Skip to the text

Articulus 32

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI SECUNDI : TRANSIERUNT IGITUR TRES ANNI ABSQUE BELLO.

In isto capitulo recitatur, qualiter punitio prænuntiata regi Achab præcedenti capitulo, quod scilicet anima sua esset pro anima regis Syriæ, quem injuste dimisit mortem evadere, sit impleta in ipso. Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel, propter fœdus pacis quod Achab et Benadad inierunt, ut dictum est supra, et computantur tres anni isti a tempore pacti illius.1 In anno autem tertio, fine ejus appropinquante, descendit, quia terra regni duarum tribuum altior situ fuit quam terra decem tribuum, Josaphat rex Juda ad regem Israel visitandum. Nam filia Achab et Jezabel, nomine Athalia, fuit uxor Joram filii Josaphat regis, sicque ad invicem amicitiam contraxerunt. Dixitque rex Israel ad servos suos : Ignoratis quod nostra sit de jure Ramoth civitas, sita in terra Galaad, et negligimus eam tollere, id est recuperare, de manu regis Syriæ :23 qui injuste vi prælii abstulit eam nobis, quum tamen sit notabile oppidum, utpote urbs refugii pertinens ad tribum Gad, ut patet in libro Josue, et Deuteronomii, et civitas sacerdotum. Et ait ad Josaphat : Veniesne mecum ad præliandum in Ramoth Galaad ? Dixitque Josaphat ad regem Israel : Sicut ego sum, ita et tu, id est, confœderati atque unanimes sumus in talibus; populus meus et populus tuus unum sunt, et equites mei et equites tui per confœderationem et amicitiam. Nam et ideo Josaphat vir pacificus fecit filium suum cum filia Achab contrahere, ut inter regnum suum et regnum Israel esset pax. Dixitque Josaphat ad regem Israel : Quære, oro te, hodie sermonem Domini, id est oraculum Dei per Prophetas, quid sit expediens ac futurum in causa ista periculosa. Scivit etenim Josaphat, regem ac populum Israel esse superstitiosos atque idololatras, ideo periculosum esse eos juvare. Congregavit ergo rex Israel prophetas quadringentos circiter viros, qui erant prophetæ Baal, sed juxta morem loquendi vocantur prophetæ, et ait ad eos : Ire debemus in Ramoth Galaad, an quiescere ? Responderunt : Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis.4 Quidam ait, propositionem hanc dubiam exstitisse, quia intelligi poterat tam de rege Israel, quam de rege Syriæ. Verumtamen ex consequentibus istorum pseudo verborum manifeste habetur, quod per regem intellexerunt regem Israel; et forsan prophetæ illi per Dominum intelligebant deum suum Baal. Dixit autem Josaphat, falsos illos prophetas cultores Baal, abhorrens: Non est hic Propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum? Et ait rex Israel ad Josaphat: Remansit vir unus per quem possemus interrogare Dominum. Sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, id est prospera, sed malum, id est adversa, Michæas filius Jemla. Ceteros putavit a Jezabel interfectos. Sed quare siluit de Elia? Forsan quia recesserat, et nescivit Achab ubi jam esset. Cui Josaphat ait: Ne loquaris ita, rex, id est, non dicas te odire Prophetam Dei, eo quod vera tibi prædicat, sive sint prospera sive adversa. Vocavit ergo rex Israel eunuchum quemdam, et dixit ei: Festina adducere Michæam filium Jemla.

Rex autem Israel et Josaphat rex Juda, sedebant unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio, in area juxta ostium portæ Samariæ, et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum. Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan, id est de genere Chananæorum, vel filius viri nomine Chanaan, sibi cornua ferrea, et ait: Hæc dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam, id est, potestate et exercitu tuo designatis per cornua ista, disperdes et vinces Syros; vel hoc signum tibi ostendo, quod illos fugabis. Quemadmodum aliquando Prophetæ Dei prophetabant per sola verba, quandoque per verba et sensibilia signa seu gesta; sic et pseudopropheta ista præsumpsit, ut magis authenticus videretur. Omnesque prophetæ similiter prophetabant, dicentes: Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet eam Dominus in manus regis.

Nuntius vero qui ierat ut vocaret Michæam, locutus est ad eum, dicens: Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona prædicant, sit ergo et sermo tuus similis eorum, et loquere bona. Cui Michæas ait: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar. Venit itaque ad regem, et ait illi rex: Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad præliandum, an cessare? id est, an expedit ut eamus ad præliandum pro Ramoth recuperanda? Cui ille respondit: Ascende et vade prospere, id est, opto ut prospere vadas: sicut communiter dicimus abeunti, Vade in pace. Vel ironice dixit hoc zelo justitiæ, quia rex impius indignus fuit vero responso, quamvis hoc postea datum sit ei. Et tradet Dominus in manu regis. Non dixit quos, vel in cujus regis manu, sed obscure locutus est. Vel, quia rex potius voluit audire prospera quam vera, dedit ei irrisorie responsum hujusmodi: ac si diceret, Taliter tibi respondeo, ut mereris et dignus es. Quod Achab suspicans, dixit [quod subditur].

Dixit autem rex ad eum: Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini. Et ille ait, verum dando responsum propter reverentiam nominis Dei quo fuerat adjuratus, sicut et Christus a pontifice adjuratus, respondit, qui antea siluit:5 Vidi in visione imaginaria prophetali mihi ostensa, cunctum Israel, id est exercitum tuum, dispersum in montibus, quibus terra illa abundat, quasi oves non habentes pastorem. Quasi dicat: Sicut collecti vadunt bellatores ad prælium, sic isti dispersi diffugient, et rex seu dux eorum cadet, aufereturque eis. Et ait Dominus mihi in visione: Non habent dominum isti, id est, rex eorum letaliter vulneratus, mox morietur. Revertatur unusquisque in domum suam in pace. Ex hoc aliqui trahunt et dicunt, quod nullus de exercitu Israel cecidit in prælio illo, nisi rex Achab. Supra tamen dixerat Dominus, quod anima Achab esset pro anima regis Syriæ, et populus Israel pro populo Syriæ. Quod aliqui solvunt, quod ideo populus Achab fuit pro populo illo, quoniam fugit de prælio.6 Dixit ergo rex Israel ad Josaphat: Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum? quasi dicat: Non vere, sed invidiose loquitur mihi.

Ille vero addens, ait, clarius exponendo suam revelationem et seriem deceptionis perfidi regis : Propterea, id est ob tuam incredulitatem confutandam seu informandam, audi sermonem Domini : Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cœli adsistentem ei a dextris et a sinistris. Certum est, quod Deus in se ipso sit incircumscriptibilis, immaterialis, simplicissimus, illocabilis, et intemporalis : idcirco nec angeli incorporei situaliter Deo adsistunt, nec eum inter se terminant aut includunt. Ideo visio ista Michææ fuit imaginaria, qua vidit Deum in similitudine, forma seu specie quadam ipsum repræsentante, sive fuerit similitudo illa tantum in imaginatione illa Prophetæ, sive formata exterius, prout sanctus Job loquitur Deo :7 Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Communiter autem fiebant tales visiones ipsis Prophetis ab omni exteriori sensu alienatis. Huicque visioni Michææ similis fuit visio Isaiæ, protestantis :8 Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Illa quoque Danielis, de qua ipse ait: Adspiciebam in visione mea nocte, donec throni positi sunt et Antiquus dierum sedit. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei.9 Juxta quem etiam modum Ezechiel in exordio voluminis sui, innuit sibi Dominum apparuisse :10 Super firmamentum, inquiens, quasi adspectus lapidis sapphiri similitudo throni, et super similitudinem throni, similitudo quasi adspectus hominis desuper. Potest quoque hujusmodi visio fieri in vigilia et in somno.

Porro quod dictum est, Omnem exercitum cœli adsistentem ei a dextris et a sinistris, expositores communiter sic explanant, quod omnis exercitus cœli dicitur Deo adsistere a dextris, quantum ad angelos bonos; et a sinistris, quantum ad angelos malos: et in hoc sequuntur Gregorium. Sicque dicuntur angeli mali Deo a sinistris adsistere, quia frequenter sunt exsecutores æquitatis divinæ, nec aliquid possunt nisi

Altissimo permittente. Unde scriptum est: Factum est quum quadam die filii Dei venissent et starent coram Domino, venissetque Satan inter eos et staret in conspectu ejus.11 Et quamvis expositio ista sit commendanda, videtur tamen locus iste aliter posse exponi, et magis consonanter ad formam textus. Loquitur enim Propheta de Deo tanquam de rege magno residenti in throno suo, et de toto ejus exercitu lateraliter ipsum ambiente, prout milites solent principem circumstare. Sic autem proprie non circumstant neque adsistunt, nisi milites boni aut servi fideles. Item hoc loco per omnem exercitum cœli, videtur intelligendus totus exercitus cœli empyrei, ad quem non pertinent angeli tenebrarum. Ideo per omnem exercitum istum videntur soli angeli sancti intelligendi, quia et hi qui in regno beatitudinis sunt ad sinistram regis, beati sunt. Unde mater filiorum Zebedæi oravit:12 Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram, et unus ad sinistram tuam in regno tuo. In Proverbiorum quoque libro legitur:13 Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra ejus divitiæ et gloria. Sponsa quoque in Canticis: Læva ejus, inquit, sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.14

Et ait Dominus: Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad? Loquitur scriptura ista de Deo more humano, quum omnipotens Deus nihil ex ignorantia quærat, nec per se vocaliter sciscitetur; sed interna allocutione loquitur supernis spiritibus, prout de hac re super Job dictum est plenius. Et dixit unus verba hujuscemodi, intellectualiter respondendo, seque ad Dei obsequia exhibendo paratum, et alius aliter: non quod in civibus cœli empyrei sit discordia ulla, sed omnes ad eumdem finem unanimiter tendebant, quamvis per media plura ac varia. Nec est intelligendum, quod Deus aut angeli sancti voluerunt ipsum Achab directe et efficienter decipere, aut falsa aliqua revelare, sed permissive dumtaxat, juxta quem sensum in Ezechiele scriptum est:15 Propheta quum erraverit, ego Dominus decepi prophetam illum. Nempe in tantum dependent efficientialiterque procedunt a Deo omnis illuminatio, gratia, virtus, compunctio, directio et profectus, quod etiam opposita horum dicuntur esse ab ipso, quoniam non nisi ipso permittente contingunt. Unde Isaias loquitur Deo: Quare errare nos fecisti de viis tuis?16 indurasti corda nostra ne timeremus te?17 Et Psalmista: Declinasti, ait, semitas nostras a via tua. Hinc in Deuteronomio Moyses loquitur: Noluit Sehon rex Hesebon filiis Israel dare transitum, quia induraverat Dominus Deus spiritum ejus et obfirmaverat cor illius.18

Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino. Iste fuit spiritus malus, qui exivit de prava voluntate ad opus seu actum illicitum, stetitque coram Domino ubique præsente, et in imaginaria visione videbatur de sua societate consurgere, et coram Deo sedente in solio apparere, tanquam paratus implere inique, quod Deus permisit fieri juste: non quod spiritus ille malignus unquam empyreum intret cœlum, aut ibi inter angelos Dei consistat; sed sicut angeli sancti paratos se exhibent obsequi Creatori et omni bono, sic ille in malo, vel etiam in exsecutione divinæ justitiæ, tamen perversa intentione et ex vitiosa radice. Et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: In quo? Et ille ait: Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus: Decipies et prœvalebis; egredere et fac ita. Ista locutio Dei ad dæmonem, est justa permissio ejus, et collocutio per angelum bonum, cujus est refrenare et relaxare potestatem diaboli; sed spiritualia et interna non capiuntur ab hominibus grossis, nisi per similitudines corporalium exprimantur more humano. Tamen ad intelligendum hæc plenius, recurrendum est ad expositionem primi capituli libri Job.

Nunc igitur ecce dedit Dominus permissive spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt, id est, a spiritu diabolico, qui est mendax et pater mendaciorum, permisit hos falsos inspirari, falli et provocari ad prophetandum mendose.19 Unde elicitur error Hebræorum quorumdam dicentium, quod spiritus iste fuit anima Naboth lapidati ac mortui: quæ anima quum fuerit virtuosa atque in sinu Abrahæ posita, non exivit ad proferendum ista mendacia. Et Dominus locutus est contra te malum.

Accessit autem Sedecias filius Chanaan, et percussit Michœam in maxillam, et dixit: Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi? Sedecias iste superbus et laudis humanæ ac proprii commodi cupidus, qui et cornua fecerat sibi, præ ceteris ægre tulit, quod dicebatur deceptus atque deceptor, nec verum habens spiritum prophetiæ. Et ait Michœas, vir patiens, et percutientem non repercutiens, neque cum turbulentia loquens, sed modeste respondens: Visurus es vera esse quæ dixi, in die illa quando ingredieris cubiculum, intra cubiculum ut abscondaris, videlicet quum insonuerit rumor de regis occisione, quia tunc metues a filiis regis occidi tanquam falsarius et deceptor, quum fuerint a bello regressi. Circa hæc Magister in historiis Josephum sequens, addit: Vidit Sedecias regem dubitantem quid ageret, confortavitque eum secreto, dicens: Si Michæas esset propheta, aruisset manus mea in eum extensa, sicut aruit manus Jeroboam quam extendit contra Prophetam in Bethel, ut supra patuit:20 et etiam locutus est contra Eliam, qui dixit te moriturum ubi lapidatus est Naboth prope Jezrael;21 hic autem dicit, te moriturum in Ramoth. Unde ultra conclusit, quod nulli eorum esset credendum, quia inter se discreparent. Tunc rex audacior factus, jussit incarcerari Michæam, sicut consequenter in textu describitur.

Et ait rex Israel: Tollite Michœam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Joas filium Amelech, et dicite eis: Hœc dicit rex: Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiæ, donec revertar in pace. Dixitque Michæas: Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait Michæas, quando jam apprehendebatur, ut duceretur ad carcerem: Audite, populi omnes, id est, sitis memores eorum quæ dixi, ut quum fuerint adimpleta, perhibeatis testimonium veritati. Quidam dicunt, quod dixit hoc, volens plus loqui, sed non fuit permissus.

Ascendit itaque rex Israel et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad. Dixit itaque rex Israel ad Josaphat: Sume arma tua, id est, regiis armis te muni, et ingredere prælium, tanquam dominus totius exercitus, et induere vestibus tuis, id est, regalem indue apparatum atque vestitum, regalia assumendo insignia, quæ ferre consuevisti ad bella, et communem vestem nunc deponendo. Hoc Achab locutus est, vel ut Josaphat regi tanquam majori deferret, vel ne ipse Achab cognosceretur a Syris, sicque minus impugnaretur ab illis, vel ut pondus belli super Josaphat immineret. Hinc sequitur. Porro rex Israel mutavit habitum suum, militari vestitu et armatura communi quasi operiens se, et ingressus est bellum.

Rex autem Syriæ præcepit principibus curruum, ex quibus quidam pugnabant, triginta duobus, dicens: Non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam, nisi contra regem Israel solum, id est, illum solummodo invadetis, tanquam incitatorem principalem totius hujus negotii, et quia fœdus pacis, quod secum inii, violat modo. Dicunt tamen quidam Hebræi, quod per exploratores suos clam percepit, qualiter Michæas prædixit eum casurum ibidem, et ceteros evasuros, ideo jussit eum dumtaxat impugnari. Quum ergo vidissent principes curruum Josaphat, suspicati sunt quod esset rex Israel. Et impetu facto, pugnabant contra eum, id est contra Josaphat, quem videbant regio diademate decoratum, putantes quod esset Achab, et exclamavit Josaphat. Secundo Paralipomenon habetur, quod clamavit ad Dominum, id est, Deum pro defensione et evasione rogavit;22 vocavit quoque ad se auxiliarios suos præcipuos, et capitis sui custodes.

Intellexeruntque principes curruum, quod non esset rex Israel, et cessaverunt ab eo.

Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit jaculo regem Israel inter pulmonem et stomachum.23 Non sine divina præordinatione hoc contigit: imo respectu divinæ providentiæ omnia certissime intuentis ac æternaliter prænoscentis, nihil est casuale, neque fortuitum; imo sic certus est ordo causarum, quamvis ex hoc non tollantur a rebus creatis libertas, fortuna et casus, ut experientia quoque testatur. Verumtamen in Paralipomenon legitur, quod percussit regem Israel inter cervicem et scapulas: pro quorum concordia respondetur, quod sagitta a parte anteriori prope pulmonem intravit, et retro circa scapulas exiit, quia tendendo in altius movebatur, utpote a pedite missa, et regem in curru stantem tangens ac perforans. Quod si quæratur, qualiter regem armatum potuit perforare, respondetur ex eo, quod in Hebræo habetur, Percussit eum inter squamas et loricam, videlicet, quia rex super loricam habuit armaturam, ut fertur, de laminis ferreis instar squamarum connexis, elevataque una earum a loco suo, sagitta per eum intravit. At ille dixit aurigæ suo: Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum.2425 Paulo post subditur: Rex Israel stabat in curru suo contra Syros, et in Paralipomenon additur, Usque ad vesperam: quomodo ergo jussit se de exercitu ejici?26 Respondetur ex eo quod secundo Paralipomenon asseritur, Educ me de acie. Itaque sensus est, quod jussit se de prima acie reduci ad posteriorem in curru, in qua minus impugnaretur, suamque læsionem amplius occultaret. Stetit autem in curru suo, ne exercitus suus cognita vulneratione sua territus fugeret.

Commissum est ergo prælium in die illa. Et rex Israel stabat in curru suo contra Syros. Et mortuus est vespere. Fluebat autem sanguis plagæ regis in sinum, hoc est interiora ac fundum, currus, et præco insonuit in universo exercitu, antequam sol occumberet, dicens: Unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam, ita ut populus Josaphat cum ipso ad terram regni redeat Juda: sicque præco iste jubente principe militiæ, primo insonuit buccina, deinde protulit verba ista rege jam mortuo aut pene defuncto. Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam. Sepelieruntque regem in Samaria, et laverunt mulierculæ currum ejus, sanguinem de sinu currus extergendo, in piscina Samariæ, et linxerunt canes sanguinem ejus, sic extersum in aqua, et laverunt habenas ejus, hoc est lora seu retinacula freni sanguine regis adspersa, juxta verbum Domini quod locutus fuerat.

Reliqua autem sermonum Achab, et universa quæ fecit, et domus eburnea, quam ædificavit, cunctarumque urbium quas extruxit, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? Qui liber non superest, nec habetur. Non enim est liber Paralipomenon in quo de domo eburnea regis Achab nil legitur. Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.

Josaphat vero filius Asa regnare cœperat super Judam, anno quarto Achab regis Israel. Triginta quinque annorum erat quum regnare cœpisset, et viginti quinque annis regnavit in Jerusalem.27 Nomen matris ejus Azuba, filia Salai. Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea. Fecitque quod rectum erat in conspectu Domini. Josaphat ergo regnavit anno quarto regni Achab: de cujus verbi intellectu dictum est supra diffuse. Verumtamen excelsa non abstulit. Quid per excelsa intelligatur, et qualiter licuit, aut illicitum fuit in eis Deo immolare, dictum est supra.28 Adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. Pacemque habuit Josaphat cum rege Israel.

Reliqua autem verborum Josaphat, et opera ejus quæ gessit, et prælia, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? De opulentia, magnificentia, victoriis, devotione, fama, justitia, ædificiis, copiosis exercitibus regis Josaphat, multa secundo Paralipomenon in diversis capitulis sunt conscripta;29 et tamen ante editionem libri Paralipomenon scripta erant et alibi. Sed et reliquias, hoc est residuos, effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris ejus, abstulit de terra. Qui dicantur effeminati, in expositione superiorum continetur.30 Nec erat rex tunc constitutus in Edom, id est, Idumæi quibus David rex abstulit regiam dignitatem et principatum regalem, a tempore illo usque ad tempus Josaphat non constituerunt sibi regem, sed sub tributo servierunt regibus Juda. Istud hic tangitur, ad insinuandum quod et Idumæi erant subjecti Josaphat regi, quanquam secundo Paralipomenon legantur cum Moabitis et Ammonitis contra Josaphat convenisse;31 sed interierunt, et de cetero manserunt ei subjecti.

Rex vero Josaphat fecerat classes, id est naves, quæ irent in mari, quæ navigarent in Ophir, id est locum sic appellatum in India, propter aurum inde portandum; et ire non potuerunt, id est, usque Ophir procedere, quia confractæ sunt in Asiongaber, id est loco intermedio sic vocato:32 de quo loco et de Ophir dictum est supra. De causa hujus dissipationis navium Josaphat, habetur secundo Paralipomenon, videlicet quod amicitiam iniit cum sceleratissimo rege Israel Ochozia, cujus soror exstitit sua nurus.33 Tunc, scilicet post primam navium confractionem, ait Ochozias filius Achab ad Josaphat: Vadant servi mei cum servis tuis in navibus pro auro. Et noluit Josaphat, in hac secunda vice qua misit pro auro, neque deinceps: quia ut in Paralipomenon recitatur, increpatus fuit a Domino per Prophetam de amicitia et societate sua cum Ochozia, fuitque ei prædictum, quod ideo naves suæ dissiparentur in via.34 Fuit namque in hoc ipso culpabilis, quia et antea fuit ab alio Propheta correptus de hoc, quod impio Achab præbuit opem, id est, amicitiam ejus admisit.35 Dormivitque Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui; regnavitque Joram filius ejus pro eo.

Ochozias autem filius Achab regnare cœperat super Israel in Samaria anno septimodecimo Josaphat regis Juda, regnavitque super Israel duobus annis. Præhabitum est, quod Achab regnavit annis viginti duobus, et item quod quarto anno regni Achab, incepit Josaphat rex regnare:36 ergo Achab regnavit usque ad consummationem octavidecimi anni regni Josaphat. Unde sequi videtur, quod Ochozias filius Achab cœpit regnare anno nonodecimo Josaphat regis. Ad quod respondetur, quod primus et ultimus anni, in quibus Achab regnavit simul cum Josaphat, non fuerunt completi, idcirco nec computantur hoc loco. Et, ut in Scholastica fertur historia, ex dictis et libris diversorum Prophetarum collectus est liber Regum. Hinc est quod alius aliud, et alius aliud assignavit initium inchoationis regni, tam regum Juda, quam regum Israel, secundum diversitatem rationum atque respectuum. Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui, et matris suæ, et in via Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israel, juxta omnia quæ fecerat pater ejus, videlicet Achab. Qualiter autem incommutabilis et tranquillissimus Deus irritari dicatur, utpote quantum ad similitudinem effectus, non per veritatem affectus, juxta quem modum attribuuntur ei furor, indignatio, ira, dictum est sæpe.

Juxta tropologiam, per Achab designantur qui veritatem dicentibus et increpantibus indignantur, quales sunt multi magnates et divites ac potentes.37 De quibus loquitur Isaias: Dicunt videntibus, Nolite videre;38 et adspicientibus, Nolite adspicere nobis ea quæ recta sunt; loquimini nobis placentia, videte nobis errores. De talibus fertur et in Amos: Odio habuerunt corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt.39 O quam multi nunc tales sunt! Quibus si veritas nude dicatur, et justa fiat correptio, non emendantur, sed persequuntur dicentem. Adulatores autem amant ac audiunt, sicut Achab Sedeciam prophetasque Baal: per quos figurati sunt prædicatores, pastores et clerici, qui principibus et majoribus prælatis blandiuntur, et prospera sermocinantur, quærentes illis placere, et propria commoda, promotiones, beneficia obtinere, non pensantes illud sancti Hieronymi: Nil gravius in sacerdote, quam personarum acceptio. Quod Ambrosius quoque fatetur. Porro, per Josaphat exprimuntur qui veros et justos prædicatores pastoresque diligunt et requirunt, et verba correptionis ac saluberrimæ directionis audiunt patienter, et amplectuntur libenter. Tales demum justi ac timorati prædicatores ac præsidentes, et amatores fratrum, signati sunt per Michæam, qui omni humano timore postposito, et omni propriorum commodorum affectione sopita, constantissime dixit: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar. Sic boni et vere sapientes loquuntur ac prædicant tempore opportuno, quidquid Dominus loquitur in Scripturis, et quidquid conscientia dictat, ac Spiritus suggerit veritatis.

Postremo docemur ex isto capitulo, quantum vitanda sit justis principibus ac ceteris timoratis familiaritas societasque pravorum, quia ex ea in diversa et magna labuntur pericula. Iterum constat ex præinductis, quod reges et principes quandoque succumbunt in præliis, quamvis justam habeant causam, quia aliunde sunt culpabiles, et id quod eis debetur ex jure communi, recipere sunt indigni ex crimine speciali. Siquidem Ramoth Galaad pertinebat de jure ad regnum Israel, non ad Syros; et tamen rex Israel in bello, quo urbem illam conabatur recuperare, est victus.

Footnotes

  1. III Reg. xx, 42. ↩

  2. Ibid. 34. ↩

  3. Deut. iv, 43; Josue xxi, 37. ↩

  4. Josue xx, 8; ↩

  5. Matth. xxvi, 63, 64. ↩

  6. III Reg. xx, 42. ↩

  7. Job xiii, 5 ↩

  8. Is. vi, 1. ↩

  9. Dan. vii, 2. 9, 10. ↩

  10. Ezech. 1, 26. ↩

  11. Job ii, 1. ↩

  12. Matth. xx, 20, 21. ↩

  13. Prov. vii, 16. ↩

  14. Cant. ii, 6. ↩

  15. Ezech. xiv, 9. ↩

  16. Is. lxiii, 17. ↩

  17. Ps. xliii, 19. ↩

  18. Deut. ii, 30 ↩

  19. Joann. viii, 44. ↩

  20. III Reg. xiii, 4. ↩

  21. III Reg. xxi, 19. ↩

  22. II Par. xviii, 31. ↩

  23. III Reg. xxii, 34. ↩

  24. II Par. xviii, 33. ↩

  25. Ibid. 33. ↩

  26. Ibid. 34. ↩

  27. III Reg. xvi, 29. ↩

  28. III Reg. xv, 14 ↩

  29. II Par. xvii-xx. ↩

  30. III Reg. xv, 12. ↩

  31. II Par. xx, 10, 11. ↩

  32. III Reg. ix, 26, 28. ↩

  33. II Par. xx, 35. ↩

  34. Ibid. 37. ↩

  35. II Par. xix, 2. ↩

  36. III Reg. xvi, 29. ↩

  37. Sensus spiritualis. ↩

  38. Is. xxx, 10. ↩

  39. Amos v, 10. ↩

Chapter 33 of 33