Articulus 1
ENARRATIO
IN SECUNDUM LIBRUM MALACHIM ID EST QUARTUM REGUM
IN HOC AGITUR DE CASU REGNI JUDA ET ISRAEL, PROPTER REGUM SUORUM PRÆVARICATIONEM; DE CAPTIVITATE ET TRANSMIGRATIONE POPULI, ET DE SUBVERSIONE URBIS JERUSALEM ET TEMPLI IN EA.
ENARRATIO CAPITULI PRIMI : PRÆVARICATUS EST AUTEM MOAB IN ISRAEL.
PRÆVARICATUS est autem Moab in Israel, id est, rex ac populus Moabitarum renuerunt de cetero solvere consueta tributa regi Israel, ad quæ erant constricti, postquam mortuus est Achab, qui filio suo Ochozia bellicosior fuit atque potentior, et magnos contra Syros habebat triumphos : ideo, eo vivente, non renuerunt tributa persolvere. Ceciditque Ochozias per cancellos cœnaculi sui, quod habebat in Samaria : quia dum quadam die in deambulatorio superioris cœnaculi domus suæ incederet, lapsus est improvise per cancellos seu apodiamenta, vel luridas ejusdem cœnaculi ;1 et ægrotavit, corpore conquassato ex lapsu. Misitque nuntios, dicens ad eos : Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, id est, quem habitantes in urbe Accaron nomine, pertinente ad Philistæos, colunt, utrum vivere queam, id est, an possim curari, de infirmitate mea hac. Dæmones namque quandoque per idola dabant responsa atque remedia, vel ab afflictione quam intulerunt cessando, vel naturalia applicando :2 et hoc propter vitia hominum, Deus quandoque justo permisit judicio, sicut pro tempore Antichristi ait Apostolus, quod Deus mittet illis operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati.3
Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens : Surge, et ascendet in occursum nuntiorum regis Samariæ, et dices ad eos : Numquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? quasi dicat, Utique, in terra Israel est verus Deus, qui ubique est præsens, et a multis in Israel colitur : ideo non debuistis ad Beelzebub habere recursum. Quamobrem hæc dicit Dominus : De lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris tu, Ochozia, de ægritudine tua. Et abiit Elias. Reversique sunt nuntii ad Ochoziam. Qui dixit eis: Quare reversi estis? At illi responderunt ei: Vir occurrit nobis, et dixit ad nos, Ite, et revertimini ad regem qui misit vos, et dicetis ei: Hœc dicit Dominus, Numquid quia non erat Deus in Israel, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Qui dixit eis: Cujus figurœ et habitus est vir ille, qui occurrit vobis, et locutus est verba hœc, et fecit reverti vos? At illi dixerunt: Vir pilosus est, quia longos habuit pilos in capite, in barba, puta intonsus, tanquam eremi cultor; vel vocatur pilosus, quia hirsutum habuit tegumentum instar beatissimi Joannis Baptistæ, qui de pilis camelorum habuit vestimentum;4 et zona pellicea, id est de corio, accinctus renes, id est circa renes. Qui ait: Elias Thesbites est, cum quo pater istius, videlicet Achab, frequenter habuit conflictum verborum.56
Misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta viros qui erant sub eo: quos misit armatos, non ob reverentiam sancti Prophetæ, sed ut vi facerent eum secum venire, si sponte venire abnueret. Qui ascendit ad eum, id est usque ad pedem vel aliquantam altitudinem montis; sedentique in vertice montis, forsan Carmeli, ubi orationi et contemplationi erat intentus, ait, non ex devotione, sed ironice, tanquam idololatra verum veri Dei irridens cultorem, quem putavit sibi per violentiam posse subjicere: Homo Dei, rex prœcepit ut descendas. Respondensque Elias dixit quinquagenario: Si homo Dei sum vere per cultum condignum, non ridiculose ut putas, descendat ignis de cœlo aereo, et devoret te et quinquaginta tuos. Hoc dixit Elias zelo justitiæ et divino instinctu, quo etiam noverat, quo animo ille fuit locutus: juxta quem modum sacratissimus princeps Apostolorum imprecatus est mortem Ananiæ et conjugi ejus, ut in7
Actis narratur. Descendit ergo ignis de cœlo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo.
Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi: Homo Dei, hœc dicit rex, Festina, descende. Respondens Elias ait: Si homo Dei ego sum, descendat ignis de cœlo, et devoret te et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de cœlo, et devoravit illum et quinquaginta ejus. Huic ergo successit, sicut et priori, quia eodem animo loquebatur. Et mirum, quod ex prioris et suorum combustione non fuit conversus aut territus. An forsan putavit se protegendum virtute deorum suorum, et præcedentem deos non invocasse? Utrum vero omnes isti fuerint usque ad cineres devorati ab igne, vel solum occisi, puto incertum, quemadmodum etiam reor incertum, an interfectio horum contigerit ministerio angeli sancti, sicut Assyriorum, an ministerio angeli mali, ut occisio Ananiæ et suæ uxoris, secundum89
Bedam super Acta Apostolorum.
Iterum misit principem quinquagenarium tertium, qui creditur fuisse Abdias propheta; vel si fuit idololatra, jam exemplo priorum fuit conversus; et quinquaginta cum eo. Qui quum venisset, curvavit genua contra Eliam, id est coram eo seu ex opposito situ, et precatus est eum, et ait: Homo Dei, noli despicere animam meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt. Ecce descendit ignis de cœlo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos qui cum eis erant. Sed nunc obsecro ut miserearis animœ meœ. Locutus est autem angelus Domini ad Eliam, dicens: Descende cum eo, ne timeas. Surrexit igitur et descendit cum eo ad regem. Sicque Elias ivit cum quinquagenario tertio, ne ille sine Elia rediens, male tractaretur a domino suo. Elias quoque constanter corripuit regem, prædixitque ei mortem, qua mox regem invadente, illæsus recessit Elias. Unde subditur, et locutus est ei: Hœc dicit Domi- nus, Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.
Mortuus est autem juxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Juda. Non enim habebat filium. Reliqua autem verborum Ochoziæ quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? Circa hæc rursus oritur difficultas de computatione annorum istorum, quum dictum sit præcedenti libro, ipsum Josaphat regnasse annis viginti quinque, et anno regni ejus septimodecimo istum Ochoziam sumpsisse regnandi exordium;10 qui regnavit tantum annis duobus etiam incompletis, ita quod mortuus fuit anno Josaphat octavodecimo aut nonodecimo, sicque supererant adhuc sex aut septem anni de Josaphat regno: non ergo Joram frater Ochoziæ cœpit regnare anno secundo Joram filii Josaphat, sed ante hunc Joram per sex annos aut septem. Insuper, infra in principio capituli tertii scriptum est: Joram filius Achab regnavit super Israel anno octavodecimo Josaphat regis:11 non ergo anno secundo Joram filii Josaphat.
Ad ista, ut recitat Lyra, respondent Hebræi, quod Josaphat iturus ad bellum, Joram filium suum instituit regem: qui Joram regnavit cum Josaphat patre suo octo circiter annis, qui anni aliquando deputantur in regno Joram filii Josaphat. Quumque hic dicitur, quod Joram frater Ochoziæ cœpit regnare anno secundo Joram filii
A Josaphat, accipitur hic annus secundus Joram filii Josaphat quo cœpit cum patre suo regnare: qui annus fuit octavusdecimus regni Josaphat regis, ut infra legitur.12 Porro Magister in historiis circa hæc scribit: Duo anni quibus regnare dicitur Ochozias, sunt quibus regnavit solus et sanus, antequam cecidit per cancellos. Reliqui vero vel octo vel novem anni, quibus eo languente frater ejus Joram administrationem regni agebat, non sibi, sed fratri deputantur. Unde in octavodecimo anno regni Josaphat Joram frater Ochoziæ regnasse perhibetur, quia tunc regni administrationem pro fratre languente suscepit. Scriptura vero quæ dicit, quod Joram filius Achab regnavit anno secundo Joram filii Josaphat regis, attendit tempus quo solus cœpit regnare fratre suo defuncto. Illa quoque scriptura quæ postea dicit, videlicet infra octavo capitulo, quod anno quinto Joram filii Achab regnavit Joram filius Josaphat, attendit tempus, quando pro fratre suo adhuc vivente regimen administrare cœpit.13
Moraliter docemur ex isto capitulo, in omni necessitate et infirmitate ad Deum verum confugere, nec in incerto divitiarum aut in rebus vanis confidere, nec sortilegorum aut divinorum investigare consilia vel optare subsidia.1415 Rursus patet ex dictis, quam enorme et periculosum sit, sanctos homines irridere, et qualiter viri sancti aliquando suam injuriam ulti sunt, in quantum eorum injuria in Dei injuriam redundavit: quod et sequenti docetur capitulo, per hoc quod Eliseus pueris ipsum subsannantibus maledixit, et mox ab ursis sunt lacerati.16
Footnotes
-
* luriculas ↩
-
I Reg. vi, 1-9. ↩
-
II Thess. ii, 10, 11. ↩
-
Matth. III, 4. ↩
-
III Reg. xx, 20, 21, 29-34. ↩
-
III Reg. xviii, 16-18; xxi, 19-24. ↩
-
Act. v, 3, 4, 9. ↩
-
Act. v, 5, 10. ↩
-
IV Reg. xix, 35. ↩
-
III Reg. XXII, 42, 52. ↩
-
IV Reg. III, 1. ↩
-
IV Reg. III, 1. ↩
-
IV Reg. VIII, 16. ↩
-
I Tim. VI, 17. ↩
-
Sensus moralis. ↩
-
IV Reg. II, 23, 24. ↩
Chapter 1 of 28