Skip to the text

Articulus 94

EXPLANATIO CAPITULI SEXAGESIMI QUINTI : QUÆSIERUNT ME, QUI ANTE NON INTERROGABANT.

HUJUS scripturæ exordium introducit Apostolus ad Romanos de gentium vocatione prædictum, ut sit sensus : Quæsierunt me per fidem et opera bona, prædicatione Apostolorum audita, qui ante me non interrogabant, id est gentiles, qui ante conversionem suam non quærebant; invenerunt me, id est, gratiam meam consecuti sunt, qui non quæsierunt me, id est prædicti gentiles, qui propriæ idololatriæ suæ dediti, non confugerunt ad me. Hoc est quod supra præhabitum est : Quibus non est narratum de eo, viderunt; et qui non audierunt, contemplati sunt. Dixi : Ecce ego, ecce ego Christus convertor ad gentes, quæ nesciebant me tempore gentilitatis suæ, et quæ non invocabant nomen meum, sed idola. Quæ autem sequuntur, interpretatur Apostolus ad Romanos de infideli populo Judæorum non credente in Christum. Expandi manus meas, id est beneficia mea, tota die, id est jugiter, toto tempore quo prædicavi in mundo, imo a tempore Patriarcharum et Moysis, ad populum incredulum, id est Judæos non credentes in Filium Dei, et ad patres eorum, quorum multi increduli erant : de quibus ad Ezechielem Dominus loquitur, Increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Qui graditur in via non bona, id est in via peccatorum de qua in Ecclesiastico dicitur : In via ruinæ non eas, hoc est, impie vivunt, et conversantur injuste, post cogitationes suas, id est, propriis adinventionibus acquiescunt, facientes (sicut ad Ephesios ait Apostolus) voluntatem carnis et cogitationum.1

Populus qui ad iracundiam provocat me, id est ad justam ultionem, ante faciem meam semper, id est, me præsente et inspiciente, non verentur impie agere; qui immolant idolis Martis in hortis, id est locis nemorosis atque virentibus, et sacrificant militiæ cœli, videlicet soli, lunæ, et astris, ac duodecim signis, super lateres, id est super tecta domorum, ut amplius afficiantur ad hujusmodi cultum, videntes ornatum cœlestium corporum ab eminentibus locis. Hæc autem dicuntur de populo Judæorum, qui tempore Achaz, Manassæ, aliorumque regum seu judicum, idololatriam exercebant. Qui habitant, id est resident, in sepulcris, quatenus per artem pythonicam a mortuis suscitentur*, divinationesque requirant; et in delubris, id est templis, idolorum dormiunt super pelles animalium idolis oblatorum, ut in somnis revelationes futurorum accipiant. Nihil enim sacrilegii populus iste omisit. Qui comedunt carnem suillam, id est porcinam lege prohibitam, et jus profanum, id est illicitum atque sacrilegum, in vasis eorum. Fecerunt enim offas in materia liquida et suilla idolis immolata. Qui dicunt ei qui non consentit perversitati eorum : Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. In tantum enim 4* sciscitentur2

Ezech. II, 6.

Ezech. II, 21.

Ezech. II, 25.

Ezech. II, 6.

Ezech. II, 21.

Ezech. II, 25. suo excæcantur errore, ut omnes putent errare qui eis non conformantur, hoque aspernantur, nec ab eis tangi dignatur. Tales hodierna die inveniuntur quamplures. Isti fumus erunt in furore meo, mis ardens tota die, id est, fumo et igni infernali torquebuntur, quum hora furoris mei advenerit: erunt itaque fumus et ignis, id est fumosi et igniti tota die eviterni, id est perpetuo.

Ecce scriptum est coram me, id est firmiter memoriæ meæ impressum ac notum, omne malum quod perpetrasti. Unde scriptum est in Daniele: Judicium sedit, et libri aperti sunt.3 Joannes quoque in Apocalypsi asserit, mortuos judicatos e his quæ scripta erant in libris:4 qui libri non sunt nisi scientia Dei, cui omnia innotescunt. Non tacebo, sed justam sententiam proferam. Unde scriptum est in Amos ac in Joele: Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam.5 Sed reddam et retribuam in sinum eorum, videlicet prædictorum infidelium Judæorum, iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus: id est, tormenta vobis universis infligam, ita quod miseria unius redundabit in alium: ut qui fuerint consortes participesque in vitiis, associentur et communiter torqueantur in pœnis. Non enim unus pro peccato alterius directe punitur nisi aliquo modo communicavit in peccato illius. Filius quippe non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii.6 Omnis enim qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus, Jeremia et Ezechiele testantibus.7 Qui sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi verbis et factis, transferendo cultum latriæ mihi soli debitum, ad idola vana. De hoc Jeremias sæpissime loquitur, recolens quomodo populus Judæorum super omnem montem excelsum et super omnem collem irritaverunt Deum in abominationibus suis. Decem quoque tribus aureos vitulos coluerunt in Bethel et Dan. Et remetiar opus eorum primum, id est peccatum quo posteros suos interfecerunt, in sinu eorum, dando eis supplicium secundum exigentiam proportionemque culpæ.

Denique, ne putemus justum perire cum impio, totumque populum Judæorum relinquendum, ideo subditur:8 Hæc dicit Dominus: Quomodo si inveniatur granum in botro, qui maturos fructus propter tempestatem non attulit, sed granum unum invenitur in eo illæsum, de quo speratur quod crescet et fructificabit, et dicatur inventori, Ne dissipes illud, id est, noli hoc granum destruere, quoniam benedictio est, id est donum Dei, eo quod ipsum solum mansit illæsum; sic faciam populo Judæorum propter servos meos, id est merito sanctorum Patriarcharum, et propter fœdus meum cum eis, quibus promisi ut non penitus disperderem semen ipsorum. Ideo subditur: ut non disperdam totum populum istum. Et educam de Jacob semen, videlicet Christum, de quo dictum est in Genesi: In semine tuo benedicentur omnes gentes; et de Juda possidentem montes sanctos meos, id est Christum possessorem omnium Ecclesiarum, seu militantis ac triumphantis Ecclesiæ: de Juda enim natus est Christus. Possunt quoque per semen Jacob, intelligi Apostoli sancti, ceterique ex Judaismo conversi, de quibus dictum est supra: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus. Quod autem per montem designetur Ecclesia, sæpe innotuit. De ea enim fertur in Psalmo: Mons Dei, mons pinguis. D etc. Et hereditabunt eam, id est Ecclesiam, electi mei in Christum credentes; et servi mei habitabunt ibi. Nunc enim per fidem et individuam caritatem habitant in Ecclesia militanti, habitaturi post modicum temporis in triumphanti Ecclesia. Et erunt campestria in caulas gregum, id est, loca lata et plana, in quibus olim idola colebantur, et fures atque latrones (id est perversi et pessimi) morabantur, convertentur in ovile, seu domus sive ecclesias dominicarum ovium;9 et vallis10

Lacuna: pp. 750–751 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here. meliorem qualitatem transmuto, atque in præmiis novisque donis quæ vobis communico.

Ex his evidentissime constat, ea quæ superius dicta sunt de montibus et campestribus, de caulis et gregibus, de cubilibus et armentis, valleque Achor, spiritualiter esse intelligenda, non carnaliter de brutis et locis terræ promissionis, ut volunt carnales Judæi, qui teste Hieronymo, non diligunt nisi carnes. Non enim simplex a sanctis Prophetis, præsertim ab Isaia, historia et ordo gestorum narratur, sed ænigmatibus plena sunt omnia; aliudque sonat in verbis, et aliud tenetur in sensibus, in tantum ut quæ videntur plana ac inoffensa posse lectione transiri, sequentium obscuritatibus involvantur, atque a carnali et simplici intelligentia impediantur. Propter quod verissime ait divinus Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat. Quod nolentes pensare Judæi, incurabili cæcitate falluntur, non nisi sensibilia promissa exspectantes. Unde constat, quod Deum nullatenus diligant amore sincero, divino ac spirituali, sed amore concupiscentiæ:11 idcirco nec vere sperant in ipso, quamvis sibi ipsis persuadeant quod confidunt in Deo, et ideo perire non possint.

Merito autem adhuc gaudere debetis: Quia ecce ego creo, id est, in accidentalibus formo, Jerusalem cœlestem, id est triumphantem Ecclesiam: de qua ait Apostolus ad Galatas, Illa quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra;12 ad Hebræos quoque, Accessistis ad montem Sion, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cœlestem;13 et Psalmista, Lauda, Jerusalem, Dominum; exsultationem, id est, tanta beatitudine atque lætitia impleo eam, ut dici posset non solum exsultans, sed etiam exsultatio. Creo insuper et populum ejus gaudium, id est, habitatores seu cives ipsius facio gaudio plenos: quod maxime erit in die judicii, quando electi in anima et corpore felicitabuntur, et in regno cœlorum locabuntur. Hoc est quod ait Psalmographus: Sicut lætantium omnium habitatio est in te. Denique, si de terrena illa Jerusalem veraciter scriptum est, Fundatur exsultatione universæ terræ: quanto magis cœlestis Jerusalem procreatur in exsultatione electis? Et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo, id est, in me ipso complacentiam habebo extentam seu respicientem ad Jerusalem hanc, ejusque cives, propter bona quæ eis communico: non tamen aliquid felicitatis aut gloriæ mihi accrescet ex eis. Unde scriptum est: Beneplacitum est Domino in populo suo; et in Proverbiis, Deliciæ meæ esse cum filiis hominum; et in Jeremia Dominus loquitur: Lætabor super eis quum benefecero eis. Et non audietur in ea , id est in Jerusalem cœlesti, vox fletus ultra, et vox clamoris: non quod ante in ea audita sit, sed quoniam nunquam audietur.

Et non erit ibi amplius, id est unquam, infans dierum, deficiens scientia vel ætate, et senex qui non impleat dies suos, id est tempus suum infructuose deducens, aut senectute deficiens. Non enim in patria erunt diversæ ætates, quoniam juxta Apostolum ad Ephesios, omnes occurrent in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinisque Christi, ut nec desint alicui annorum spatia, neque superfluant. Quod autem potius intelligatur de pueritia sensus, quam ætatis seu temporis, verba sequentia pandunt. Quoniam puer centum annorum, id est multos habens annos, sed sapientia vacuus, morietur morte æterna; et peccator centum annorum, id est inverteratus et perseverans in vitiis, maledictus erit a Christo: qui dicit in Matthæo, Ite, maledicti, in ignem æternum. Tripliciter autem dicitur aliquis puer: videlicet innocentia, ut est illud, Laudate, pueri, Dominum: quales fuerunt discipuli, quibus Salvator post resurrectionem ait, Pueri, numquid pulmentarium habetis? Secundo dicitur puer ex defectu prudentiæ, juxta illud Apostoli, Nolite pueri effici sensibus. Tertio, ex paucitate annorum.

Ps. LXXXVI, 7.

Ps. XLVII, 3.

19

Ps. CXLIX, 4.

Prov. VIII, 31.

Jer. XXXII, 41. alias eo

20

Ephes. IV, 13.

Matth. XXV, 41.

Ps. CXX, 1.

Joann. XXI, 5.

I Cor. XIV, 20.

Et ædificabunt domos, id est, mansiones cœlestes sibi optabunt, et habitabunt eas. Unde Christus :14 Vado, inquit, parare vobis locum, ut ubi sum ego, et vos sitis.

Et plantabunt vineas, id est opera fructuosa, robusta ac dulcia, et comedent fructum earum, id est, delectationibus ac meritis operum suorum perfruentur spiritualiterque alentur. Fructus vinearum potari solent potius quam manducari : non ergo de materialibus vineis sermo est. Non ædificabunt domos, et alius habitabit; non plantabunt vineas, et alius comedet : id est, nullum infortunium, nulla prædatio accidet eis; sed unusquisque quod seminaverit, metet.15 De his domibus habetur in Psalmo : Quoniam Dominus salvam faciet Sion, et ædificabuntur civitates Juda;16 et habitabunt ibi, et hereditate acquirent eam.

Ad Corinthios quoque Paulus : Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis corrumpatur, quod ædificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, æternam in cœlis.17 Secundum enim dies ligni, videlicet ligni vitæ quod est in paradiso, erunt dies populi mei : id est, sicut lignum vitæ conservare poterat vitam in sempiternum, sic duratio Beatorum in patria erit æterna. Potestque per lignum vitæ, intelligi Dei sapientia Christus, de quo Salomon protestatur : Lignum vitæ est omnibus qui accedunt ad eam.

Unde in Apocalypsi inducitur :18 Beati qui lavant stolas suas, ut sit potestas eorum in ligno vitæ.19 Secundum hujus ligni dies, sunt dies Sanctorum in patria, quia a parte post sine fine cum Christo regnabunt. Et opera manuum eorum inveterascent, id est, stabilia erunt, nec præscindentur, quia in Deo fundata.20 Et hæc est veteratio bona, qua designatur æternitas : quæ vetustas Deo adscribitur in Daniele, Throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit.21 Opera autem Sanctorum in patria, sunt laudatio et perfectissimus cultus superbeatissimæ Trinitatis.

Electi mei non laborabunt frustra. Frequenter Isaias loquitur mixtim de Ecclesia militanti ac triumphanti. Unde quæ nunc sequuntur, de Ecclesia militanti accipi possunt, in qua electi non laborant frustra, juxta quod ait Apostolus :22 Labor vester non est inanis in Domino. Ideo secundo Paralipomenon libro legitur : Confortamini, et non dissolvantur manus vestræ; erit enim merces operi vestro.2324 Imo, non sunt condignæ passiones hujus vitæ, ad superventuram gloriam patriæ. Neque generabunt filios spirituales per Baptismum et verbi cœlestis prædicationem, in conturbatione, id est inquietudine, sed cum magna tranquillitate mentali : sicut Apostoli et apostolici viri innumerabiles genuerunt. Quia semen benedictorum Domini est, id est, tam genitores isti, quam nati ipsorum, sunt semen pertinens ad electos, qui sunt benedicti a Deo, et nepotes eorum, id est spirituales filii horum quos genuerunt Apostoli, cum eis, id est cum Apostolis : sunt enim filii Apostolorum, videlicet Dionysius, Titus, Timotheus, qui erant filii Pauli; Polycarpus et Ignatius filii Joannis : multosque genuerunt in Christo, qui appellantur Apostolorum nepotes, fueruntque cum eis in via per gratiam, et nunc sunt cum eis in patria. Eritque antequam clament, orando vocaliter, ego exaudiam desideria cordis eorum; adhuc illis loquentibus in oratione, ego audiam per effectum, dando quod salubriter postulant. Hoc in primitiva Ecclesia ubertim impletum est, ut patet in Actibus Apostolorum.2526 Unde ait Psalmista : Desiderium pauperum exaudivit Dominus, præparationem cordis eorum audivit auris tua ; et Christus in Evangelio, Omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et venient vobis.27

Possent hæc præterea de Ecclesia triumphanti exponi, in qua electi Dei non laborant frustra. Laborant enim non proprie, sed eo modo quo in Apocalypsi scriptum est :28 Requiem non habebant, die ac nocte dicentia : Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens. Generant quoque non in conturbatione, id est non generatione carnali, quæ cum turbatione est, sed tranquilla, de qua dictum est supra :29 A facie tua, Domine, concepimus et peperimus spiritum. Quum enim Ecclesia sancta triumphans sit carissima sponsa Christi, infecunda non est. Quod vero subjungitur, Antequam clament ego exaudiam, de Beatis veritatem sortitur : qui quum sint divinæ æquitati perfecte uniti et conformati, nil postulant nisi quod Domino placet; idcirco antequam precem effundant, vota eorum exaudiuntur.

Lupus et agnus pascentur simul, et leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.30 Omnia hæc supra scripta sunt, et diligenter exposita, excepto quod hic additur, Serpenti pulvis panis ejus : quod dupliciter explanatur. Primo sic : Serpenti, id est ei qui callidus31 fuit, aliosque suo exemplo aut documento infecit, quum fuerit ad Christum pœnitentiamque conversus, pulvis panis erit, id est, in humilibus nutrietur, non alta sapiens, sed humilibus consentiens, et parco ac duro cibo contentus.32 Secundo sic : Serpenti, id est diabolo, qui primos parentes in forma serpentis decepit, cui Dominus comminatur : Inimicitias ponam inter te et mulierem, etc., ipsa conteret caput tuum;33 pulvis id est peccatores carnales et terreni, qui sunt tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ, panis erit. Hos enim devorat, et morte eorum delectatur ac pascitur, quemadmodum scriptum est : Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero. Possunt insuper ista ad Ecclesiam triumphantem referri : quoniam sicut homines his animalibus designati, simul morantur atque pascuntur in Ecclesia militanti, sic suo modo pariter habitant et reficiuntur in Ecclesia triumphanti.

B

Hoc loco ait S. Hieronymus : Interrogemus Judæos et hæreticos, quæ beatitudo sit æstimanda, ut in mille annorum regno, in monte Sion et civitate terrenæ Jerusalem, et in templo angustissimo, lupi et agni, boves et leones, serpentes et homines, simul comedant, pariterque morentur, et his tantum non noceant, qui in monte Domini sancto fuerint demorati. Ex quo intelligimus, omnes qui extra montem fuerint, occidendos. Nudabitur ergo prædictis bestiis universus orbis, immenseque saltus, et Ægyptiæ solitudinis vastitas, quæ venenatorum animalium fertilis est; et pro summa felicitate, civitas sancta non solum hominum, sed etiam bestiarum atque serpentium habitaculum erit.

C

Footnotes

  1. Ephes. II, 3. ↩

  2. gentem, etc. ↩

  3. Dan. vii, 10. ↩

  4. Apoc. xx, 12. ↩

  5. Amos i, 2; Joel iii, 16. ↩

  6. Ezech. xviii, 20. ↩

  7. Jer. xxxi, 30; ↩

  8. Gen. xvi, 18; xxvi, 4; xxviii, 14. ↩

  9. Jer. ii, 20; iii, 6; xiii, 27. ↩

  10. III Reg. xii, 28 et seq. ↩

  11. II Cor. III, 6. ↩

  12. Galat. IV, 26. ↩

  13. Hebr. XII, 22. ↩

  14. Joann. xiv, 2, 3. ↩

  15. Galat. vi, 8. ↩

  16. Ps. lxviii, 36. ↩

  17. II Cor. v, 1. ↩

  18. Prov. iii, 18. ↩

  19. Apoc. xxii, 14. ↩

  20. *invetera- bunt ↩

  21. Dan. vii, 9. ↩

  22. I Cor. xv, 58. ↩

  23. II Par. xv, 7. ↩

  24. Rom. viii, 18. ↩

  25. Ps. x, 17, sec. ↩

  26. Hebr. ↩

  27. Marc. xi, 24. ↩

  28. Apoc. iv, 8. ↩

  29. Is. xxvi, 17, 18. ↩

  30. Is. xi, 6, 7, 9. ↩

  31. Gen. iii, 1-6. ↩

  32. Rom. xii, 16. ↩

  33. Gen. iii, 15. ↩

Chapter 83 of 84