Skip to the text

Articulus 1

EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI PRIMI : ET REX DAVID SENUERAT.

IN primis duobus hujus tertii libri capitulis adhuc de David tractatur, qualiter scilicet successorem regni sui instituit. Unde sequitur : Et rex David senuerat, habebatque ætatis plurimos dies. Erat quippe circiter septuagenarius, quia triginta erat annorum dum cœpit regnare, et quadraginta annis regnavit, prout in secundo libro habetur.1 Tanta autem duratio temporis, reputatur senectus in homine, cujus vitæ periodus usque ad septuaginta annos secundum naturalem cursum communiter se extendere potest, juxta id Psalmi, Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni.2 Verumtamen unus alio celerius senex efficitur : quod ex diversitate complexionum, infirmitatum, læsionum, fatigationum et sollicitudinum potest accidere. Quumque operiretur vestibus, non calefiebat. Cujus rei variæ causæ traduntur. Una, quia de parentibus senibus natus est, quum et

A Joab filius suæ materteræ, etiam jam fuerit canus et grandævæ ætatis, ut sequenti patet capitulo.3 Alia, quia ex visione angeli, præcedenti libro recitata, fuit vehementer perterritus :4 ex qua excessiva perterritione infrigidationem incurrit, quæ permansit in eo usque ad mortem. Vehemens etenim timor parit frigus, propter quod formidantes tremunt et pallent. Tertia, quia frequenter fuit in præliis, in quibus (ut fertur) fuit aliquando vulneratus : sicque ex sanguinis emanatione citius senuit atque refriguit. Hanc causam assignat Lyra, imo et aliqui ante eum.

Contra quam scribit Rabbi Paulus : Nunquam legitur David in bello vulneratus sive percussus, vel quod sanguinis copia de ipso effluxerit : quod si accidisset, non est verisimile quod Scriptura hoc tacuisset. His verbis Rabbi Pauli videtur Scriptura favere, quia frequenter ait quod Dominus salvavit David in omnibus ad quæcumque profectus est : imo in præliis cunctis videtur valde faciliter divina prævaluisse virtute, in tantum quod raro vel nunquam leguntur aliqui de suo corruisse exercitu, maxime ipso præsente, imo nec ipso absente, nisi in strage Asaelis fratris Joab, atque in strage Uriæ. David quoque in præliis habuit fortissimos et peritissimos capitis sui custodes.567 Hinc Rabbi Paulus aliam causam assignans : Verius, inquit, dici potest, quod David a juventute fuit libidinosus, et actibus venereis excessive implicatus, ut patet ex toto processu suæ historiæ, et ex multitudine suarum uxorum et concubinarum. Excessivus autem usus venereorum, naturalem consumit calorem et humidum radicale. Propter quod in Proverbiis habetur :8 Ne des mulieribus substantiam tuam. Substantia namque vitæ corporalis, in calore naturali et humido radicali consistit præcipue : ideo sicut igni seu calori illius deficientibus escis, mors naturaliter sequitur, sic ex illorum notabili diminutione seu consumptione frigiditas quasi irrecuperabilis subsequi habet.

Sed quamvis hæc verba Rabbi Pauli pro majori parte sint vera, attamen valde indecenter et male sonat, de tanto Propheta et viro heroico ac maxime contemplativo asserere, quod a juventute sua fuit libidinosus, venereisque excessive intentus. Nec tantas credendum est accepisse uxores desiderio voluptatis, sed prolis ad Dei obsequium educandæ. Præterea certum est, quod David sex annis quibus persecutiones Saulis sustinuit, multa toleravit incommoda in desertis, diebus ac noctibus; et quia tota sua progenies ac parentes propter ipsum sustinuerunt expulsionem, deinde ex morte filii sui Amnon et violatione Thamar, et persecutione occisioneque Absalonis, ineffabiliter magnas gessit in corde tristitias atque angustias, quæ non mediocriter senectutem accelerant, complexionemque lædunt.91011 Ad oculum quoque videmus, quod reges et principes satis cito senescunt. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est : Omnis potentatus brevis vita;12 sic et rex hodie est, et cras morietur.13 Aliqui vero dicunt, quod David ex vestibus non calefiebat in ultionem suæ culpæ, qua oram chlamydis Saulis præsciderat, ut in primo libro narratur, quatenus per quæ peccaverat, per ea et puniretur :14 quod dictum modici est momenti.

Dixerunt ergo ei servi sui in naturalibus periti, ut medici, aliique experti : Quæramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram eo, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem, ut minus affligatur frigoribus, et vivat diutius, cujus præsidentia utilis est communitati. Quæsierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israel; et invenerunt Abisag Sunamitem, et adduxerunt eam ad regem. Erat autem puella pulchra nimis. Dormiebatque cum rege, et ministrabat ei. Rex vero non cognovit eam, videlicet Abisag Sunamitem, hoc est de urbe nomine Suna, de qua fuit et hospitatrix beatissimi Elisei, ut infra quarto libro describitur.15 Certum est autem, quod David rex nequaquam cum illa speciosissima dormivit puella, nisi ante acciperet eam in conjugem. Porro, quod non cognovit eam, vel ex impotentia, vel ex occupatione interna circa divina processit.

Verum, ut recitat super Genesim Origenes : Hæretici, qui Scripturam veteris Testamenti dixerunt non esse a Deo lucis, irriserunt Abraham, David, et alios quoque Testamenti illius patres, eo quod in senectute sua acceperunt uxores, quasi et tunc libidine insanientes.16 Unde et Origenes connubia illa ad spiritualem intelligentiam trahit, per uxorem accipiendo sapientiam, quam sibi sponsam sumpserunt. Et juxta hunc modum dicit glossa Hieronymi super hunc locum :17 Nonne videtur tibi, si litteram quæ occidit, sequaris, figmentum esse, athletarumve ludicra, quod frigidus senex vestibus obvolutus, nisi complexu adolescentulæ non calescit?18 Sicque secundum mentem Hieronymi, videtur hic esse parabolica seu metaphorica quædam locutio, ut per Abisag intelligatur sapientia, quæ est pura et incorrupta, et senioribus magis conjungi solet, sicut in David, in quo, tempore senectutis magis viguit spiritus prophetiæ. Hæc autem sapientia calefecit David regem ad divinum amorem. Et juxta hunc sensum dicitur in libro Judicum : Ierunt ligna, ut ungerent super se regem.19

Sed contra hæc scribit Lyra, quoniam circumstantia litteræ manifeste ostendit, quod Abisag fuit corporalis puella regi adducta in remedium suæ frigiditatis corporeæ : quod etiam constat ex hoc, quod Adonias adhuc juvenis, David defuncto, petiit sibi hanc dari uxorem :20 cujus petitionis occasione fuit occisus ; non autem fuisset occisus, si sapientiam sibi desponsari petisset. Ideo fateri oportet, quod ad litteram fuit puella. Dicunt etenim medici, quod præcipuum remedium contra frigiditatem membrorum atque paralysim imminentem, sit amplexus mulieris, maxime juvenculæ virginis : ideo talis fuit adducta regi David. Nec peccavit in hoc, quia cum ea contraxit connubium. Senes enim quantumcumque possunt contrahere, quamvis non valeant generare; et ut dicunt doctores, si mulier scienter contrahat cum sene, quem scit impotentem, tenet matrimonium : ideo uti amplexibus virginis hujus in statu conjugali, non videtur regi David illicitum, præsertim quum esset ei in tantæ frigiditatis remedium.

Sed contra hanc B. Hieronymi reprehensionem satis apte scribit hic Rabbi Paulus : Glossa Hieronymi non est sic reprobanda, sed ad bonum potius sensum trahenda. Sequentes enim sensum litteralem, sunt in duplici differentia. Quidam etenim tenent, quod solus sensus litteralis est verus et ab auctore intentus; sensus autem spirituales dicunt fictos et nullius auctoritatis : quem errorem secuti sunt Sadducæi negantes resurrectionem, et alia quæ ad pedem litteræ prima facie non apparent.21 Alii dicunt, quod Scriptura sub una littera habet plures sensus, ut patet per Gregorium tertio Moralium, et per Augustinum in epistola contra Vincentium, licet omnes fundentur super unum sensum litteralem. Error autem primorum patet ex verbis Christi, volentis ostendere errorem Sadducæorum ex sensu litterali ejus quod scriptum est, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob :2223 ex quibus verbis probat, esse vitam post vitam præsentem, quod tamen prima facie non videtur insinuari per verba illa. Patet quoque error illorum ex hoc, quia contingit quod aliqua scriptura secundum unum sensum litteralem intellecta, non inducit aliquam utilitatem in fide aut moribus, vel ad conversationem humanam. Et hoc modo allegat Apostolus illud Deuteronomii, Non alligabis os bovi trituranti :2425 ubi quasi arguens subdit, Numquid cura est Deo de bobus ?26 quasi dicat : Si hoc præceptum solum ad pedem litteræ intelligatur, nullam inducit utilitatem. Et hoc modo arguit Hieronymus in verbis præallegatis contra sequentes litteram occidentem, dicens : Si hæc historia de David et Abisag tantum ad litteram intelligatur, non referenda ad aliquem sensum spiritualem utiliorem, videtur quasi athletarum ludicra seu fabulationes quæ nil proficiunt.27 Idcirco historiam istam exponit pulcherrime : qui sensus Hieronymi est in loco hoc litteralis eo modo, quo Apostolus ex auctoritate prætacta sumit argumentum secundum mysticum intellectum. — Quod autem inducit postillator, videlicet Lyra, pro fulcimento planæ expositionis litteræ de auctoritate medicorum, dicentium quod optimum remedium contra frigiditatem membrorum, est amplexus mulieris juvenculæ, non facit pro eo. Quamvis enim dicant, quod calor alicujus hominis aut animalis confortet suo contactu calorem naturalem hominis debilitati, non tamen faciunt differentiam de calore juvenculæ virginis seu corruptæ, pulchræ aut incompositæ : ideo præinducta magis intelligenda sunt secundum mysticam significationem verborum, quam principalis auctor Scripturæ (qui Deus est) hic intendit ad nostram doctrinam.

Hæc Rabbi Paulus, cujus dicta satis probabiliter sonant, dempto eo, quod asserit medicos non distinguere in re illa, videlicet ad confortandum calorem hominis infrigidati, de calore juvenculæ virginis aut corruptæ, pulchræ aut incompositæ. Nam et physici tradunt, quod puellæ virgines sunt calidiores quam fractæ. Pulchræ quoque plus movent appetitum : cujus accensio calefacit.

Adonias autem filius Haggith elevabatur, id est, erexit se ipsum ambitiose, dicens : Ego regnabo. Fecitque, id est præparavit, sibi currus et equites et quinquaginta viros, qui ante eum in curru sedentem currerent : sicut hoc supra libro secundo magis expositum est. Ideo autem adspiravit ad regnum, quoniam inter filios David superstites senior fuit : nam erat quartus in ordine, Amnon autem et Absalon fuerunt occisi, et tertius, scilicet Cheleab, creditur jam obiisse, vel iners seu ineptus ad regnum fuisse ; et item quoniam fuit juvenis pulcher, amabilis, populoque acceptus. Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens : Quare hoc fecisti ? Per hoc videtur Scriptura innuere, quod David per negligentiam fuit culpabilis, non cor-ripiendo Adoniam de vanitate et usurpatione seu ambitione præfata : unde et Adonias magis audacter prosequebatur suum conceptum, suspicans quod pater suus non resisteret ei. Verumtamen expositores in hac re excusant David a culpa sive a tanta, sive a tota, dicentes, quod ignoravit Adoniam adspirare ad regnum. Nam paulo post Nathan dixit ad Bethsabee : Num audisti quod regnaverit Adonias, et dominus noster David hoc ignorat ? Bethsabee quoque ad regem : Ecce, inquit, nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante.

Et sermo ejus cum Joab filio Sarviæ, et cum Abiathar sacerdote, qui adjuvabant partes Adoniæ, id est, consilio atque auxilio Joab principis militiæ, atque Abiathar pontificis, præcipue utebatur. Joab enim in civilibus et bellicis rebus fuit summus post regem, et Abiathar in spiritualibus ac divinis : sicque per Joab speravit acquirere adsistentiam militum, et per Abiathar, sacerdotum ac Levitarum; et ab ipso Abiathar tanquam a præsule volebat inungi. Dicitur quoque, quod Joab suspicabatur regem vindicaturum in se iniquitatem, quam commisit in Abner et Amasam, quos proditorie interfecit, et quod rex filio sibi succedenti in regno, ultionem illam committeret : ideo voluit sibi mercari favorem filii regnaturi, ne puniretur ab eo. Similiter de Abiathar fertur, quod noverat Deum dixisse ad Heli, quod sacerdotii dignitas transferenda esset a posteris suis. Abiathar autem descendit ab Heli : idcirco ne sacerdotio privaretur, voluit novi regis favorem mereri. Atque, ut dicitur, Hebræi affirmant Dominum non dedisse responsa per Abiathar a tempore quo David a Jerusalem fugit a facie Absalonis. Sadoc vero sacerdos, primus post Abiathar, et Banaias filius Joiadæ, et Nathan propheta et Semei, alter ab illo qui maledixit regi, et Cerethi et Phelethi, per quos qui designentur, dictum est in expositione libri secundi, et omne robur exercitus David, videlicet robusti, de quibus in secundo libro satis dictum est, non erant cum Adonia, quia sciebant prænuntiatum esse a Deo per Nathan, quod Salomon patri in regno succederet, prout in secundo libro patuit, in primo quoque libro Paralipomenon aperte habetur.

Immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus, id est multis et magnis sacrificiis, quæ obtulit per manus sacerdotum velut rex novus, juxta lapidem Zoheleth, qui est vicinus fonti Rogel, volens Deo gratus videri, et quasi religiose incipere, vocavit, id est, ad convivium invitavit, universos fratres suos, filios regis, et omnes viros Juda servos regis. Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit, quia fuit sibi suspectus. Omnes enim viros Juda servos regis, sibi putavit favere.

II Reg. III, 27; XX, 10.

I Reg. II, 30-36.

II Reg. XV, 16.

Ibid. XVI, 5.

Ibid. VIII, 18.

Ibid. XXIII, 8 et seq.

Ibid. VII, 12 et seq.; I Par. XXII, 5 et seq.

II Reg. XV, 1.

Ibid. III, 4.

Ibid. XIII, 28, 29; XVIII, 14, 15.

C

D

Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat? Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis, id est, te ipsam et filium tuum præserva a morte: quia si Adonias post David regnaverit, faciet te occidi tanquam adulteram, et filium tuum tanquam adulteræ prolem, vel aliam contra eum quæret occasionem ad occidendum. Vade et ingredere ad regem, et dic: Nonne tu, domine mi rex, jurasti mihi ancillæ tuæ, dicens, quod Salomon filius tuus, o Bethsabee, regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo? Ubi vel quando David hoc juravit Bethsabee, Scriptura non refert, sed cognita voluntate Dei per Nathan de Salomonis promotione ad regnum, indicavit hoc tempore opportuno ipsi Bethsabee, et juravit ei se ita facturum. Quare ergo regnat Adonias? Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos.

Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo. Rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei. Inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex: Quid tibi (inquit) vis? Quæ respondens, ait: Domine mi rex, tu jurasti per Dominum Deum tuum ancillæ tuæ: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo. Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante. Mactavit boves et pinguia quæque, et arietes plurimos, et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem, et Joab principem militiæ; Salomonem autem servum tuum non vocavit. Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis, quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te. Quasi dicat: Quamvis jam multi sint cum Adonia, communitas tamen præstolatur a te audire definitive, quis debeat tibi succedere in primatu. Eritque, id est eveniet, quum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores: id est, si permiseris Adoniam tibi in regno succedere, ipse te defuncto objiciet mihi adulterii crimen, et Salomonem faciet accusari, ut occidat nos ambos, quasi aliter non sit pax in communitate possibilis.

Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit. Et nuntiaverunt regi, dicentes: Adest Nathan propheta. Quumque introisset in conspectu regis, et adorasset eum pronus in terram, dixit Nathan: Domine mi rex, tu dixisti: Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum? Interrogatio est, quasi dicat: Mirum si hoc dixisti, quum ego ex Dei præcepto revelaverim tibi, quod Salomon post te præsidebit. Quia descendit hodie, et immolavit boves et pinguia, et arietes plurimos, et vocavit universos filios regis, et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem.2829 Illisque vescentibus et bibentibus coram eo, et dicentibus, Vivat rex Adonias, me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Joiadæ, et Salomonem famulum tuum non vocavit. Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum? quasi dicat: Absurda res est, quod te nesciente atque vivente, usurpaverit sibi Adonias regiam dignitatem.

Et respondit rex David, dicens: Vocate ad me Bethsabee, quæ finito suo sermone, exivit regis cubiculum. Quæ quum fuisset ingressa coram rege, et stetisset ante eum, juravit rex et ait: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me; sic faciam hodie. Summissoque Bethsabee in terram vultu, id est facie profunde inclinata ad regis honorem atque in signum gratitudinis, quod rex suæ acquievit petitioni, adoravit regem, adoratione duliæ, sicut et Nathan, dicens: Vivat dominus meus rex David in æternum. Quasi dicat: Quamvis filii mei promotionem desiderem, tamen quantum possibile est, malo ut tu, David rex, adhuc feliciter vivas ac regnes; et quum hic diutius vivere et regnare non poteris, opto ut inter Sanctos post hanc vitam æternaliter perseveres.

Dixit quoque rex David: Vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Joiadæ. Qui quum ingressi fuissent coram rege, dixit ad eos: Tollite vobiscum servos domini vestri, id est robustos qui permanserunt in Jerusalem et in palatio, qui sunt servi et milites Joab principis militiæ, et imponite filium meum Salomonem super mulam meam, cui ego solus sedere consuevi, ut pateat quod dignitatem meam ad filium transtuli Salomonem, et ducite eum in Gihon, id est ad fontem sic nominatum, scilicet aquam Siloe, juxta quosdam. Gihon autem quandoque est nomen fluvii de paradiso egredientis, et terram Æthiopiæ circumeuntis, ut in Genesi habetur.30 Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, in regem super Israel. Et canetis buccina, atque dicetis: Vivat rex Salomon. Et ascendetis post eum, et venietis in Jerusalem, et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me, illique præcipiam ut sit dux super Israel et super Judam. Et respondit Banaias filius Joiadæ, regi, dicens:31 Amen, id est, sic fiat. Amen autem quandoque nominaliter sumitur, juxta illud in Apocalypsi, Hæc dicit Amen testis fidelis; et quandoque verbaliter, pro Fiat, ut hic; quandoque adverbialiter, pro Vere, sicut apud Joannem: Amen, amen dico vobis. Sic loquatur Dominus Deus domini mei regis: quasi dicat, Verba tua, o rex, sunt verba Dei loquentis per te, et verba tua quasi Dei suscipimus. Et quod ait Banaias, Sic loquatur, dixit congratulando. Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David, id est, latiorem dominationem tribuat Salomoni, quam contulit tibi. Quod etiam infra legitur factum.

Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Joiadæ, et Cerethi et Phelethi; et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon. Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei, id est vasculum continens oleum unctionis, quo rex et pontifex inungebantur, de tabernaculo, in quo fuit arca, ut patuit libro secundo, et unxit Salomonem, adstante et cooperante ei in hoc Nathan propheta: nam dixerat David, Ungat eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta. Sicque dignitatem officii pontificalis ipsius Abiathar, cœpit David transferre ad Sadoc. Fiebat autem (ut aliqui dicunt) unctio illa regis in fronte ipsius in modum coronæ. Et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Vivat rex Salomon. Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et lætantium gaudio magno, et insonuit terra a clamore eorum.

Audivit autem Adonias, et omnes qui invitati fuerant ab eo.32 Jamque convivium finitum erat. Sed et Joab audita voce tubæ, ait: Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis? id est, quid prætendit aut designat sonitus exsistentium in Jerusalem, qui vociferari videntur, tanquam tumultum aut seditionem habentes? quia a remoto non poterat clamor perfecte discerni, et forsan suspicabatur aliquid ortum in civitate contra Adoniæ præsumptionem. Adhuc illo loquente, Jonathas filius Abiathar sacerdotis venit. Cui dixit Adonias: Ingredere, quia vir fortis es, et bona nuntians.33 Responditque Jonathas Adoniæ: Nequaquam; dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem.34 Misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Joiadæ, et Cerethi et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis, unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon; et ascenderunt inde lætantes, et insonuit civitas. Hæc est vox quam audistis. Sed et Salomon sedet super solium regni. Et ingressi servi regis, benedixerunt domino nostro regi David, dicentes: Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronum ejus super thronum tuum. Et adoravit rex David in lectulo suo, insuper et hæc locutus est: Benedictus Dominus Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis.

Territi sunt ergo, et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam. Puto, quod Jonathas ex industria et de consilio Joab atque Abiathar mansit in urbe ad perscrutandum, si aliquid ibi ageretur sive insurgeret contra Adoniam, ut illud velociter nuntiaret, sicut et fecit: cujus relatione audita, territi sunt qui interfuerunt convivio, ne indignationem David ac novi regis incurrerent. Adonias autem timens Salomonem, surrexit, et abiit in tabernaculum Domini, tenuitque cornu altaris, ut ibi tutius exsisteret. Nam ad altare holocaustorum, quod erat exterius, poterant et vulgares accedere; ad altare vero thymiamatis, sacerdotes dumtaxat. In Scholastica autem fertur historia, quod tenuit cornu altaris thymiamatis: quod non creditur verum.

Et nuntiaverunt Salomoni, dicentes: Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenet cornu altaris, dicens: Juret mihi rex Salomon hodie, quod non interficiat servum suum gladio. Dixitque Salomon: Si fuerit vir bonus, id est, si de cetero ab isto et similibus criminibus custodierit se immunem, non cadet nec unus quidem capillus ejus in terram, id est, nil mali faciam ei; sin autem malum inventum fuerit in eo, id est aliquid criminale, præsertim crimen læsæ majestatis, adspiratio ad regnandum, seminatio seditionis in populo, aut partialitas contra regem, et communitatis turbatio, morietur, id est, statim faciam eum occidi. Misit ergo rex Salomon ministros solennes, et eduxit eum ab altari, non violenter, quum esset ibi locus refugii, sed persuasit ei per nuntios ut confidenter egrederetur, dummodo de cetero vellet se bene habere; et ingressus palatium, adoravit adoratione duliæ regem Salomonem, recognoscendo se nihil juris habere ad regnandum, sed Salomonem esse legitime institutum in regem. Dixitque ei rex Salomon: Vade in domum tuam. Filii etenim regis David adultæ et virilis ætatis, habebant specialia habitacula quædam, quamvis ad placitum fuerint in palatio. Unde et dictum est libro secundo, quod Thamar mansit contabescens in domo Absalon fratris sui.

Footnotes

  1. II Reg. v, 4. ↩

  2. Ps. LXXXIX, 10. ↩

  3. III Reg. II, 6. ↩

  4. II Reg. XXIV, 17. ↩

  5. II Reg. ii, 16, 30; xi, 17. ↩

  6. II Reg. viii, 6, 14; ↩

  7. I Par. xviii, 6, 13. ↩

  8. Prov. xxxi, 3. ↩

  9. Prov. xv. 12 et seq.; xviii, 14, 15. ↩

  10. II Reg. xiii, 14, 28, 29. ↩

  11. I Reg. xxii, 3. ↩

  12. Eccl. x, 11, 12. ↩

  13. Eccli. x, 11, 12. ↩

  14. I Reg. xxiv, 5. ↩

  15. IV Reg. iv, 8. ↩

  16. Gen. xxv, 1. ↩

  17. II Cor. iii, 6. ↩

  18. * Atellana- ↩

  19. Judic. IX, 8. ↩

  20. III Reg. II, 17, 21, 25. ↩

  21. Act. XXIII, 8. ↩

  22. Marc. XXII, 26, 27. ↩

  23. Matth. XXII, 31, 32; ↩

  24. Deut. XXV, 4. ↩

  25. I Cor. IX, 9; ↩

  26. I Cor. IX, 9. ↩

  27. * Atellanarum ↩

  28. II Reg. vii, 12 et seq.; ↩

  29. I Par. xxii, 9, 10. ↩

  30. * insidere ↩

  31. Gen. II, 13. ↩

  32. II Reg. VI, 17. ↩

  33. Apoc. III, 14. ↩

  34. Joann. XII, 24. ↩

Chapter 2 of 33