Articulus 31
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI PRIMI : POST HÆC AUTEM VERBA, VINEA ERAT NABOTH.
RECITATUR hic divina justitia circa transgressionem impiissimi Achab. Post hæc autem verba, id est post gesta præscripta, secundum narrationis ordinem saltem, vinea erat Naboth Jezraelitæ, qui erat in Jezrael, id est, ipse Naboth in urbe nomine Jezrael habitans, habuit vineam, juxta palatium Achab regis Samariæ. Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens : Da, id est vende, mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est et prope domum meam, daboque tibi pro ea vineam meliorem. Aut si commodius tibi putas, argenti pretium quantum digna est dabo. Cui respondit Naboth : Propitius sit mihi Dominus, ne dem hereditatem patrum meorum tibi, id est, ab hac culpa præservet me : quia sine rationabili causa non sunt hereditaria bona vendenda, atque in lege fuit prohibitum filiis Israel vendere possessiones suas in sempiternum; sed solum usque ad annum jubilæum poterant in necessitate eas venundare, ut habetur in Levitico. Unde
Dominus dixit: Terra hæc mea est, et vos coloni mei estis.1 Achab autem legis prævaricator atque idololatra non curavit de lege divina, voluitque vineam emere in possessionem perpetuam.2 Venit ergo Achab in domum suam, indignans et frendens super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezraelites, dicens: Non dabo tibi hereditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem.
Ingressa est autem ad eum Jezabel uxor sua, dixitque ei: Quid est hoc, unde anima tua contristata est? et quare non comedis panem? Qui respondit ei: Locutus sum Naboth Jezraelitæ, et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia; aut si tibi placet, dabo tibi vineam meliorem pro ea. Et ille ait: Non dabo tibi vineam meam. Textus est planus. Dixit ergo ad eum Jezabel uxor ejus: Grandis auctoritatis es, et bene regis regnum Israel. Hoc mulier tyrannica irrisorie dixit marito, quasi dicat: Ita te habes, quod subditi tui non curant de te. Voluit impia femina illa, ut magis timerent regem mortalem, quam Deum omnipotentem. Surge et comede panem, et æquo animo esto, ego dabo tibi vineam Naboth Jezraelitæ.
Scripsit itaque Jezabel litteras ex nomine Achab, id est sub ejus persona, et signavit eas annulo ejus: quoniam olim consueverunt epistolæ regum eorum annulis sigillari, ut patet in libro Esther, quo habetur: Litteræ signatæ annulo regis, missæ sunt.3 In Scholastica fertur historia, quod Jezabel litteras istas scripsit secreto. Alii dicunt, quod ipso Achab sciente et consentiente. Et misit ad majores natu et optimates qui erant in civitate ejus, et habitabant cum Naboth, videlicet in oppido Jezrael. Litterarum autem, id est epistolæ, hæc erat sententia: Prædicate jejunium, id est, injungite populo ut jejunent, quasi ad obtinendum directionem deorum in isto negotio, ut videamini juste procedere, et sedere facite Naboth inter primos populi, id est inter superiores, quorum etiam unus fuit, ne videamini eum despicere ante accusationem ipsius et accusationis probationem. Et submittite duos viros filios Belial, id est sine jugo disciplinæ atque timoris Dei, contra eum, et falsum testimonium dicant, videlicet: Benedixit, id est, maledixit Naboth Deum et regem, id est, in Deum blasphemus est, et reus criminis læsæ majestatis in regem, sicque dupliciter morte dignus. Verumtamen impia Jezabel voluit ut non publicaretur, eam scripsisse illud de testium submissione falsorum. Denique tam horrendum crimen est, maledicere Deum, quod juxta proprietatem linguæ Hebrææ designatur per suum contrarium, sicut et in libro Job:4 Nisi in faciem benedixerit tibi.5 Itemque: Benedic Deo, et morere. Et educite eum extra urbem, et lapidate, sicque moriatur.
Fecerunt ergo cives ejus, majores natu, et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut præceperat eis Jezabel, et sicut scriptum erat in litteris, quas miserat ad eos: quam ob suam malitiam serviliter timuerunt. Prædicaverunt jejunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi. Et adductis duobus viris, filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum. At illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem. Quamobrem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt. Miseruntque ad Jezabel, dicentes: Lapidatus est Naboth et mortuus est. In quo patet injustitia eorumdem: quoniam superioribus non est obediendum contra jus naturale aut divinum, et ut princeps apostolici ordinis dixit, Obedire oportet Deo magis quam hominibus.6 Et quoniam Naboth pro defensione justitiæ innocenter est lapidatus, S. Ambrosius libro de Officiis, martyrem eum vocat et sanctum appellat. Ex quibus etiam innotescit, quam graviter peccant, qui male vivendo ex irrationabili causa et vitioso regimine hereditates suas venundant: quas sicut a suis patribus receperunt, sic filiis suis aut justis heredibus eas deberent relinquere, aut in pios convertere usus.
Factum est autem quum audisset Jezabel lapidatum esse Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: Surge, posside vineam Naboth Jezraelitæ, qui noluit tibi acquiescere et dare eam accepta pecunia : quia pro crimine læsæ majestatis exheredantur et filii, et bona devolvuntur ad regem. De hoc autem crimine fuit Naboth testimonio falso convictus. Hinc aliqui dicunt, quod pro sceleribus ei impositis et false probatis, omnia ejus bona erant humano judicio infiscata, ideo Achab ascendit ad vineam ejus possidendam. Aliqui vero Hebræi dicunt, ipsum Achab fuisse filium fratris ipsius Naboth, et cum Naboth filios ejus fuisse occisos, sicque vineam illam jure propinquitatis devenisse ad Achab. Quod dictum pro prima sui parte non arbitror verum, quia si Naboth fuisset patruus regis, non apparet quod tam faciliter ad testimonium duorum vilium hominum fuisset occisus; quod vero filii Naboth secum fuerint interfecti, apparentiam habet ex eo, quod infra dicetur libro quarto, Si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum ejus reddam tibi in agro isto.7 Nam et modo pro crimine læsæ majestatis, filii damnantur exsilio pro patris peccato. Non enim vivit Naboth, sed mortuus est. Quod quum audisset Achab8, mortuum videlicet Naboth, surrexit, et descendebat in vineam Naboth Jezraelitæ, ut possideret eam.
Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens: Surge, et descende in occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria. Ecce ad vineam Naboth descendit, ut possideat eam. Et loqueris ad eum, dicens: Hæc dicit Dominus Deus: Occidisti ipsum Naboth injuste, accusando eum tuæ uxori, et quia complacuit tibi ejus occisio; sive, ut tactum est, quia de scitu et voluntate Achab, Jezabel (ut aliqui dicunt) litteras præfatas confecit. Insuper et possedisti: id est, possidere jam vis vineam Naboth, sicque de scelere tuo reportare vis commodum: ac pro illata tam enormi injuria, non solum non satisfacis, sed et lucrum consequeris et auges offensam, quum tamen nulli debeat sua iniquitas suffragari. Et post hæc addes: Hæc dicit Dominus: In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum. Quod ait, In loco hoc, multi exponunt, In hac regione. Naboth quippe lapidatus est prope Jezrael; Achab vero in bello fuit letaliter vulneratus, et inde Samariam deportatus, ut infra conscribitur.9 Quidam dicunt, quod sanguis Achab in filio suo, id est sanguis filii ejus, qui fuit quodammodo sanguis patris, a canibus lingebatur in determinato hoc loco quo lapidatus est Naboth, ut infra libro quarto narratur. Verumtamen quidam dicunt, arma in quibus vulneratus fuit Achab, esse lota prope Jezrael, et quod sanguinem sic ablutum linxerunt canes in loco quo occubuit Naboth, seu prope.
Et ait Achab ad Eliam: Num invenisti me inimicum tibi? ac si dicat: Cur sic adversaris mihi, quum non inveneris me inimicum tibi? Sic quidam exponunt. Aliqui libri sic habent: Num invenisti me, inimice mi? id est, utique nunc rursus mihi occurris, qui jugiter mihi inimicaris: non quod Elias oderit personam, sed culpam Achab. Qui dixit: Inveni, eo quod venundatus sis, id est, propria iniquitate venditus diabolo, in cujus transisti dominium, sicut res vendita transit in dominationem ementis; sicque pro nummo impiæ voluptatis, vendidisti te ipsum diabolo, scilicet numismate tuæ iniquitatis: juxta illud Isaiæ, Ecce in iniquitatibus vestris venundati estis;10 ut faceres malum, id est enormia crimina, in conspectu Domini : quia dum homo vitiis suis subditur dæmoni, mox ab eo ad diversa impellitur crimina. Unde de impiis ait Apostolus : Resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem:11 sicque comparantur ad illum sicut equus ad sessorem. Ideo ait Gregorius: Peccatum quod per pœnitentiam non deletur, suo mox pondere trahit ad aliud.
Hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et ultimum in Israel. Hæc supra bis de Jeroboam atque de Baasa dicta sunt atque exposita.12 Et dabo domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia, quia egisti ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel.
Sed et de Jezabel locutus est Dominus, dicens: Canes comedent Jezabel in agro Jezrael: quod qualiter sit impletum, infra quarto libro continetur.13 Si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes; si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres cœli. Quomodo verum est hoc, quum sequenti capitulo in Samaria esse sepultus legatur?14 Ad quod respondendum videtur, quod istud erat vel comminatio, quam paulo post pœnitendo evasit; vel ideo dicuntur eum canes comesturi, quia sanguinem ejus linxerunt.15 Sanguis namque est in dispositione propinqua ad carnem. Unde filius dicitur natus de substantia patris, quia de semine ejus, quod vocatur sanguis coagulatus. Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini. Concitavit enim eum Jezabel uxor sua, et abominabilis factus est, in tantum ut sequeretur idola, quæ fecerant Amorrhæi, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israel.
Itaque quum audisset Achab sermones istos, scidit vestimenta sua, non ex furore, secundum quod in fine præcedentis capituli legitur venisse in Samariam furibundus, sed ex timore atque in signum humiliationis ac pœnitentiæ, quamvis humiliatio et pœnitentia illa credantur venisse ex timore servili, non ex fide formata caritate et zelo justitiæ.16 Aliqui tamen dicunt, quod ad tempus vere pœnituit, sed paulo post recidivavit. Et operuit cilicio carnem suam, jejunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso, id est inclinato capite, tanquam consternatus ac desolatus;17 et confitebatur se graviter excessisse, ut Josephus addit.18 Cur non sprevit verba Eliæ, nec eum incarceravit, sicut contempsit verba Prophetæ, de quo in fine præcedentis capituli, quem et secundum Josephum in carcere posuit; quemadmodum etiam in sequenti capitulo legitur, Michæam incarcerasse? Ad quod videtur dicendum, quod Elias fuit valde famosus Propheta, cujus oratione noverat cœlum tribus annis19 fuisse clausum,20 et alia præclara mirabilia esse peracta, ideo verba ejus magis pertimuit: et forsan supersapientissimus, pius, justusque Dominus videns ipsum Achab ad occisionem Naboth et possessionem vineæ ejus fuisse collapsum ex malitia impiissimæ Jezabel magis quam ex se, dedit ei timorem istum servilem. Pensandum quoque, quam imperterrite locutus sit Elias omnia verba hæc regi animoso et iracundo, qui ante sic fugerat ex comminatione feminæ vitiosæ.
Et factus est sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens: Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est causa mei, id est ex timore vindictæ meæ seu æquitatis et ex intuitu suorum facinorum, non inducam malum in diebus ejus; sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus, id est, præfatas plagas et ultiones differam usque post ejus mortem. Nam dato quod non pœnituerit zelo justitiæ, sed servili formidine, tamen per pœnitentiam illam et humiliationem ac satisfactoria opera, quæ (ut dictum est) fecit, potuit misericordiam hanc mereri: quoniam opera bona ex genere extra caritatem facta, sunt bene meritoria temporalis prosperitatis et prolongationis vitæ præsentis, quum Deus nullum bonum dimittat irremuneratum.
Moraliter patet ex isto capitulo, qualiter innocentes ac justi frequenter falsis testimoniis opprimuntur, et quam grave crimen sit hoc;21 quomodo etiam superiores frequenter injuste inferioribus indignentur, eosque persequantur, eo quod non consentiant ipsis in rebus illicitis. Insuper, qualiter viri sæpe ad magna et gravia excitentur peccata a suis uxoribus ; et quomodo judices inferiores multoties falsa proferant judicia ad complacendum majoribus suis, et ad instigationem ipsorum, vel ex inordinato eorum timore. Postremo, ex hoc quod sceleratissimus Achab ex comminationibus temporalium nocumentorum et ex timore eorum tantam pœnitentiam egit, vestes suas scindendo, cilicium induendo, jejunando et dormiendo in sacco, inclinatoque capite incedendo, non obstante regio fastu et consueta mollitie, declaratur, quanta sit iniquorum perversitas Christianorum, qui nec ex comminationibus Scripturarum sanctarum æterna supplicia comminantium, nec ex sermocinationibus devotorum super hoc terribiliter exclamantium, nec ex terrore tam incomparabilium tormentorum, neque ex consideratione sempiternæ damnationis eorum qui jam perierunt, humiliant semetipsos, vel pœnitentiam agunt, aut mœstum vultum ostendunt, sed absque timore perpetrant mala, imo gloriantur in illis.2223
Footnotes
-
Lev. xxv, 23. ↩
-
Lev. xxv, 13-16, 23-31. ↩
-
Esther III, 12, 13. ↩
-
Job I, 11. ↩
-
Job II, 9. ↩
-
Act. V, 29. ↩
-
IV Reg. IX, 26. ↩
-
IV Reg. IX, 25, 26. ↩
-
III Reg. XXII, 34, 37. ↩
-
Is. L, 1. ↩
-
II Tim. II, 26. ↩
-
III Reg. xiv, 10; xvi, 3, 11. ↩
-
IV Reg. ix, 32-37. ↩
-
III Reg. xxii, 37. ↩
-
Ibid. 38. ↩
-
III Reg. xx, 43. ↩
-
III Reg. xxi, 27. ↩
-
III Reg. xx, 43. ↩
-
III Reg. xvii, 1. ↩
-
III Reg. xix, 2, 3. ↩
-
Sensus moralis. ↩
-
Prov. ii, 14. ↩
-
Eccle. viii, 11. ↩
Chapter 32 of 33