Skip to the text

Proœmium

ENARRATIO

IN EPISTOLAM II BEATI PAULI AD TIMOTHEUM

QUI abjicit disciplinam, despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis. Prov. xv, 32.

Quia in multis offendimus omnes, septiesque in die corruit justus, necessaria nobis est disciplina verborum ac verberum, quatenus verbis ictibusque correcti, abstrahamur a vitiis, et decoremur virtutibus.123 Quemadmodum ergo qui diligit iniquitatem, odit animam suam; sic qui abjicit disciplinam, despicit animam propriam. Ideo sanctus Apostolus in hac secunda ad Timotheum epistola, erudit eum et corripit. Præcedenti quippe epistola recepta et lecta, Timotheus tandem animo fatigatus et circa officii sui exsecutionem fuit tepidior factus propter continuas adversitates, infirmitates et persecutiones circumstantes. Hortatur ergo eum Apostolus ad palmam martyrii atque idoneam sui ministerii exsecutionem, proponens se ipsum ei in exemplum. Scribitque ei a Roma de carcere, vel a Laodicia, ut asserunt quidam. Procedit autem modo consueto, salutationem præmittendo, sicut patebit.

ENARRATIO

IN EPISTOLAM II BEATI PAULI

AD TIMOTHEUM

Footnotes

  1. Ps. x, 6. ↩

  2. Prov. XXIV, 16. ↩

  3. Jacob. III, 2. ↩

Chapter 1 of 5