Skip to the text

Articulus 1

EXPOSITIO CAPITULI PRIMI : PAULUS APOSTOLUS JESU CHRISTI PER VOLUNTATEM DEI.

1

PAULUS apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, id est Deo agente, secundum promissionem vitæ, id est propter præmium, vel ad obtinendam remunerationem vitæ quæ est in Christo Jesu, id est vitæ æternæ, quæ a Christo confertur, et in Christo consistit sicut in objecto: quæ vita est præmium, propter quod factus sum apostolus, non ab homine, sed a Deo; mandat et scribit Timotheo carissimo filio suo spirituali. Gratia gratum faciens, misericordia, id est peccatorum remissio, et pax, id est tranquillitas mentis, sit tibi a Deo Patre et Christo Jesu filio ejus Domino nostro.

2

3

Gratias ago Deo meo, cui servio a progenitoribus meis, id est exemplo antiquorum patrum meorum, videlicet Abrahæ, Isaac et Jacob, quorum vestigia imitor unum verum Deum colendo, in conscientia pura, id est sine remorsu alicujus peccati. Inde autem gratias ago, quod sine intermissione, id est omni congruo tempore, habeam tui memoriam in orationibus meis fusis pro te et aliis, nocte ac die; desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, quas deduxerunt ocu-

4 li tui quando recessi a te, qui libentissime mecum transisses ac permansisses, ut gaudio implear, id est, ut te in bonis confirmem, et accendam ad martyrii palmam, quo facto, de tuo profectu plene exsultem;1 recordationem accipiens ejus fidei quæ est in te non ficta, id est tuæ veræ fidei reminiscens, quæ non est simulata, sed pura et efficax; quæ fides et habitavit, id est, firmiter fuit, [primum] in avia tua Loide, id est matre matris tuæ sic dicta; habitavit quoque et in matre tua Eunice. Parentum fidem commemorat, ut fidem filii roboret. Tacet vero de patre Timothei, quoniam gentilis erat et infidelis, ut dicitur.2 Certus sum autem quod et in te habitet fides ista.

B

5

Propter quam causam, videlicet, quia tam bonas genitrices habuisti, et fidelis diu fuisti, admoneo te paterne, ut resuscites, id est, reformes, perficere studeas, et ad pristinos actus extendas, gratiam Dei quæ est in te, id est gratiam episcopalem et sacramentalem tibi divinitus datam in tui ordinatione vel confirmatione, per impositionem manuum mearum: quæ impositio fuit causa gratiæ dispositiva et in-

6 strumentalis. Vel potest intelligi absolute de gratia gratificante, quia per impositionem manuum Apostolorum dabatur Spiritus Sanctus.3 Ex his patet, quod gratia in corde Timothei erat quasi sopita et debilitata: ideo admonet eum ut reparet gratiam pristinam, proficiendo in ea. Unde etiam quod in Apocalypsi angelo Ecclesiæ Ephesi dicitur, Scio opera tua et laborem et patientiam;4 et post pauca, Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti;5 memor esto itaque unde excideris, et age pœnitentiam, et prima opera fac: quidam exponunt de Timotheo, quem constat fuisse Ephesiorum angelum, id est episcopum. Non enim dedit nobis Deus spiritum, id est donum, timoris pure servilis; vel, Spiritum timoris, id est animam inordinate timentem temporalia mala, videlicet eos qui corpus occident;6 sed dedit nobis spiritum, id est donum et gratiam, virtutis, id est fortitudinis contra adversa, quæ est unum de septem donis Spiritus Sancti, et dilectionis Dei ac proximi, et sobrietatis, id est temperantiæ vel discretionis.7 Verba hæc plenius exposita sunt ad Romanos, ubi legitur, Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore.8

Noli itaque erubescere, id est, quoniam dedit nobis Deus spiritum dilectionis, non erubescas testimonium Domini nostri Jesu Christi, id est protestationem, prædicationem seu confessionem Christi; sed sine rubore et confusione testare coram hominibus, quod Christus sit Deus et homo, qui sua passione universum mundum redemit, resurrexit, cœlos ascendit. Unde ait Salvator in Evangelio:9 Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo; et rursus, Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet.10 Neque erubescas me vinctum ejus, id est me Paulum pro fide nunc captum atque ligatum.

Sed collabora Evangelio, id est, cum me et ceteris evangelizantibus, labora ad promulgationem ac venerationem evangelicæ legis, fortiter prædicando, juste vivendo, et pro fidei veritate mortem sustinendo, secundum virtutem Dei, id est secundum virtutem et gratiam tibi divinitus datam; qui nos liberavit per propriam passionem a jugo diaboli et pœna inferni, et vocavit ad fidem ac vitam æternam, vocatione sua sancta, id est inspiratione interna (de qua in Apocalypsi: Ego sto ad ostium et pulso), vel prædicatione evangelica quam fecit per nos:1112 non enim nos sumus qui loquimur, sed Spiritus Patris nostri qui loquitur in nobis. Vocavit, inquam, nos, non secundum opera nostra, id est propria merita, quæ vocationem hanc nequaquam præcesserunt, sed secundum propositum suum, id est voluntatis suæ decretum seu voluntariam præordinationem, et gratiam nobis clementer infusam: quæ est effectus hujus propositi, per quem ad omnia opera meritoria promovemur atque perducimur; quœ data, id est dari præordinata, est nobis in Christo Jesu, id est per Christum, utputa per ejus incarnationem, virtutem et meritum, ante tempora sœcularia, id est ab æterno.

Manifestata est autem, id est, publice prædicata et nota, vel evidenter impleta est, nunc tempore gratiæ, per illuminationem, id est prædicationem et doctrinam, Salvatoris nostri Jesu Christi: quam proprio ore vel per Apostolos mundo proposuit, aut certe per illuminationem factam in die Pentecostes, quando in igneis linguis Spiritus Sanctus apparens, illuminavit Apostolos ad cognoscendum et prædicandum hanc gratiam:13 quæ illuminatio dicitur Christi, quoniam ipse misit Spiritum Sanctum.14 Qui Christus sua passione destruxit, id est hominibus abstulit, mortem culpæ atque gehennæ, et corporis immortalitatem promeruit eis: quam et nunc præstat in spe, daturus eam in re quando corruptibile hoc induet corruptionem.15 Hoc est quod apud Osee loquitur: De morte redimam eos;16 ero mors tua, o mors. Illuminavit autem, id est, notam fecit, vitam æternam, quæ est merces nostri laboris, et finis hujus peregrinationis, et incorruptionem, id est perpetuam immortalitatem, quam habebunt electi in anima et corpore post diem judicii, per Evangelium, id est Evangelii prædicationem, videlicet per se ipsum et discipulos suos, dicendo : Cognosco oves meas, et vitam æternam do eis ;17 et alibi, Qui credit in me, non morietur in æternum.

11

In quo Evangelio prædicando, videlicet ut id annuntiem omnibus, positus sum ego, id est a Deo ordinatus et constitutus, prædicator et apostolus et magister gentium.

12

Ob quam causam [etiam], videlicet propter Evangelii prædicationem, hæc, id est incarcerationem, ligationem et alia plurima, patior; sed non confundor in me ipso, quasi turpe aliquid operans :18 imo glorior in adversis. Verbum equidem crucis pereuntibus stultitia est ; his vero qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.19 Scio enim cui credidi, scilicet Deo omnipotenti, qui est via, veritas et vita, et certus sum quia potens est depositum meum, id est beatitudinem mihi paratam, quam merui et apud ipsum reposui, servare in illum diem, id est usque ad diem remunerationis meæ, hoc est usque ad diem mortis, quantum ad glorificationem animæ, et usque in diem extremi judicii, quantum ad glorificationem corporis mei.20

13

Insuper admonet Timotheum. Formam habens sanorum verborum, id est tu, Timothee, habens seriem sanctarum prædicationum, seu formam evangelicorum verborum, quæ verba a me prædicante audisti :21 habens, inquam, hæc verba in fide, id est cum fidei observatione, et dilectione in Christo Jesu, id est per gratiam Christi ad gloriam ejus, vel secundum voluntatem ipsius, bonum depositum custodi, id est, gratiam tibi concessam conserva, et officium tibi commissum digne prosequere. Vel sic : Bonum depositum de quo nunc dixi, id est præmium tibi apud Deum repositum pro tuo labore, custodi, ne illud per negligentiam perdas. Per Spiritum Sanctum, id est, non tuis viribus, sed adjutorio Spiritus Sancti hoc age, qui habitat in nobis per caritatem et gratiam, quoniam sumus templum Dei. Dominus enim in templo sancto suo.2223

15

Scis hoc, id est, jam plane agnoscis, vel scire debes, quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt, id est, quod universi qui nunc recesserunt a me cum perfido corde, sunt in Asia minori; ex quibus, id est de quorum numero, sunt Phigelus et Hermogenes.24 Hi, ut legitur, fraudulenter accesserunt Apostolum ut discerent ejus mysteria, quatenus materiam calumniandi haberent : qui quum se manifestatos conspicerent, abierunt.

16

Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, id est fideli familiæ Onesiphori Asiani, quia sæpe me refrigeravit, id est, consolatus est et refocillavit, necessaria ministrando, et catenam meam, id est me catenis vinctum, non erubuit verecundando de tali magistro; sed quum Romam venisset, sollicite me quæsivit et invenit. Det illi Dominus Pater invenire misericordiam, id est gratiam adipisci et vitam æternam a Domino Filio : cui Pater dedit omne judicium, juxta illud :25 Deus, judicium tuum regi da;26 in illa die, id est in

17

18 die mortis atque judicii. Talis modus loquendi in veteri Testamento usitatior est, ut ibi :27 Pluit Dominus super Sodomam ignem et sulfur a Domino. Et quanta beneficia Ephesi, id est in Epheso, ministraverit mihi Onesiphorus iste, tu melius nosti qui præsens fuisti, quam ea quæ Romæ mihi ministraverit.

Footnotes

  1. Jer. xiv, 17. ↩

  2. Act. xvi, 1. ↩

  3. Act. viii, 17. ↩

  4. Apoc. ii, 2. ↩

  5. Ibid. 4, 5. ↩

  6. Matth. x, 28. ↩

  7. Is. xi, 2. ↩

  8. Rom. viii, 15. ↩

  9. Matth. x, 32. ↩

  10. Luc. ix, 26. ↩

  11. Matth. x, 20. ↩

  12. Apoc. iii, 20. ↩

  13. Act. ii, 1-4. ↩

  14. Joann. xvi, 7. ↩

  15. 1 Cor. xv, 53. ↩

  16. Osee xiii, 14. ↩

  17. Joann. x, 27, 28. ↩

  18. II Cor. xi, 30. ↩

  19. I Cor. i, 18. ↩

  20. Joann. xiv, 6. ↩

  21. Joann. xi, 26. ↩

  22. Ps. x, 5. ↩

  23. 1 Cor. iii, 16, 17. ↩

  24. • Philetus ↩

  25. Joann. v, 22. ↩

  26. Ps. lxxi, 2. ↩

  27. Gen. xix, 24. ↩

Chapter 2 of 5