Skip to the text

Proœmium

ENARRATIO

IN TERTIUM LIBRUM REGUM

In duobus libris præhabitis, de duobus regibus Israel actum est, quorum unus regnavit post alium; jam de tertio rege, qui super totum Israeliticum populum regnavit, tractatur per mediam circiter partem hujus tertii libri. Deinde per aliam ejus partem, atque per totum quartum volumen, fit mentio de regibus Israelitici regni in duo regna divisi, et regibus eorumdem qui vel simul, vel successive regnaverunt. Hinc quidam expositores testantur, quod in præhabitis libris duobus tractatum est de unico filiorum Israel regno; hic tractatur de regno illo diviso, quod juxta prætactum accipiendum est sensum: ideo apud Hebræos duo præcedentes libri sunt unus liber, qui apud eos Samuel appellatur; similiter duo sequentia volumina sunt apud eos unum volumen, quod MALACHIM dicitur in plurali. Hinc Magister in historiis ait: Incipit hic Malachim secundum Hebræos, quod sonat, Regum. Nam quamvis in duobus præcedentibus libris actum sit de duobus regibus Hebræorum non simul regnantibus, tamen quia in opere isto agitur de regibus qui simul regnaverunt in Juda et Israel, merito Regum dicitur.

ENARRATIO

IN PRIMUM LIBRUM MALACHIM ID EST TERTIUM REGUM

IN HOC AGITUR DE MORTE REGIS DAVID, DE SUCCESSIONE, REGIMINE ET GESTIS SALOMONIS AC QUORUMDAM ALIORUM REGUM JUDA ET ISRAEL.

Chapter 1 of 33