ore? Et nunc quid detineat, id est, Antichristi adventum differat, scitis, videlicet quia discessio nondum completa est, nec tempus divinitus præstitutum seu præordinatum adventui Antichristi advenit. Hoc igitur detinet, sic tamen, ut reveletur homo peccati in suo tempore, id est divinitus prædisposito. Revelabitur enim aliquando, quod patet ex hoc: Nam mysterium jam operatur iniquitatis, id est, diabolus per Neronem et alios tyrannos, tempore isto, facit peccata præfigurativa malitiæ Antichristi. Persecutio quippe Neronis et aliorum similium occidentium Christianos, præfiguravit persecutionem ab Antichristo fidelibus infligendam. Et sicut Nero occidit
I Cor. viii, 4, 5.
Judith iii, 13.
Matth. xxiv, 12.
I Tim. iv, 1.
II Petr. iii, 3, 4.
Petrum et Paulum, sic Antichristus occidet Enoch atque Eliam. Denique, sicut Abel, Joseph, David, Samson et alii multi, Christi figuræ fuerunt, sic Nero, Simon magus, Antiochus Illustris, Diocletianus, Antichristi erant figuræ. Vel sic, et redit quasi in idem: Nam mysterium iniquitatis, id est iniquitas mysterialis occulta et figurativa iniquitatis in Antichristo futuræ, jam operatur in Nerone, ceterisque prædictis, qui nunc talia operantur contra Christum et sanctos, qualia tunc operabitur Antichristus.
Hoc loco ait B. Hieronymus : Quod Apostolus dixerit sciri a Thessalonicensibus, non exponit hoc loco aperte. Ideo nos qui nescimus quod illi sciebant, pervenire cum labore ad id quod sensit Apostolus, cupimus, nec valemus: præsertim quoniam verba sequentia hunc sensum faciunt obscuriorem. Quid enim est quod subditur, Tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat? Denique circa hæc verba Augustinus fatetur: Ego prorsus ignoro quid dixerit. — Glossa tamen exponit hunc locum variis modis, quorum unus: Mysterium iniquitatis jam operatur (secundum sensus inductos); tantum hoc restat implendum, antequam filius perditionis appareat, ut qui tenet nunc, id est homo jam tenens Romanum imperium, teneat illud, id est, qui imperat, imperet, donec ipsa Romani imperii potestas de medio fiat, id est, penitus deleatur. Nam ante adventum Antichristi cessabit, ut dicitur. Vel sic, Ut qui tenet fidem, teneat eam donec ipsa fides de medio fiat, id est, tollatur quantum ad plurimos, sicut expositum est.
Et tunc, id est discessione hac triplici consummata, revelabitur, id est, se ipsum ostendet et regnare incipiet, ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, id est suo præcepto jubens eum occidi a Michaele, vel per se ipsum eum occidens suo adspectu. Unde apud Danielem de Antichristo conscriptum est:23 Sine manu conteretur. Quidam etiam dicunt quod fulminabitur. Hinc et in Isaia legitur: Spiritu labiorum suorum interficiet impium.24 Quidam per spiritum oris Christi, intelligunt Spiritum Sanctum, cujus virtute occidendus est Antichristus. Et destruet illustratione adventus sui eum, id est, Dominus Jesus conteret et damnabit Antichristum cum suis, suo claro adventu ad judicium, quando dicturus est:25 Ite, maledicti, in ignem æternum.
Cujus est adventus secundum operationem Satanæ. Duplex ponitur Antichristi adventus: primus, occultus, qui pertinet ad ejus generationem; alter, manifestus, pertinens ad ejus prædicationem, de quo jam tractat Apostolus. Adventus ergo, id est manifestatio Antichristi, qua se hominibus ostendet tanquam verum Christum ac Filium Dei, est, id est, erit (loquitur enim Apostolus more prophetico de futuro per modum præsentis), secundum operationem Satanæ, id est dæmone cooperante, in omni virtute potestatis humanæ. Maximam enim habebit multitudinem ministrorum, et omnibus divitiis abundabit, nec erit qui ei poterit humana virtute resistere. Et signis, quantum ad miracula minora, et prodigiis, quantum ad majora, mendacibus, id est apparentibus, vel ad fallendum ordinatis.
Solet autem quæri, an Antichristus et ejus ministri vera miracula facient. Et respondendum, quod si de miraculis propriissime loquamur, videlicet tanquam de effectibus totam naturalem facultatem ac ordinem rerum transcendentibus, tunc non facient miracula vere, sed solum apparenter, et in præstigiis illudendo sensus humanos. Nempe talia fieri nequeunt nisi virtute divina: de quibus ait Psalmographus, Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus.26 Talia fecit Christus, sicut ait: Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent.27 Si autem loquamur de miraculis magis communiter, velut de effectibus inconsuetis et præter solitum cursum naturalemque modum productis, sic facient vera miracula adjuvante diabolo. Unde in Apocalypsi legitur :28 Dedit illi draco virtutem et potestatem magnam; et rursus : Fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de cœlo descendere in conspectu hominum, et seducet habitantes in terra propter signa quæ data sunt illi.29 Hoc et Christus in Evangelio testatur : Surgent, inquiens, pseudochristi, et dabunt signa magna, ita ut in errorem ducantur, si fieri potest, etiam electi.30 Dicuntur tamen miracula ista mendacia, non formaliter, sed finaliter, quia ad fallendum seu falsitatum confirmationem ordinabuntur. Aliqua autem erunt omnino mendacia sive phantasmata, ad illudendum hominibus.
Et in omni seductione iniquitatis, id est in omni genere deceptionis injustæ ad iniquitatem trahentis, iis qui pereunt, id est ad damnationem reproborum. Variis autem modis Antichristus decipiet mundum, videlicet simulatione sanctitatis, Scripturarum allegationibus, sapientia et ornatu sermonis, eminentia miraculorum, promissione divitiarum, terrore minarum, potestate, prosperitate, ac multitudine ministrorum suorum. Sic ergo veniet reprobis, eo quod caritatem veritatis, id est veram dilectionem, seu Christi, qui veritas est, amorem, non receperunt, perseverando in ea ut salvi fierent, promerendo vitam æternam, ad quam sola perseverantia ducit.3132 Ideo, id est in pœnam hujus peccati, mittet permissive illis Deus operationem erroris, id est fallacias Antichristi, ut credant mendacio, id est falsæ doctrinæ Antichristi. Tenetur autem hic dictio, Ut, consecutive, non causaliter. Ut judicentur, id est, ab electis discernantur, ad sinistram ponantur et condemnentur, omnes qui non crediderunt fide formata ac stabili, veritati evangelicæ legis, sed consenserunt iniquitati doctrinæ et operum Antichristi.33
Nos autem pastores vestri, debemus debito condescentiæ vel caritate exigente, gratias agere Deo semper pro vobis, id est vice vestra, vel pro beneficiis vobis collatis, o fratres dilecti a Deo : quibus convenit illud Joannis, Nos ergo diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos;3435 quod elegerit vos Deus, id est, ab æterno prædestinaverit, primitias, id est ad hoc ut essetis primi de Christifidelibus, in salutem, id est ad obtinendam felicitatem æternam. Erant enim Thessalonicenses de primitiva Ecclesia. In sanctificatione spiritus, id est in infusione gratiæ Spiritus Sancti, seu Baptismo ubi Spiritus Sanctus datur et homo sanctificatur ad obtinendam salutem, et fide veritatis, id est fide catholica data a Christo, qui est veritas prima.36 Nam per sanctificationem istam et fidem acquiritur salus æterna, ad quam pertinet divina electio. In quam, id est ad quam veram fidem, et vocavit vos Deus vocatione suæ inspirationis internæ, per evangelium nostrum, id est per prædicationem sancti Evangelii a nobis exhibitam, qua admoniti estis ad fidei susceptionem : quam et Deus vobis infudit, in acquisitionem gloriæ, id est ad adipiscendam beatitudinem, Domini nostri Jesu Christi :37 qui ait, Qui credit in me, habet vitam æternam; itemque, Beati qui non viderunt et crediderunt.38
Itaque, fratres, state in gratia, non ruentes in vitia; et tenete traditiones, id est, morales instructiones seu jussiones implete, quas didieistis, sive per sermonem vocalem oris nostri, sive per epistolam nostram præsentem seu præcedentem. Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus Pater noster, id est Trinitas vel persona Patris, qui est Deus creatione, et pater gubernatione ac dilectione, qui dilexit nos ab æterno, quemadmodum beneficia ejus testantur : nam et propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, Filium suum misit in similitudinem carnis peccati;3940 et dedit nobis consolationem æternam, nunc in spe et per quamdam inchoationem, frequenter nos lætificando, nostram redemptionem annuntiando, futura præmia proponendo ac promittendo, imo et in omni tribulatione nostra nos consolando.41 Hanc consolationem æternam daturus est tandem in re, et per felicem consummationem. Propter quod ait Christus discipulis suis: Iterum videbo vos, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.42 Ideo subditur: et spem bonam in gratia, id est, per gratiam suam præstitit nobis certam ac piam fiduciam adipiscendi consolationem prædictam, sicuti Christus loquitur: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum;43 exhortetur, id est, gratiose excitet, corda vestra, et confirmet ea in omni opere et sermone bono, id est meritorio.
Footnotes
-
Eccl. XIX, 4. ↩
-
Eccli. XIX, 4. ↩
-
II Cor. XI, 14. ↩
-
Rom. x, 10. ↩
-
Matth. v, 12. ↩
-
Luc. vi, 23; ↩
-
Apoc. xxi, 8. ↩
-
Rom. viii, 17; ↩
-
II Tim. ii, 12. ↩
-
Ps. CXLV, 7. ↩
-
Job XXIV, 12. ↩
-
Sap. iii, 5; v, 17. ↩
-
Apoc. vii, 14, 15. ↩
-
Tit. i, 16. ↩
-
I Joann. ii, 4. ↩
-
Ps. LXVII, 36. ↩
-
Ps. XLIX, 3. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
-
Apoc. vi, 16. ↩
-
Is. LXI, 1. ↩
-
Matth. xxviii, 18. 10 ↩
-
Apoc. vii, 14, 15. ↩
-
Dan. viii, 25. ↩
-
Is. xi, 4. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
-
Ps. lxxxi, 18. ↩
-
Joann. xv, 24. ↩
-
Apoc. xiii, 2. ↩
-
Ibid. 13, 14. ↩
-
Matth. xxiv, 24. ↩
-
Matth. xxiv, 13. ↩
-
Joann. xiv, 6. ↩
-
Marc. xvi, 16. ↩
-
1 Joann. iv, 19. ↩
-
I Joann. iv, 19. ↩
-
Joann. xiv, 6. ↩
-
Joann. vi, 47. ↩
-
Joann. xx, 29. ↩
-
Rom. vii, 3. ↩
-
Ephes. ii, 4; ↩
-
II Cor. i, 4. ↩
-
Joann. XVI, 22. ↩
-
Joann. XVI, 24. ↩
Chapter 3 of 4