Articulus 4
EXPLANATIO CAPITULI QUARTI : TESTIFICOR CORAM DEO ET CHRISTO JESU.
HORTATUR Apostolus in hoc capitulo ad indesinentem ac diligentissimam evangelicæ veritatis prædicationem. Testificor coram Deo et Christo Jesu, id est, sub testimonio Dei Patris et Filii ejus te doceo atque admoneo, qui Christus judicaturus est in fine sæculi vivos et mortuos, id est homines universos, videlicet tam illos qui ante tempus judicii morientur, quam illos qui tunc vivi invenientur, et in igne conflagrationis morientur.12 Testificor quoque per adventum ipsius in carnem, vel ad finale judicium, et regnum ejus, quod est Ecclesia militans ac triumphans, id est per congregationem omnium electorum. Prædica verbum regni cœlestis, quod est evangelica doctrina; insta prædicationis officio opportune, quantum ad auditores benevolos, importune, quantum ad acediosos, qui stimulatione et impulsione indigent, quibus molestum est verbum Dei audire. Unde et eis importunus videris, sed vere opportune discreteque agis. Argue negligentes, obsecra seniores et digniores, increpa induratos in omni patientia et doctrina, id est cum perfecta patientia et sapientia cordis tui, quatenus totus sermo oris tui ex sapientia animæ tuæ procedat, et patientia adorentur. Nam et doctrina viri per patientiam noscitur, sermoque eruditus proficit multis.3 Vel omnia verba hæc ad eosdem referuntur, quoniam unus et idem interdum arguendus, interim obsecrandus, aliquando increpandus, id est aspere redarguendus est.
Ideo autem instandum est verbo prædicationis hoc modo : Erit enim tempus,4 quum homines sanam, id est animarum languores sanantem, doctrinam non sustinebunt, id est, patienter non audient; sed ad sua desideria, id est, ut ea audiant et faciant quæ desiderant vitioso affectu, coacervabunt, id est congregabunt, sibi magistros pro eorum beneplacito docentes et operantes; prurientes auribus, id est, tam magistri isti, quam eorum discipuli, interiorum aurium patientur pruritum desiderio legendi, proponendi vel audiendi curiosa et laudes humanas. Et a veritate quidem auditum avertent discipuli isti, et item eorum magistri, ad fabulas autem audiendas vel prædicandas convertentur. De talibus scriptum est:5 Dixerunt Deo, Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Et in Isaia: Dicunt adspicientibus, Nolite adspicere nobis ea quæ recta sunt, loquimini nobis placentia, videte nobis errores.6
Tu vero vigila, id est, diligens atque sollicitus esto, quoniam grande habes expedire negotium; in omnibus ad tuam tuique gregis salutem pertinentibus, labora sicut bonus miles Christi, non parcendo tibi, neque corporalem quietem quærendo.7 Homo enim nascitur ad laborem, sicut avis ad volatum.8 Opus fac Evangelistæ, id est, sic vive ut decet annuntiatorem evangelicæ legis; ministerium tuum ample, id est, episcopale officium digne prosequere, quatenus orando, docendo et conversando, commissos tibi salvos facias. Sobrius esto in victu.
Et hæc tibi necessaria sunt nunc magis quam ante: Ego enim jam delibor, id est, Domino offeror, seu pro Deo mori incipio tanquam hostia grata, et tempus meæ resolutionis, id est mortis, instat, id est, propinquum est. Bonum certamen certavi contra adversarios veritatis et fidei, fortiter resistendo inimicis humanæ salutis; cursum consummavi, id est, peregrinationem meam in præsenti exsilio ad salutarem finem perduxi, perseverando semper et proficiendo in bonis; fidem catholicam inconcussam servavi. In reliquo, id est posthac seu in futuro, reposita, id est apud Deum locata atque præparata, est mihi corona justitiæ, id est præmium justæ conversationis, videlicet gloria sempiterna, quam reddet mihi Dominus, quantum ad animam in illa die resolutionis meæ, quantum vero ad corpus in die judicii, justus judex: de quo ait Psalmista:9 Deus judex justus, fortis et patiens. Non solum autem mihi reddet hanc gloriam, sed et his qui diligunt adventum ejus, id est, cum bona conscientia futurum Christi adventum ad judicium desiderant, vel primum ejus adventum, videlicet incarnationem, affectuose et mente gratissima amplectuntur; qui etiam quotidie spiritualem Christi adventum, quo anima per gratiam visitatur, affectant: de quo ait Salvator, Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.10
Festina venire ad me cito, eo quod cito moriturus sim, et quos habui, modo non habeo. Demas enim: de quo ad Colossenses dicitur, Salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas; me reliquit tempore tribulationis, diligens hoc sæculum, id est ea quæ mundi sunt, et abiit Thessalonicam:11 quæ est metropolitana urbs Macedoniæ. Crescens abiit, missus a me, in Galatiam; Titus in Dalmatiam. Lucas autem evangelista est mecum solus. Marcum, consobrinum Barnabæ, ut dicitur, assume et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium, id est ad prædicationis officium. Tychicum autem misi Ephesum ubi tu resides, quatenus te veniente ad me, suppleat vicem tuam. Penulam quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum. Penula, secundum Hieronymum, appellatur legis volumen. Secundum Haymonem vero, est vestis consularis, qua induebantur consules Romani curiam ingredientes: quam legati Romanorum venientes Tarsum Ciliciæ, dederunt patri Pauli in signum amicitiæ, quando receperunt eum in amicum et civem Romanum, eo quod reverenter eis occurrisset, et eos lætanter recepisset.
Quam vestem retinuit sibi Paulus ob recordationem. Unde in Actibus Paulus dicit se natum civem Romanum.12 Civilitas quippe Romana patri Pauli collata erat pro se ipso ac filiis ejus, propter magnum obsequium et honorem quæ impendebat Romanis. Et libros quos illic dimisi, maxime autem membranas, id est materias illas non scriptas, affer tecum, ut in membranis scribantur epistolæ meæ ad memoriam futurorum.
Alexander ærarius, id est faber in ære, vel custos ærarii, qui fecit sedes argenteas Dianæ, quem supra dixi circa fidem naufragasse, multa mala mihi ostendit, id est, graves persecutiones procuravit mihi.1314 Reddet illi Dominus secundum opera ejus, id est pœnas condignas pro tantis peccatis. Hoc dicit Apostolus prænuntiando, non imprecando. Quem et tu devita tanquam excommunicatum et perfidum. Valde enim restitit verbis nostris per se ipsum, et alios quos contra me incitavit. In prima mea defensione, quando videlicet primo aggressus sum Alexandrum hunc, respondendo ejus objectis, et fidem defendendo contra eum, nemo fidelium mihi adfuit manifeste adsistendo; sed omnes me dereliquerunt terrore concussi. Non illis imputetur hæc culpa a Deo, sed indulgeatur: nam ex humana fragilitate, non ex certa malitia, orta est. Dominus autem mihi adstitit, vel internam consolationem præstando, vel per visionem apparendo, et confortavit me gratia fortitudinis, ut per me prædicatio impleatur, id est, Evangelium plenius divulgetur, et audiant omnes gentes ad fidem conversæ: quia et liberatus sum de ore leonis, id est ab occisione crudelis Neronis. Liberavit autem me Dominus ab omni opere malo, vel præservando a vitiis, vel præterita mala relaxando, et salvum me faciet, deducendo me in regnum suum cœleste. Cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. Sciebat enim Apostolus, Deo revelante, se esse de numero electorum.
Saluta Priscam, et Aquilam virum ipsius, et Onesiphori domum, id est familiam: qui omnes morabantur in Epheso. Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti, id est in illo loco. Festina ante hiemem venire, videlicet in autumno, quando aptius tempus est ambulandi vel navigandi. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus (quem aliqui dicunt fuisse discipulum Petri, successoremque ejus in cura pontificali), et Claudia, et fratres omnes qui mecum sunt. Per hoc provocat Timotheum ad citius atque libentius veniendum, eo quod diligatur et salutetur a tantis ac talibus.
Dominus Jesus Christus sit cum spiritu tuo, id est, in anima tua habitare dignetur. Gratia vobiscum, id est tecum et cum populo tibi commisso. Amen.
Footnotes
Chapter 5 of 5