Articulus 3
DECLARATIO CAPITULI TERTII: HOC AUTEM SCITO, QUOD IN NOVISSIMIS DIEBUS, ETC.
1 Matth. xxiv, 21. PRÆTEREA docet Apostolus Timotheum debere sollicitum esse propter futura pericula. Hoc autem scito, quod in novissimis diebus, circa Antichristi adventum, instabunt tempora periculosa. Erit enim tunc tribulatio talis, qualis non fuit ab exordio mundi. Tunc namque Ecclesia persecutionem sustinebit a tribus gravissimis hostibus simul, a quibus ante successive afflicta est, utputa a tyrannis, ab hæreticis, falsisque fratribus.
2 Et erunt homines se ipsos amantes amore carnali, privato et pessimo, quærentes solum bona delectabilia et utilia, non honesta, cupidi, id est avari, elati, id est ambitiosi, superbi, quantum ad appetitum excellentiæ in temporalibus, blasphemi in
Deum et Sanctos, parentibus non obedientes, ingrati Deo, magistris et parentibus, quibus non potest reddi æquivalens, scelesti, id est magnis peccatis obnoxii; sine affectione, id est corde frigidi a calore amoris divini, sine pace interiori et exteriori, id est turbulenti, criminatores, alios inordinate accusando, videntes aliorum festucas, non proprias trabes;1 incontinentes, id est luxuriosi, immites, id est iracundi, sine benignitate, id est fraterna compassione, proditores justorum; protervi, id est crudeles, juxta illud:2 Viscera impiorum crudelia; tumidi contra Deum, sicut Job ait: Vir vanus in superbiam erigetur;3 voluptatum carnalium, scilicet gulæ et luxuriæ, amatores magis quam Dei, præponentes carnalia spiritualibus ac divinis; habentes speciem quidem pietatis, id est simulatam sanctitatem et apparentiam veræ Religionis assumentes, venientes videlicet in vestimentis ovium, virtutem autem ejus abnegantes, id est vigorem seu exsistentiam pietatis abjicientes, quum sint hypocritæ, et intus lupi rapaces.4
Et hos, id est typos et prædecessores istorum qui prædictis vitiis polluuntur, devita. Ex his enim, id est de horum catalogo, sunt qui penetrant domos, id est, secretiora loca domorum ingrediuntur, ut in occulto suos errores disseminent: nam omnis qui male agit, odit lucem;5 et captivas ducunt mulierculas, id est, suis erroribus involvunt feminas in domibus residentes, oneratas peccatis, id est peccatrices, et ideo decipi dignas, quæ ducuntur variis desideriis, id est, diversis concupiscentiis et curiositatibus agitantur, propter rationis debilitatem et animi instabilitatem; semper discentes aliquid novi vel Scripturas, et nunquam ad scientiam, id est notitiam salutarem, veritatis pervenientes, quoniam inordinate se habent in addiscendo, et curiosa ac frivola magis quam fructuosa ac necessaria discunt.
Quemadmodum autem Jannes et Mambres, qui erant duo fratres et magi Pharaonis: quorum nomina, secundum Glossam, sumpsit Apostolus ex libris apocryphis. Sed hoc certum arbitror, quod auctoritati apocryphorum non innitebatur Apostolus, sicut nec Judas apostolus in sua Canonica, allegans verba Enoch, quæ in apocryphis scripta sunt.6 Sed uterque eorum aliunde, vel ex revelatione divina certificatus erat de veritate verborum quæ introduxerunt. Quemadmodum ergo hi restiterunt Moysi, facientes signa coram Pharaone sicut et Moyses, usque ad tertium signum, in quo omnis pulvis terræ Ægypti versus est in sciniphes:7 ubi deficientes hi magi, dixerunt, Digitus Dei est hic; ita et hi seductores, domorum penetralia introeuntes, resistunt veritati fidei christianæ, homines corrupti mente, id est intellectu depravati, reprobi circa fidem, id est a fide errantes. Sed ultra non proficient, id est, non diu alios fallent; insipientia enim, id est perfidia eorum, manifesta erit omnibus Catholicis, sicut et illorum magorum fallacia manifestata est, quando a Moyse victi sunt, et plagas Dei senserunt. Loquitur autem Apostolus præcipue contra hæreticos Asiæ, quos prævidit a beatissimo evangelista Joanne confutandos. Et tamen de aliis hæreticis accipi potest, qui frequenter a Catholicis superati et eradicati leguntur, magis divina virtute quam potestate humana.
Tu autem, o Timothee, assecutus es, id est, discendo adeptus vel operando imitatus es, meam doctrinam, id est scientiam Scripturarum sanctarum, institutionem, quantum ad mores laudabiles, propositum, id est intentionem, fidem, longanimitatem in exspectatione cœlestium promissorum, dilectionem, patientiam, persecutiones foris illatas, passiones ab intra exortas;8 qualia tormenta mihi facta, id est inflicta, sunt Antiochiæ, Iconii, Lystris. Per has tres urbes, alia loca in quibus persecutionem pertulit, intelliguntur. Quales persecutiones, videlicet multas et magnas, sustinui. Et ex omnibus eripuit me Dominus, præservando a morte corporis, et ab impatientia animæ, ita ut dicere valeam cum Psalmista: Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! et conversus vivificasti me, et de abyssis terræ iterum reduxisti me.9 Et omnes qui volunt voluntate efficaci, pie, id est religiose et sancte, vivere in Christo, id est secundum doctrinam et voluntatem Christi, persecutionem patientur a mundo, carne vel dæmone.10 Per multas enim tribulationes oportet nos intrare regnum cœlorum. Unde Judith ait: Omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.11 Mali autem homines et seductores, qui sedent in cathedra pestilentiæ, proficient, id est tendent, in pejus, quemadmodum scriptum est: Peccator adjiciet ad peccandum.1213 De minoribus quippe peccatis procedunt ad graviora, quoniam unum peccatum disponit ad aliud, estque peccatum et pœna peccati. Errantes a via veritatis atque justitiæ, et in errorem mittentes alios quos pervertunt.
Tu vero permane usque in finem fide et opere, in his quæ didicisti, id est in documentis quæ tibi proposui, et credita, id est commissa, sunt tibi, exigenda a te cum spirituali usura;14 sciens, id est diligenter advertens, a quo didiceris, puta a me Christi apostolo, cujus doctrina tibi ambigua esse non debet. Permanere quoque debes in his, et quia ab infantia, id est adolescentia, sacras litteras, id est scripturas legis et Prophetarum, nosti per studium, quæ te possunt instruere formaliter in his quæ pertinent ad salutem, per fidem, id est mediante et cooperante fide, quæ est in Christo Jesu, id est, quæ de Christo habetur, sine qua fide nemo ad salutem perducitur.
Porro, quod sacræ litteræ erudire te valeant, patet: nam, Omnis scriptura divinitus inspirata, id est tota Scriptura canonica a Spiritu Sancto infusa, non humanitus adinventa, utilis est ad docendum ignaros, ad arguendum, id est ad probandum ea quæ fidem concernunt, ad corripiendum injustos seu negligentes, ad erudiendum proficientes in justitia, id est ad obtinendam perfectionem justitiæ; ut perfectus sit, secundum modum viatorum, et prout ad salutem requiritur, vel in operibus supererogationis, servando consilia scripturæ novi Testamenti, homo Dei, hoc est cultor devotus, ad omne opus bonum prosequendum instructus per Scripturas.15
Footnotes
Chapter 4 of 5