Skip to the text

Articulus 95

ELUCIDATIO CAPITULI SEXAGESIMI SEXTI : HÆC DICIT DOMINUS : CŒLUM SEDES MEA, ETC.

HÆC dicit Dominus. Hæc est exspectatio Judæorum, quod in adventu Mesiæ, quem præstolantur, habebunt auream atque gemmatam Jerusalem in terra, et quod in ea templum pulcherrimum fiet, in quo hostiæ legis copiosissime offerentur. Exspectant et otium sabbati, circumcisionem, nuptias, filiorum procreationem uberrimam, epularum delicias, et omnium gentium famulatum. Et quia in fine præcedentis capituli facta est mentio de monte sancto Dei, per quem Judæi montem Sion et templum intelligunt; ideo Dominus nolens nos hoc falli errore, reprobat spem instaurationis templi et sacrificiorum legalium, dicens : Cœlum sedes mea, et terra scabellum pedum meorum : id est, tantæ magnitudinis sum, ut melius exprimi nequeat per corporalia, nisi ut cœlum dicatur sedes mea, et terra vocetur scabellum pedum meorum.1 Magnus enim

Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. De quo scriptum est in Job: Excelsior cœlo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? Longior terra mensura ejus, et latior mari. Sapiens quoque ait: Tanquam momentum stateræ, sic ante te est, Domine, orbis terrarum, et tanquam gutta roris antelucani. Non est per hoc intelligendum, quod in Divinitatis natura sit aliquid corporale figuratum sive organicum, ut quidam Judæorum et aliqui imperiti Christiani putabant, inter quos erat quidam abbas, ut Cassianus scribit; sed per hæc insinuatur immensitas Dei, qui apud Jeremiam asserit:2 Cœlum et terram ego impleo. Omnia hæc manus, id est potestas, mea fecit, et facta sunt universa ista visibilia, ex quibus vultis mihi domum construere, dicit Dominus. Non ergo indigeo istis, neque concludor. Unde tertio Regum libro Salomon professus est Domino: Si cœlum et cœli cœlorum te capere non possunt, quanto magis domus hæc quam ædificavi?3

Ad quem autem respiciam? id est, quem clementer exaudiam? quem placide intuebor? nisi ad pauperculum et contritum spiritu, id est propria reputatione abjectum, vilem ac modicum; vel etiam temporalibus indigentem, si tamen adsit humilitas, sine qua paupertas exterior nulla est. Hæc ergo de qua loquitur Propheta, paupertas, intelligenda est vel vera humilitas, vel temporalium rerum contemptus spontaneus: ad quorum utrumque pertinet illud in Matthæo, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum;4 illud quoque in Psalmo, Tibi derelictus est pauper. Unde Paulus ad Corinthios: Quasi nihil (inquit) habentes, et multos locupletantes, et omnia possidentes.5 Hæc est paupertas christiana ditissima, de qua in epistola ad Corinthios habetur: Altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum.6 Si ergo exaudiri optamus, simus pauperculi, et dicamus cum homine sancto: Ego vero egenus et pauper sum, Deus adjuva me;7 itemque, Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.8 Scriptum quippe est in Ecclesiastico: Oratio humiliantis se nubes penetrabit. Respiciam ergo oculo placidissimæ pietatis ad pauperculum: humilibus enim do gratiam. Et contritum spiritu, id est corde compunctum: sacrificium namque Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non despicit; et trementem, id est cum tremore observantem, sermones meos, quibus mala prohibeo, bonaque jubeo. Itaque Deus omnipotens, qui Judæorum materiale templum contemnit, Christianum contritum ac humilem assu-

Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi, ut putatis? et quis est iste locus requietionis meæ, in quo me habitaturum et quieturum sperastis in adventu Messiæ? Quasi dicat: Non ædificabitur mihi domus ista; et quamvis Antichristus templum instaurabit, non tamen Deo, sed diabolo construet illud, ut homines fallat miseros verbis simulatis et apparente justitia.91011 Quod enim post templum a Zorobabel ædificatum, non fuit ædificandum aliud materiale templum Deo acceptum, pro cultu veteris Testamenti, patet ex eo quod scriptum Agg. II, 10. est in Aggæo: Magna erit gloria domus hujus novissimæ magis quam primæ.1213 Per domum autem novissimam, intelligit templum suo tempore ædificatum post reditum captivitatis Babylonicæ.14 Porro per domum primam, significat templum a Salomone constructum. Quod autem non in Jerusalem ejusque templo dumtaxat, sed per totum mundum immolaretur Deo sacrificium verum, acceptum, atque perfectum, evidentissime Dominus manifestat per Malachiam, dum ait populo Judæorum: Non est mihi voluntas in vobis, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda. Non ergo exspectanda est instauratio templi, in Malach. I, 10, 11.

Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi, ut putatis? et quis est iste locus requietionis meæ, in quo me habitaturum et quieturum sperastis in adventu Messiæ? Quasi dicat: Non ædificabitur mihi domus ista; et quamvis Antichristus templum instaurabit, non tamen Deo, sed diabolo construet illud, ut homines fallat miseros verbis simulatis et apparente justitia. Quod enim post templum a Zorobabel ædificatum, non fuit ædificandum aliud materiale templum Deo acceptum, pro cultu veteris Testamenti, patet ex eo quod scriptum Agg. II, 10. est in Aggæo: Magna erit gloria domus hujus novissimæ magis quam primæ. Per domum autem novissimam, intelligit templum suo tempore ædificatum post reditum captivitatis Babylonicæ. Porro per domum primam, significat templum a Salomone constructum. Quod autem non in Jerusalem ejusque templo dumtaxat, sed per totum mundum immolaretur Deo sacrificium verum, acceptum, atque perfectum, evidentissime Dominus manifestat per Malachiam, dum ait populo Judæorum: Non est mihi voluntas in vobis, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda. Non ergo exspectanda est instauratio templi, in quo rursum sacrificia legalia immolentur.1516 mit in templum :1718 juxta illud Apostoli, Vos estis templum Dei vivi; et, Portate Deum in corpore vestro.

Denique omnes hostias veteris Testamenti reprobans Deus tempore novæ legis, videlicet a tempore promulgationis Evangelii, ait : Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum : id est, tam acceptus est mihi Judæus immolans bovem, ut homicida; et tantum mihi placet immolatio bovis, sicut occisio hominis : quorum utrumque abominabile est coram Deo. Qui mactat pecus, id est, offert ovem seu capram, quasi qui excerebret canem : id est, tam vilis est mactatio talis, ut excussio cerebri canis. Qui offert oblationem de aliis rebus hic non expressis, quasi qui sanguinem suillum, id est suis, offerat : quod erat prorsus illicitum, eo quod secundum legem sus immunda exstiterit. Qui recordatur thuris, id est, oblationem thymiamatis memoriter servat, exercet seu tribuit, quasi qui benedicat, id est, laudem et cultum exhibeat idolo, id est, tam gratus est mihi sicut idololatra.

Quum ergo sacratissimus Isaias, vel potius Deus per Isaiam, sacrificia legis vilissimis et omnino illicitis comparet rebus, constat sacrificia talia tempore novæ legis esse prohibita. Erant autem Deo accepta tempore suo, non ex parte oblati, sed offerentis. Primo, ex parte devotionis et obedientiæ ejus. Jussit enim Deus talia sibi immolari, ne idolis offerrentur. Ipsam ergo devotionem et obedientiam respicit Deus magis quam hostias. Unde in Osee testatur : Misericordiam volui, et non sacrificium. Secundo accepta erant ex fide offerentium : erant equidem sacrificia illa typus immolationis Christi in cruce. Idcirco passione Christi completa, Evangelioque vulgato, mortifera facta sunt. Si enim offerrentur realiter, diceretur Christum nondum passum, sed esse passurum. De hac reprobatione sacrificiorum legalium, plurima dicta atque exposita sunt supra :19 idcirco pertranseco hæc omnia sacrificia reprobata atque mortifera.

Hæc omnia elegerunt obstinati Judæi tempore novæ legis in viis suis, id est operibus suis; et in abominationibus suis, id est abominandis operibus suis, anima eorum delectata est, gloriando in malis. Offerebant enim Judæi sacrificia ista post Christi passionem, usque dum a Romanis vastati sunt. Unde et ego eligam illusiones eorum, id est, congregabo eos ut simul damnentur; vel, Eligam, id est, exquisitis eos visitabo tormentis; et quæ timebant, adducam eis, videlicet exercitum Romanorum, et alias inde consecutas miserias. Quia vocavi per me ipsum meosque discipulos, populum Judæorum ad fidem et gratiam, et non erat qui responderet, id est consentiret; locutus sum eis, et non audierunt : quia, tam pauci ex Judæis conversi sunt, ut aliorum respectu quasi nulli appareant. Unde Christus in Joanne loquitur eis :20 Si veritatem dico, quare non creditis mihi?21 Et iterum : Quare loquelam meam non cognoscitis? Qui ex Deo est, audit me. Feceruntque malum in oculis meis : propter quod ejeci de templo ementes et vendentes, et mensas nummulariorum everti;22 et quæ nolui, id est reprobavi, elegerunt, videlicet incredulitatem et inobedientiam.

Audite verbum Domini qui tremitis ad sermonem ejus, id est vos, fideles Judæi, sancti Apostoli, ceterique discipuli, qui eloquia Dei cum timore auditis, et transgredi formidatis, dicentes illud in Psalmo : Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.23 Dixerunt fratres vestri, odientes vos, id est infideles Judæi, secundum carnem vobis propinqui, et abjicientes vos a se propter nomen meum, id est propter fidem et confessionem seu prædicationem nominis mei. Quam enim molesti fuerint Judæi increduli primitivæ Ecclesiæ ex Judaismo conversæ, in Actibus Apostolorum clare recolitur. Quid autem dixerint, subditur : Glorificetur Dominus. Hoc dixerunt ironice, Christum etiam post resurrectionem deridentes; quemadmodum in cruce pendenti dixerunt Christo :24 Si rex

Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. Tanquam dicant: Ostendat se esse Deum Jesus iste quem prædicatis: quod ideo dicimus, quoniam scimus eum non posse hoc facere. Et videbimus in lætitia vestra, id est, adspiciemus quem exitum sortietur gloriatio qua jactatis vos Christi esse discipulos. Vel sensus est: Glorificetur Dominus: id est, quid nobis prædicatis hominem crucifixum, ut adoremus occisum, qui erat velut leprosus et a Deo percussus?25 Appareat nobis Deus in majestate, et adoremus Omnipotentem ubique regnantem; et videbimus, id est, considerabimus eum in gloria nostra, id est cum lætitia. Ipsi autem infideles Judæi qui ista dixerunt, confundentur, id est, errasse monstrabuntur ac punientur, sicut subjungitur.

Vox populi, id est clamor et ululatus Judæorum, de civitate Jerusalem ascendens propter angustias quas patiebantur a Romanis urbem vallantibus; vox de templo, id est clamor sacerdotum ac Levitorum de templo (in quo erant) clamantium, quando obsessa et capta est civitas, et ipsi occisi; vox Domini, id est comminatio Dei, vel Romanorum vociferatio ex lætitia victoriæ proclamantium: quorum vox appellatur vox Domini, quia divinitus data est ipsis victoria illa, sicut in Ezechiele Dominus nominat gladium Nabuchodonosor, gladium suum.26 Itaque, Vox Domini reddentis retributionem, id est justam vindictam, inimicis suis perfidis Judæis, quos per Romanos punivit.

Antequam parturiret, peperit, etc. Locus iste dupliciter explanatur. Primo de nativitate Christi, qua natus est de Virgine sancta, ut sit sensus:27 Antequam parturiret, id est, antequam illa (de qua dictum est supra, Ecce virgo concipiet) dolorem pariendi sentiret, peperit sine dolore;28 antequam veniret partus ejus, id est dolor ex partu, peperit masculum, id est Christum, de quo Jeremias inducit: Novum faciet Deus super terram:29 Mulier circumdabit virum. Et huic sensui consonat translatio Chaldaica, secundum Judæos authentica, quæ talis est: Adhuc non erat ei veniens angustia, et adhuc non venit ei tremor ex doloribus propter partum, revelabitur rex Messias. Et quoniam juxta Jeremiæ prophetiam istud omnino novum est, subjicitur: Quis audivit unquam tale? et quis vidit huic simile? Nunquam utique auditum est aut visum est, quod virgo conciperet, et sine dolore pareret, nisi in Christi nativitate. — Secundo exponitur de nativitate Christi spirituali, qua in corde credentium nascitur, seu spirituali generatione fidelium, qui ex aqua et Spiritu Sancto renascuntur in Christo. Eritque sensus: Sion sive Ecclesia primitiva in Jerusalem congregata, antequam parturiret, id est, ad producendum prolem laboraret, et successive cum dolore prolem effunderet, peperit filios spirituales seu Christum in corde credentium, sicut adjungitur: Antequam veniret partus ejus, id est dolor ad pariendum, peperit masculum, id est Christum in corde credentium: sicut ad Galatas scribit Apostolus, Filioli, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.30 Ecclesia utique primitiva subito et sine labore, imo cum magno gaudio Sancti Spiritus genuit filios spirituales: una enim die, prædicante Petro, conversa sunt tria millia Judæorum, alia die quinque millia;31 et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde.32 Et quia ista multiplicatio mirabilis erat atque insolita, subditur: Quis audivit unquam tale? et quis vidit huic simile? Nunquam enim tale quid contigit, ut in brevi tempore omnes crederent nationes, et de universis gentibus una gens fieret Christianorum. Unde adhuc sequitur:

Numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul? tanquam dicat: Hoc naturali virtute fieri nequit, ut homines in terra morantes, una die seu tam brevi tempore pariant, vel una integra gens pariter generetur. Novem enim mensibus fit generatio hominis, et successive ex uno patre generatur gens aliqua, quæ non pertingit ad multitudinem copiosam, nisi per multa annorum curricula.33 Sic autem non fuit in spirituali generatione primitivæ Ecclesiæ, sed quia parturivit et peperit Sion, id est Ecclesia militans, filios suos multos die una, id est tempore modico, et etiam die una : quando, ut dictum est, una die conversa sunt tria millia, et alia die quinque millia;34 imo beati Apostoli frequenter una die converterunt decem vel viginti aut triginta millia gentilium. Et sic Sion, id est Ecclesia, peperit gentem christianam magnam et plurimam simul, id est subito eodemque tempore : viventibus namque sanctis Apostolis, prædicatum ac vulgatum est Evangelium Christi in omnibus finibus mundi, conversaque sunt innumerabilia millia ubique terrarum, in tantum ut Romæ esset copiosissima credentium multitudo : quos quum Nero vellet occidere, non permiserunt Romani, timentes imperium nimium debilitari debere.

Hanc autem tam mirabilem generationem probat Dominus sibi fuisse possibilem, et se decentem. Numquid ego qui alios parere facio, dando eis generativam potentiam, naturalemque fecunditatem ac prolem, ipse non pariam spirituales filios (multiplicando fideles modo jam dicto)? dicit Dominus. Si ego qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus. Quasi dicat, Hoc indecens esset. Quamvis autem iste sit intellectus litteralis hujus scripturæ, tamen Augustinus et alii quidam allegant auctoritatem hanc, ad probandum æternam generationem unigeniti Filii a Patre. Potest etiam ex littera hac ratio fortis et idonea elici ad probandum æternam generationem in Deo. Nam quidquid perfectionis est in effectu aut creatura, perfectius est in causa, maxime prima et Deo creatore. Quum ergo virtus generativa sit magna perfectio, et ipsa generatio perfectissima emanatio : sequitur quod in Deo sit virtus generativa, generatioque perfecta, ita quod præter omnem fecunditatem generativam ac generationem in creaturis exsistentem, sit in Deo generativa fecunditas, et generatio sempiterna. Nam et ipsa spiritualis fecunditas et generatio Ecclesiæ, nunc prædicta, a Deo communicata est ipsi Ecclesiæ : ideo præter eam, invenitur in Deo paterna fecunditas prior, altior, atque perfectior.

Denique ut refert Lyra, moderni Judæi exponunt litteram præinductam, hoc modo : Antequam parturiret, peperit : id est, quum civitas Jerusalem seu Judæa dolorem sentiret de sua ac templi destructione a Romanis, peperit Christum. Dicunt ergo, ut Lyra recitat, quod eodem die quo Romani destruxerunt Jerusalem, genitus sit Messias. Et quum interrogatur ab eis ubi interim fuit, dicunt quidam eorum, quod fuit cum angelis, sicut Moyses erat cum angelo in monte Sinai quadraginta diebus ac noctibus.35 Alii dicunt, quod sedet Romæ in porta inter leprosos et pauperes. Alii, quod vadit per mundum in afflictione et paupertate ad satisfaciendum pro peccatis Judæorum : quos nondum liberat, quoniam nondum habet licentiam a Deo ad hoc; quum autem licentiam habuerit, liberabit eos a captivitate præsenti. Hoc scripsi, ut pateat quanta sit cæcitas Judæorum : si tamen omnino sic est, ut Lyra conscripsit : forte enim non omnes sic dicunt.

Descripta destructione terrenæ Jerusalem et infidelium civium ejus, invitantur fideles, præsertim Apostoli et apostolici viri, ut de bonis et gratiis spirituali Jerusalem, quæ ex vivis lapidibus ædificatur, concessis, glorientur in Domino.36 Dicitur enim ad eos : Lætamini cum Jerusalem, id est cum militanti Ecclesia, quæ in Jerusalem sumpsit initium, et pace Dei perfunditur, et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam, congratulando prosperitati ejus ac beneficiis ei divinitus condonatis, gratiasque Domino referendo. Hoc fecerunt sancti Apostoli, et omnes boni hoc faciunt : secundum quod ait Apostolus ad Philippenses, Gaudete in Domino semper;37

Rom. xii, 15.

Philipp.38 n, 4.

Rom. ix, 2, 3.

Matth. v, 7.

1 Petr. n, 2.39

Cant. iv, 5. et, Gaudete cum gaudentibus; et, Non quæ sua sunt singuli, sed quæ aliorum, quærentes. Gaudete cum ea gaudio spirituali, sicut et ipsa gaudet præstolando et contemplando promissa cœlestia, universi qui lugebatis super eam, id est, qui spiritualem ruinam Judæorum, videlicet infidelitatem eorum, deplanxistis: quam eatenus Paulus deflevit, ut diceret, Tristitia mihi magna est, et dolor continuus cordi meo pro fratribus meis Judæis. Vel: Qui lugebatis super eam, compatiendo fidelibus in tribulationibus, persecutionibus, atque tentationibus vitæ præsentis, vel proximorum peccata plorando: de quibus dicitur apud Matthæum, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.

Ut sugatis lac spirituale, videlicet fluenta doctrinæ et gratiam consolationis internæ. De quo Petrus hortatur: Quasi modo geniti infantes, lac concupiscite.40 Et repleamini intus in anima, nunc quidem inchoative, et in patria plene ac consummate, ab uberibus consolationis ejus, id est ab uberibus quibus Ecclesia lactat, fovet et consolatur filios suos. Non enim carere potuit Ecclesia uberibus et abundantia lactis pro sustentatione filiorum suorum, cui tanta fecunditas data est, ut antequam parturiret, pareret, unamque gentem simul produceret. Hæc autem duo ubera intelligi possunt duo Testamenta, quorum spirituali lacte aluntur et consolantur fideles. Unde Ecclesia in Canticis dicit: Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis. Vel: Ab uberibus consolationis ejus, id est ab uberibus divinæ bonitatis, quibus Dominus consolatur fideles in præsenti per gratiam, et in futuro per gloriam. Hæc autem ubera Dei, electos suos paternaliter, imo, ut affectuosius sonet, etiam maternaliter diligentis, sunt justitia et misericordia, vel liberalitas et dilectio, vel sapientia et communicabilitas ejus: ex quibus tanquam ditissimis fontibus effluunt omnia beneficia Dei, quibus replentur electi.

Itaque, gaudete cum Jerusalem in præsenti, ut mulgeatis, et deliciis affluatis, id est, in omni delectatione sancta et spirituali exuberanter afficiamini, ab omnimoda gloria ejus, id est a plena beatitudine sibi in patria præparata. Ad hoc enim nunc cum Jerusalem, id est cum militanti Ecclesia, exsultare oportet et flere, quatenus glorificemur cum ea a Christo in die judicii duplici stola.

Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego declino super eam, id est, dona mea infundo, et gratiæ meæ largitatem præsto Ecclesiæ, quasi flumen pacis, id est copiosissime, ita ut pax fidelium, causa suæ abundantiæ, flumini comparetur. Scriptum est enim in Psalmo: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei. Et Apostolus ait: Pax Christi quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra. Angeli quoque dixerunt: Pax hominibus bonæ voluntatis. Declino quoque in eos me ipsum et gratiam meam, quasi torrentem inundantem gloriam gentium, id est fontem de se derivantem salutem, quam sugetis, id est mentaliter haurietis ex fonte et ubere consolationis internæ. Deus enim est ipse torrens quo inebriantur Beati: de quo legitur, Torrente voluptatis tuæ potabis eos. Hæc copia pacis ac fluminis, datur Ecclesiæ militanti saltem secundum aliquem gradum. Ei enim dixit Salvator: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Rursusque ait: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.

Ad ubera portabimini, id est, ad cognoscendum Deum gratia Dei perducet vos ad ubera Ecclesiæ seu Creatoris: de quibus jam factus est sermo. Et super genua blandientur vobis: id est, familiariter ac benigne Deus applicabit se vobis, quomodo mater blanda filios suos proprio fovet in gremio. Unde ait Psalmista: Propter nomen tuum deduces me, et enutries me. Et per Osee Dominus ait: Ego quasi nutricius portavi eos in brachiis meis. Hinc etiam in Deuteronomio scriptum est: Amantissimus Domini habitabit confidenalias declinabo

Ps. xiv, 5.

Philipp. iv, 7.

Luc. n, 14.41

Ps. xxxv, 9.

Joann. xiv, 27.

Ibid. iv, 13, 14.

Ps. xxx, 4.

Osee xi, 3.

Deut. xxxiii, 12. ter; in eo quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.

Omnia ista atque sequentia perfectissime adimplentur, quum electi in patria recipiuntur. Subditur enim: Quomodo si cui, id est alicui filio prædilecto, mater blandiatur, ita et ego consolabor vos, qui nunc per arctam viam et multas tribulationes inceditis, pondus diei et æstus patientissime toleratis, et omnia pro cœlestis patriæ appetitu æquanimiter fertis, scientes non esse condignas passiones vitæ præsentis, ad gloriam superventuram:42434445 quia, Beati estis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint propter justitiam.46 Et in Jerusalem illa cœlesti consolabimini, recipientes beatitudinem consummatam, quando Filius hominis præcinget se, et transiens ministrabit vobis, et dicet:47 Comedite, amici, et bibite;48 et inebriamini, carissimi.

Et videbitis Deum facie ad faciem, pro cujus amore omnia egistis, passique estis;49 cui nunc quotidie dicitis:50 Ostende faciem tuam, et salvi erimus. Unde Joannes: Nunc, inquit, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia quum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.5152 Videbitur itaque Deus deorum in Sion, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis;53 et ossa vestra, id est virtutes animæ seu ossa corporis, totaque caro, quasi herba germinabunt in resurrectione futura: tunc enim florebit caro vestra; et quæ modo seminatur in infirmitate, surget in gloria.54 Custodit enim Dominus omnia ossa Sanctorum, unum ex his non conteretur:55 sed nec capillus capitis eorum peribit.56 Hæc quoque in militanti Ecclesia aliquo modo implentur, quemadmodum ait Apostolus: Benedictus Deus qui consolatur nos in omni tribulatione nostra;5758 et iterum, Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes. Et cognoscetur manus, id est potestas, Domini servis suis per experientiam: recipiendo enim a Deo præmia vitæ æternæ, cognoscent potentiam ejus; et indignabitur, id est, justo zelo pœnam infliget, inimicis suis, id est perversis et reprobis, de quibus ait Psalmista ad Dominum: Odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium;59 itemque, Inveniatur manus tua inimicis tuis, dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.60 Odio quippe sunt Deo impius et impietas ejus.61 Hæc indignatio præcipue apparebit in die judicii, de quo infertur:

Quia ecce Dominus in igne veniet. Venturus est enim judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem: de quo legitur in Psalmo, Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.62 Et quasi turbo quadrigæ ejus, id est angelicæ potestates, quarum ministerio colligentur cineres mortuorum, et resuscitati ad judicium proferentur. Unde apud Matthæum scribitur: Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala;63 et iterum, In consummatione sæculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum.64 Translatio Septuaginta interpretum talis est: Ecce enim Dominus quasi ignis veniet, id est, horribiliter suis inimicis occurret, sicut Osee loquitur: Occurram eis quasi ursa raptis catulis, dirumpam interiora eorum, et consumam eos.65 Et ad Hebræos Apostolus ait: Etenim Deus noster ignis consumens est:66 non utique per essentiam, sed per proprietatem. Et quasi tempestas currus ejus, id est, angeli ejus cum magno terrore secum advenient contra iniquos, juxta illud Psalmi:67 In circuitu ejus tempestas valida. De his curribus seu quadrigis dicit Psalmista: Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium, Dominus in eis.68 Denique quarto libro Regum legitur Eliseus his curribus circumdatus:69 quos et minister ejus, ipso orante, conspexit. Sic itaque veniet Dominus in igne conflagrationis, reddere in indignatione prædicta furorem suum, id est horribilem pœnam, et increpationem suam, id est damnationem seu reprehensionem, qua impiis dicet: Esurivi, et non dedistis mihi manducare, etc.;70 in flamma ignis, qui involvet infelices, eosque prolata sententia judicis ad infernum deducet.

Quia in igne conflagrationis Dominus dijudicabit, id est, perversos discutiet et damnabit. Durante enim judicio, stabit ignis occupans terram, de quo scribitur in Psalmo: Ignis in conspectu ejus exardescet;71 et ad Hebræos, Terribilis exspectatio judicii, et æmulatio ignis quæ consumptura est adversarios.72 Alia littera habet, Dijudicabitur, id est, justus esse cognoscetur: quia non tam per potentiam, quam per veritatem exercebit judicium. Unde et scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas quum judicaris.73 Et in gladio suo, id est in verbo aspero, in rigore justitiæ, et damnationis sententia, habebit se Dominus ad omnem carnem, id est carnales: de quibus Dominus asserit, Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est. De quibus scriptum est:74 Ibi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes. Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus.75 De gladio isto habetur in Apocalypsi, De ore ejus procedebat gladius ex utraque parte acutus;76 in Jeremia quoque, O mucro Domini, usquequo non quiesces?77 Et multiplicabuntur interfecti a Domino morte æterna, de qua ait Apostolus ad Romanos: Si secundum carnem vixeritis moriemini.78 Multi enim sunt vocati, quibus dicetur:79 Ite, maledicti, in ignem æternum.80

Qui sanctificabantur secundum ritum gentilium, et mundos se putabant a vitiis, in hortis, id est locis deliciosis voluptati seu idololatriæ præparatis, post januam intrinsecus, id est ordine quodam ingredientes loca hujusmodi, una scilicet societas post aliam. Unde Symmachus et Theodotion transtulerunt, Alter post alterum. Qui comedebant carnem suillam et abominationem, id est idolis immolata, et murem: quæ omnia lege Moysis prohibentur. Simul consumentur, id est, pariter damnabuntur, et omne spirituale atque gratificum esse amittent, dicit Dominus, qui non est ut homo ut mentiatur, nec ut filius hominis ut mutetur.8182

Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, id est, ad judicium venio, ut peccata cordis et operis prædictorum infidelium Judæorum ante oculos ipsorum arguam, quatenus videant cuncta præterita mala quæ commiserunt, sicut in Psalmo testatus sum:83 Existimasti inique quod ero tui similis? arguam te, et statuam contra faciem tuam. Tunc enim, juxta Apostolum, Christus illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.8485 Congregabo autem mala illorum cum omnibus gentibus et linguis, id est nationibus universis per linguas distinctis, ita ut etiam earum opera cogitationesque congregem atque dijudicem, sicut et Judæorum. Tunc enim universale judicium erit, et congregabuntur ante Filium hominis universi, ut omnium cogitationes, verba et opera proferantur in publicum. Et venient ad judicium, et videbunt gloriam meam, id est potestatis meæ excellentiam, meque in nubibus cœli venientem cum potestate magna et majestate.86 Et ponam in eis signum, id est, agnos ab hœdis discernam, ponamque signum salutis in frontibus electorum, ut omnis qui fuerit signo THAU inscriptus, non pereat.878889

Hæc ergo de die judicii dicta et comminata sunt, quatenus metu futurarum pœnarum, homines disponantur ad credendum his quæ per Apostolos prædicantur de primo Salvatoris adventu, de quo consequenter tractatur. Sic enim proceditur psalmo nonagesimo sexto, qui incipit:90 Dominus regnavit, exsultet terra, lætentur insulæ multæ. In quo quum statim subjunctum est de secundo Christi adventu, Nubes et caligo in circuitu ejus, etc., immediate subditur de his quæ primum adventum concernunt, id est de prædicatione Apostolorum et conversione gentilium:91 Annuntiaverunt cœli justitiam ejus, etc.92 Negare enim non licet, quin residuum psalmi hujus pertractet de primo Christi adventu, præsertim quum Apostolus ad est, omnipotens, et a Jesu Christo. Proprie est: non ergo finienda est pœna gehennæ. tamen non est in patria tempus aut differentia temporis. Erit quoque et sabbatum ex sabbato, id est incessabilis quies: quatenus, secundum Apostolum, relinquatur sabbatismus populo Dei, nec unquam amittere velint aut possint Beati requiem qua fruentur, de qua ad Hebræos Apostolus:93 Festinemus, inquit, ingredi in illam requiem;94 et Psalmista, Convertere, anima mea, in requiem tuam.95 Veniet omnis caro, id est omnis homo, seu quidam de omni genere hominum, ut adoret coram facie mea, dicit Dominus, id est in conspectu meo, sicut prædixi: Veniet hora, quando nec in monte hoc, nec in Jerusalem adorabitis Patrem.96 Hinc et David prædixisse videtur: Omnes gentes quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine.97 Et quamvis hoc in militanti impleatur Ecclesia, tamen hoc loco de triumphanti Ecclesia dicitur: quamvis enim Beati Deum non orent post diem judicii, æternaliter tamen adoraturi sunt eum.

24

Et egredientur salvati, non loco, sed consideratione, vel etiam loco, si placuerit, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me, id est corpora reproborum, tradita pœnis infernalium suppliciorum. Unde per Malachiam Dominus loquitur: Egrediemini et salietis quasi vituli de armento;98 et calcabitis impios, etc., in die qua ego facio. Vermis eorum non morietur. Certum est vermes corporum sepultorum mori: sed nec in inferno vermes materiales habentur. De quo ergo verme jam sermo est? nisi de spirituali verme conscientiæ, id est de interiori dolore atque remorsu corrodente synderesim et spiritum damnatorum, quod exigentibus vitiis suis tanta bona amiserint, tantaque mala inciderint. Et ignis eorum non exstinguetur. Ignis enim inferni, æternus

Et erunt miseri isti usque ad satietatem visionis omni carni, id est, æternaliter permanebunt in pœnis, ita ut omnis caro, id est omnis homo prædestinatus, translatus ad patriam, satietur videndo tormenta eorum, quoniam sine fine conspiciet pœnam ipsorum: in quo lætatur, et videndo impletur*, non absolute, in quantum est pœna, sed in quantum est effectus divinæ justitiæ, in quo divina æquitas commendatur; et quia tantam miseriam Deo miserante evasit, et quia ex consideratione miseriæ reproborum, ejus felicitas clarius fulget, seu major apparet, eo modo quo contraria sibi invicem comparata, majora videntur sive minora. Et quia divinæ justitiæ immediate unitus, et perfectissime conformatus est, gaudet de omnibus quæ divina agit justitia, et de conservatione ordinis universi, in quo refulget sapientia Dei: qui ordo non conservaretur, nisi inordinatio culpæ per ordinationem pœnæ instauraretur. Hinc equidem scriptum est, quod animæ interfectorum clamabunt voce magna:99 Usquequo, Domine, sanctus et verus, non vindicas sanguinem nostrum? Et iterum in Psalmo, Lætabitur justus quum viderit vindictam;100 apud Job quoque, Videbunt justi et lætabuntur, et innocens subsannabit eos.101 Sic enim disponit Deus omnipotens, cujus sapientiæ non est numerus, ut diligentibus se omnia cooperentur in bonum, atque in omnibus repræsentetur et luceat divina perfectio:102103 quoniam omnia propter se ipsum operatus est Dominus, quatenus ipse in omnibus laudetur et glorificetur:104 cui æternaliter sit omnis laus, honor, et gloria; in quo est beatitudo immensa, pulchritudo illuminata, perfectio penitus infinita; qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.* lætitia impletur

Footnotes

  1. Ps. CXLIV, 3. ↩

  2. Jer. XXIII, 24. ↩

  3. III Reg. VIII, 27. ↩

  4. Matth. V, 3. ↩

  5. II Cor. VI, 10. ↩

  6. II Cor. VIII, 2. ↩

  7. Ps. LXIX, 6. ↩

  8. Ps. LXXXV, 1. ↩

  9. Eccl. XXXV, 21. ↩

  10. Ps. X, 14, sec. ↩

  11. Hebr. ↩

  12. Jacob. IV 6; ↩

  13. I Petr. V, 5. ↩

  14. Ps. I, 19. ↩

  15. Sap. XI, 23. ↩

  16. Job XI, 8, 9. ↩

  17. I Cor. vi, 20. ↩

  18. II Cor. vi, 16. ↩

  19. Is. 1, 11 et seq. ↩

  20. Joann. viii, 46. ↩

  21. Ibid. 43, 47. ↩

  22. Matth. xxi, 12. ↩

  23. Ps. cxviii, 38. ↩

  24. Matth. xxvii, 42. ↩

  25. Is. liii, 4. ↩

  26. Ezech. xxx, 2½; xxxii, 10, 11. ↩

  27. Luc. ii, 7. ↩

  28. Is. vii, 14. ↩

  29. Jer. xxxi, 22. ↩

  30. Galat. iv, 19. ↩

  31. Act. ii, 41; iv, 4. ↩

  32. Act. vi, 7. ↩

  33. Ezech. xxx, 24; xxxii, 10, 11. ↩

  34. Act. II, 41; IV, 4. ↩

  35. Exod. XXIV, 18. ↩

  36. 1 Petr. II, 5. ↩

  37. Philipp. IV, 4. ↩

  38. Philipp. ii, 4. ↩

  39. vers. 7, 8. ↩

  40. 1 Petr. ii, 2. ↩

  41. Luc. ii, 14. ↩

  42. Rom. viii, 18. ↩

  43. Matth. xx, 12. ↩

  44. Act. xiv, 21. ↩

  45. Matth. vii, 14. ↩

  46. Matth. v, 11. ↩

  47. Luc. xii, 37. ↩

  48. Cant. v, 1. ↩

  49. I Cor. xiii, 12. ↩

  50. Ps. lxxxix, 4. ↩

  51. I Joann. iii, 2. ↩

  52. Ps. lxxxiii, 8. ↩

  53. Joann. xvi, 22. ↩

  54. I Cor. xv, 43. ↩

  55. Ps. xxxiii, 21. ↩

  56. Luc. xxi, 18. ↩

  57. Luc. iii, 18. ↩

  58. II Cor. i, 3, 4. ↩

  59. Ps. v, 7. ↩

  60. Ps. xx, 9. ↩

  61. Sap. xiv, 9. ↩

  62. Ps. xcvi, 3. ↩

  63. Matth. xiii, 41. ↩

  64. Ibid. 49. ↩

  65. Osee xiii, 8. ↩

  66. Hebr. xii, 29. ↩

  67. Ps. xlxi, 3. ↩

  68. Ps. lxvii, 18. ↩

  69. IV Reg. vi, 17. ↩

  70. Matth. xxv, 42. ↩

  71. Ps. XLIX, 3. ↩

  72. Hebr. x, 27. ↩

  73. Ps. L, 6. ↩

  74. Gen. VI, 3. ↩

  75. Rom. VIII, 9. ↩

  76. Apoc. I, 16. ↩

  77. Jer. XLVII, 6. ↩

  78. Rom. VIII, 13. ↩

  79. Matth. XX, 16. ↩

  80. Matth. XXV, 41. ↩

  81. Num. XXIII, 19. ↩

  82. Lev. XI, 7, 29. ↩

  83. Ps. XLIX, 21. ↩

  84. 1 Cor. IV, 5. ↩

  85. Judæ 19. ↩

  86. Matth. XXIV, 30. ↩

  87. Ezech. IX, 4, 6. ↩

  88. Apoc. VII, 3; ↩

  89. Apoc. XXV, 32. ↩

  90. Ps. XCVI, 1. ↩

  91. Ibid. 2. ↩

  92. Ibid. 6. ↩

  93. Hebr. IV, 9. ↩

  94. Ibid. 11. ↩

  95. Ps. CXIV, 7. ↩

  96. Joann. IV, 21. ↩

  97. Ps. LXXXV, 9. ↩

  98. Malach. IV, 2, 3. ↩

  99. Apoc. VI, 10. ↩

  100. Ps. LVII, 11. ↩

  101. Job XXII, 19. ↩

  102. Rom. VIII, 28. ↩

  103. Ps. CXLVI, 5. ↩

  104. Prov. XVI, 4. ↩

Chapter 84 of 84