Skip to the text

Articulus 2

EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI : FACTUM EST AUTEM, QUUM LEVARE VELLET DOMINUS ELIAM PER TURBINEM.

POST descriptiones virtutum et miraculorum magni et justi Eliæ, describitur hic quædam præmiatio ejus. Factum est autem, quum levare vellet Dominus Eliam per turbinem, hoc est impetu quodam et per impulsum seu involutionem ventorum, in cœlum aereum : quia per aerem volitando venit in paradisum terrestrem; ibant Elias et Eliseus de Galgalis. Locum etenim qui Galgala appellatur, Elias ante suam translationem voluit visitare tanquam sacrum, quoniam transito Jordane, filii Israel circumcisi sunt ibi, et castra fixerunt in eo, ac Pascha celebraverunt ibidem, ut habetur in libro Josue. Dixitque Elias ad Eliseum :1 Sede hic, puta in Galgala, quia Dominus misit me, hoc est, ire jussit, usque in Bethel ad visitandum et consolandum filios prophetarum ibi morantes. Cui ait Eliseus : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te, id est, a tua corporali præsentia separari non volo quamdiu manes in terra hac. Non ex inobedientia aut pertinacia dixit et juravit hoc Eliseus, sed ex caritate magistri sui præcipua. Cur ergo dixit ei Elias, Sede hic? Forsan ad probandum et experiendum caritatem carissimi discipuli ad se, et ut Eliseus cum vehementiori affectu secum pergendo, majorem gratiam mereretur; vel ad designandum, quod dona ac opera singularis excellentiæ ac supererogationis, sint potius occultanda, quantum convenienter fieri potest, et quantum est ex parte ejus, cui talia condonantur, quamvis propter aliorum profectum, quandoque aliter oporteat fieri. Elias autem jam erat elevandus in cœlum : qui tantam suam excellentiam, quantum in se erat, maluisset celare, quemadmodum Christus, peractis quibusdam miraculis, præcepit ne vulgarentur.2 Itaque Elias non præcipiendo, sed magis pie tentando, et secundum unam considerationem hortando, locutus est, Sede hic.3

Quumque descendissent Bethel, hoc est ad urbem sic dictam : quæ non fuit Jerusalem, quæ et ipsa alio nomine Bethel vocatur, sed fuit in decem tribuum terra;4 egressi sunt filii prophetarum, qui erant in Bethel, et dixerunt ei : Numquid nosti, quia hodie Deus tollet dominum tuum Eliam a te? Qui respondit : Ego novi. Ex quibus verbis elicitur, quod tam aliqui ex illis filiis seu discipulis prophetarum, quam ipse Eliseus, ex revelatione noverant Eliam mox transferendum, et gratia prophetali fulserunt. Silete, id est, de hac re non loquamini amplius, ne Elias hortetur me hic remanere. Dixit autem Elias ad Eliseum : Sede hic : juxta sensum prætactum ; quia Dominus misit me in Jericho ad visitandum filios prophetarum ibidem. Et ille ait : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Quumque venissent Jericho, accesserunt filii prophetarum, qui erant in Jericho, ad Eliseum, et dixerunt ei : Numquid nosti, quia Dominus hodie tollet dominum tuum a te? Et ait : Et ego novi ; silete. Dixit autem ei Elias : Sede hic, quia Dominus misit me usque ad Jordanem. Qui ait : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt igitur ambo pariter, et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt eos. Qui et steterunt econtra longe. Illi autem ambo, videlicet Elias et Eliseus reversi a Jericho, stabant supra

B C D

Jordanem. Tulitque, id est accepit, Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas Jordanis, quæ divisæ sunt in utramque partem, sicut mare Rubrum percussum Moysis virga. Divisæ sunt itaque aquæ Jordanis non virtute pallii Eliæ, sed per omnipotentiam Dei, per intercessiones et merita gloriosi Eliæ. Et transierunt ambo per siccum fundum Jordanis, sicut et filii Israel tempore Josue.

Quumque transissent, et aquæ ad pristinum locum redissent, dixit Elias ad Eliseum: Postula quod vis ut faciam tibi, dando aut desuper impetrando, antequam tollar a te. Unde elicitur, quod Deus jam revelavit Eliæ quod Eliseo daretur divinitus, quod rogaret, et item quod Elias jam scivit suam translationem innotescere Eliseo. Dixitque Eliseus: Obsecro, ut fiat spiritus tuus duplex in me. Hoc dupliciter explanatur. Primo, quod Eliseus petivit gratiam spiritualem Eliæ concessam ad prophetandum et ad faciendum miracula, fieri dupliciter seu duplicari in se, ita quod haberet eam in dupla proportione, respectu Eliæ. Sicque exponunt quidam Catholici et Hebræi, dicentes hoc esse impletum, quoniam Elias suscitavit mortuum unum dumtaxat, Eliseus duos. Eliseus quoque infra legitur sedecim fecisse miracula, Elias octo jam ante. Et juxta hunc modum petivit Banaias, ut Deus faceret solium Salomonis sublimius solio David.5 Sed quia præsumptuosum videretur fuisse, quod Eliseus petisset tanto Prophetæ ac suo magistro sic præferri ac præfulgere in donis istis, Salvatore dicente, Non est discipulus super magistrum; hinc alii tam Catholici quam Hebræi communiter sic exponunt: Fiat spiritus tuus duplex, id est, gratia Spiritus Sancti tibi concessa ad duo præfata, concedatur et mihi propter commune bonum populi nostri, quoniam te sublato, indigent simili tui.

Qui respondit: Rem difficilem postulasti, id est magnam et arduam et difficulter impetrabilem, quia utrumque horum est supernaturale, et præsertim ut habeatur æqualiter mihi. Attamen si videris me quando tollar a te, erit quod petisti; si autem non videris me in ipsa separatione a te, non erit quod postulasti. Istud totum sic fuit revelatum Eliæ a Domino. Sed quare non fuisset petitio Elisei impleta, si non vidisset Eliam in raptu illo? poterat namque Elias meritis suis ac precibus succurrere Eliseo, quamvis in illo puncto ipsum non conspexisset.6 Ad quod dicendum videtur, quod incessabilis et diligentissima illa directio oculorum Elisei ad Eliam, fuit effectus et signum suæ devotionis ac caritatis ad Eliam, imo magis ad Deum. Ideo illum intuitum continuando, ex tali radice capacem se præbuit gratiæ tantæ: a quo intuitu si torpuisset, detrimentum hujus gratiæ sustinuisset.

Quumque pergerent, et incedentes sermocinarentur de divinis et pertinentibus ad salutem, ipso Elia Eliseum ad profectum et ad directionem Israeliticæ plebis hortante, et ut filiis prophetarum præesset, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque.7 Igneæ illæ similitudines currus atque equorum, angelico ministerio fuerunt formatæ, quemadmodum stella quæ Magis apparuit, et columba ac nubes quæ super Christum apparuerunt. Et aliqui dicunt, quod in curru illo et equis angeli apparuerunt, sicut interdum apparent in aliarum similitudine rerum. Et ascendit Elias per turbinem in cœlum aereo, sicut expositum est.89 In Ecclesiastico dicitur ad Eliam, Qui receptus es in turbine ignis, in curru igneorum equorum.10111213 Unde elicitur, quod igneo curru ascendit in turbine, transferentibus eum angelis sanctis, sicut angelus transtulit Habacuc vatem de Judæa in Babylonem.14 Eliseus autem videbat eum sic elevari, non cessans eum inspicere timore terribilium, quæ apparuerunt ibidem; et clamabat: Pater mi, pater mi. Repetitio, est caritatis indicium, confirmationisque signum, vel doloris de separatione ostensio.1516 Currus Israel et auriga ejus. Hoc dixit non de igneo curru apparente aut ejus auriga: de cujus tamen auriga textus nihil loquitur;17 sed ipsum Eliam vocavit currum Israeliticæ plebis, et aurigam ejusdem plebis, quoniam instar currus populum illum sustentavit, et ejus supportavit ac supplevit defectus, direxitque eum sicut auriga quadrigam: et juxta hunc sensum, hæc eadem verba rex Israel infra profert de Eliseo.18 Et non vidit eum amplius.

Apprehenditque Eliseus vestimenta sua, et scidit illa in duas partes ex dolore separationis a carissimo suo magistro;19 et levavit pallium Eliæ quod ceciderat ei, quia Elias dejecit illud pro consolatione dilecti sui discipuli, ut aliquid haberet quasi ex testamento patris sublati, atque ut illo pallio vestiretur, in signum quod magistro suo succederet in duplici gratia jam præfata, et per illud miraculum faceret, quemadmodum subditur. Reversusque stetit super ripam Jordanis, et pallio Eliæ quod ceciderat ei ex ordinatione divina, percussit aquas, sequens in hoc ipsum Eliam, qui paulo ante sic fecerat, atque ut meritis Eliæ fieret aquæ divisio, et non sunt divisæ ut ante, ut per hoc Eliseus adverteret se inferiorem meritis sui magistri, sicque humiliaret se, nec de subita sui promotione ac potestate extolleretur. Et dixit: Ubi est Deus Eliæ etiam nunc? quasi dicat: Nonne vere ubique præsens est atque omnipotens? hoc est, non meritis meis, sed pietate et gratia Dei, meritisque Eliæ precor hanc Jordanis impetrare divisionem. Percussitque aquas cum ista humilitate, et divisæ sunt huc atque illuc, et transivit Eliseus.

Videntes autem hæc filii prophetarum qui erant, id est habitabant, in Jericho econtra, id est stantes ex adverso Jordanis: quia (ut ante in isto habetur capitulo) quinquaginta viri de filiis illis sequebantur Eliam et Eliseum, et steterunt econtra longe; dixerunt: Requievit spiritus Eliæ super Eliseum: quod ex tanto perpenderunt miraculo. Et venientes in occursum ejus, adoraverunt eum proni in terram duliæ adoratu, dixeruntque illi: Ecce cum servis tuis, scilicet nobiscum, sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt ire et quærere dominum tuum, ne forte tulerit eum Spiritus Domini, et projecerit eum Spiritus Domini in unum montium aut in unam vallium, id est in aliquem locum, sicut aliquando contigit ei quod transpositus fuit virtute divina per angelum de loco ad locum. Unde supra libro tertio Abdias dixit Eliæ: Quumque recessero a te, Spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro.20 Qui ait: Nolite mittere, quoniam certus sum ad quem translatus sit locum, et quod non invenietur a vobis, nec revertetur, nisi circa finem mundi ad prædicandum cum Enoch contra perfidiam Antichristi, quemadmodum in Apocalypsi et Malachia continetur.2122 Coegeruntque eum, id est importune rogaverunt, donec acquiesceret et diceret, Mittite: quod dixit, ne amplius pateretur importunitatis illius molestiam, et ne ipsi manerent in dubio; et item ne suspicarentur, quod ipse reditum abhorreret Eliæ, ne major eo esset in plebe illa. Et miserunt quinquaginta viros. Qui quum quæsissent tribus diebus, non invenerunt. Et reversi sunt ad eum. At ille habitabat in Jericho, et dixit eis: Numquid non dixi vobis, Nolite mittere?

Consequenter describuntur alia duo Elisei miracula. Dixerunt quoque viri civitatis Jericho ad Eliseum: Ecce habitatio civitatis hujus optima est, id est conveniens situs et pulcher locus, sicut tu ipse prospicis; sed aquæ pessimæ sunt, id est valde nocivæ: et forsan morbum ingerebant potantibus, seu utentibus eis, et terram fecerunt infertilem. Ideo subditur, et terra sterilis, non ex se, sed ex aquæ illius irrigatione: siquidem terra promissionis fuit valde fructifera, etiam in circuitu Jericho. At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Cur voluit vasculum novum habere? Forsan ne aliquis suspicaretur, quod in vase quo voluit uti, fuissent quædam alia vim sanandi aquam habentia, sicque curatio aquæ adscriberetur causæ naturali, non divinæ virtuti. Quod quum attulissent, egressus ad fontem aquarum, misit in illum sal, et ait, oratione præmissa et certificatus de sua exauditione: Hæc dicit Dominus: Sanavi aquas has, id est, jam eas eripio a corrupta earum dispositione, et non erit in eis ultra mors neque sterilitas: quæ fuerunt in aquis non formaliter, sed causaliter, quia morbum letalem inferebant potantibus, et terram vicinam reddebant infructuosam. Misit autem in eas sal, propter mysticas rationes quæ inducentur; et ut miraculum esset præclarius, quia ex salis admixtione aquæ impotabiliores efficiuntur, et corrumpuntur magis quam meliorantur: et juxta hunc modum jussit Isaias massam ficorum superponi ulceri Ezechiæ.23 Sanatæ sunt ergo aquæ usque in diem hanc, juxta verbum Elisei quod locutus est.

Ascendit autem inde Eliseus in Bethel, ad consolandum filios prophetarum de recessu Eliæ. Quumque ascenderet per viam, pueri parvi: tamen adultæ ætatis et ratione utentes, ita quod mortaliter peccaverunt, faciendo quod subditur; egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes: Ascende, calve; ascende, calve. Erantque pueri isti (ut creditur) a parentibus suis idololatris informati, ut facerent istud. Qui quum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini, id est, mala pœnalia eis imprecabatur virtute divina, et nomen Domini invocando, vel juxta beneplacitum Dei, et per nomen ipsius: quod fecit zelo justitiæ, ne pueri illi in tanta malitia crescerent, sed punirentur in vita ista, et gratia sibi concessa a Deo manifestaretur hominibus signo sequente, nec alii pueri similia facere attentarent, ac vitiosi parentes in suis filiis, quos male instruxerant, castigarentur. Egressique duo ursi de saltu, id est silva seu nemore, ductu angelico et nutu divino, laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros ceteris culpabiliores. Nec tamen eorum parentes audebant hoc in Eliseo ulcisci, timentes plagari.24 Itaque in isto secutus est Eliam, qui quinquagenariis maledixit. Abiit autem inde, visitatis filiis prophetarum, in montem Carmeli:25 in quo Elias consuevit orationi et contemplationi vacare, ut et ipse hoc faceret ibi; et amore magistri sui ac propter sanctitatem loci illuc accessit: et inde reversus est in Samariam urbem regni metropolim, ut ibi communitati prodesset.

Footnotes

  1. Josue v, 8-10. ↩

  2. Matth. xvii, 9; ↩

  3. Luc. v, 14. ↩

  4. Gen. xii, 8; xxviii, 19; Josue xviii, 13. ↩

  5. III Reg. I, 37. ↩

  6. III Reg. XVII, 1, 16, 22; XVIII, 38, 45; ↩

  7. Exod. xiv, 16, 21. ↩

  8. Luc. III, 22; ↩

  9. Matth. II, 2, 9. ↩

  10. III Reg. XVII, 22; ↩

  11. IV Reg. IV, 34, 35; XIII, 21; n, 14, 22, 24; III, 20; IV, 6, 17, 34, 41, 44; V, 14, 27; VI, 6, 17, 18; VII, 18; XIII, 21. ↩

  12. Act. I, 9. ↩

  13. Matth. XVII, 5; ↩

  14. Eccl. XLVIII, 9. ↩

  15. Matth. X, 24. ↩

  16. Dan. XIV, 35. ↩

  17. Josue III, 17. ↩

  18. IV Reg. xiii, 14. ↩

  19. IV Reg. II, 10, 12; n, 8. ↩

  20. III Reg. xviii, 12. ↩

  21. Apoc. xi, 3 et seq.; ↩

  22. Malach. iv 5, 6. ↩

  23. Is. xxxviii, 21. ↩

  24. IV Reg. 1, 10, 12. ↩

  25. III Reg. xviii, 19, 42. ↩

Chapter 2 of 28