Articulus 28
EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI VICESIMI QUINTI SPIRITUALIS.
TESTANTE Apostolo, Omnia in figura contigerunt illis, utpote populo Judæorum in veteri Testamento.1 Et sicut in populo illo fuit frequens deformatio et ruina, ita et in Christi Ecclesia. Et sicut Deus omnipotens populum Synagogæ per devotos reges ac sacerdotes et sanctos multoties reformavit, atque ad pristinum gratiæ decus reduxit; sic et Ecclesiam sæpe collapsam, sæpe reformare dignatus est per sanctos prælatos, per sacros religiososque viros, per principes virtuosos. Rursus, quemadmodum in veteri Testamento maxima causa ruinæ ac deformationis in Synagoga, fuit regum aliorumque præsidentium detestabilis vita, negligentia, inexemplaritasque aperta; ita plane in tota Ecclesia Dei, causa potissima totius dissolutionis, corruptionis, carnalitatis ac lapsus, est prælatorum principumque ruina, præsertim episcoporum, quorum est universam eis commissam diœcesim efficaciter gubernare, deformata et lapsa mox reparare, bona conservare atque perficere, præceptum fraternæ correptionis sine personarum acceptione infatigabiliter adimplere.
Iterum, sicut populus Israel paulatim et successive est victus, captus, translatus, quousque regnum ejus omnino defecisse videtur ad longum tempus, ita quod non nisi paucissimi in eo manserunt Israelitæ; ita Ecclesia ab invisibilibus hostibus ac visibilibus inimicis, persecutoribus et tyrannis, Sarracenis, hæreticis, ac ceteris perfidis frequentissime et acerrime est impugnata, et pro magna parte devicta, suisque terris ac regionibus destituta.2 Adhuc autem, sicut populus Israel in duo divisus regna, contra se invicem assidue dimicavit, quousque per extraneos æmulos est abductus; sic Christianorum reges ac principes et subjecti, frequenter nimis et lamentabiliter contra se invicem præliantur: et sicut ab Assyriis et Chaldæis gravius sunt oppressi Israelitæ; sic Christifideles a Teucris et Sarracenis vehementius sunt vastati, et terris suis, imo et terra sancta privati.
Itaque, per reges Juda virtuosos, signantur electi, idoneique prælati, et reges ac principes timorati. Porro3, per reges Juda iniquos, præfigurati sunt pravi et scandalosi, carnales et negligentes pastores, reges ac domini temporales. Et sicut in veteri lege non solum iniqui reges ac pravi Judæi ab infidelibus impugnabantur gentilibus, sed etiam justi, ut constat de David, Asa, Josaphat, Ezechia, verumtamen diversimode, exituque diverso, quoniam boni prævaluerunt, iniqui succubuerunt;456 sic prælati et præsides Christianorum, et ipsi fideles eis subjecti, non solum pravi ac reprobi, sed item electi et virtuosi, ab invisibilibus ac visibilibus æmulis impugnantur.
Itaque, per obsidionem Jerusalem a Chaldæis, præfiguratum est, quod Ecclesia militans hostibus suæ salutis undique circumvallatur, et variis machinis impugnatur: ita quod interdum panis deest populo terræ, dum fideles tentationibus superantur, passionibus et vitiis obruuntur, calliditate ac fraudibus circumveniuntur; sicque interrumpitur civitas Dei, de qua gloriosa sunt dicta, dum virtutum integritas dissipatur, et prælatorum pervigil sollicitudo, pastoralis custodia, munitio exemplaris deficiunt. Tunc hostes ingrediuntur ad populum, atque ad libitum debacchantur in plebe Christi. Rex demum et principes fugiunt, dum prælati, prædicatores, et quorum est alios defensare, per vitiorum devia gradiuntur, nec hostibus se opponunt; sed propria commoda cupientes, infernalibus lupis animarum et ovium Christi devoratoribus non reluctantur. Sicque et ipsimet damnabilius pereunt, et gravius strangulantur in anima, eorumque oculi interiores eruuntur a rege Babylonis: quia diabolus princeps confusionis, ita eorum obtenebrat corda, quod nec propria, nec subditorum advertunt pericula, nec divini intuentur rigorem judicii, nec in illam verentur pertrahi terram, in qua nullus est ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Sicque miserrimi isti nunc serviunt regi Babylonis, quoniam jugo peccati et servitute diaboli sunt detenti. In quorum animabus est infelix eversio, et fœda prorsus confusio, dum carnalitas prævalet rationi, caro spiritui, concupiscentia voluntati.
Amplius, rex Babylonis filios Sedeciæ, ipso cernente nec resistente, occidit, dum maligni spiritus subditos ad vitia trahunt, ac publice prævaricari suadent; et tamen qui præsunt, non corripiunt, nec castigant peccantes, sive ex negligentia, sive ex carnali timore, sive ex privata et inordinata affectione.
Porro, exercitus Chaldæorum, est acies dæmonum, catena vitiorum, congeries peccatorum. Princeps hujus exercitus, est dæmon intemperantiæ, spiritus fornicationis, fervor cupiditatis. Iste incendit templum Domini, dum congregationem fidelium a veræ caritatis igne infrigidatam, æstu accendit libidinis, appetitu gulæ, avaritiæ flamma: sicque vasa templi Dei diripiuntur, dum corda divino obsequio dedita, ad iniquitatem flectuntur, et membra corporis, quæ primo servierunt munditiæ ac virtuti in sanctificationem, exhibentur arma iniquitatis peccato in perditionem.7 Tunc omnis spiritualis decor aufertur fidelibus, et cadunt columnæ, dum qui alios sustentabant, a sua labuntur constantia; et vel adversitate franguntur, vel prosperis extolluntur, aut voluptatibus gustus et tactus emolliuntur, et jacent miserabiliter viliterque prostrati, qui in omni virtute et sapientia spirituali deberent esse erecti, stabiles, atque immobiles a medio virtutum, nequaquam deficientes, et abundantes in opere Domini semper.8
Præterea, transfertur Juda de terra sua, dum populus christianus confessioni divinæ laudis, et accusationi propriæ culpæ deputatus, ac Christo incorporatus, ac civis Sanctorum atque domesticus Dei factus, cadit a statu salutis, et fit Deo ingratus: sicque incorporatur diabolo, et membrum ecclesiæ malignantium, civis Babylonis, et socius tenebrarum efficitur. Tunc quoque pauperibus terræ qui omnino nihil habent, nisi proprias passiones, peccata et vitia, quibus sunt pleni, in quibus nulla est spiritualis opulentia, hoc est ambitiosis, carnalibus, et vanis hominibus, committitur regimen populi: quorum promotionem desiderat et procurat rex Babylonis, puta diabolus, qui de nulla re amplius gloriatur, quam de promotione carnalium, vitiosorumque hominum ad regimen animarum.
Caveant ergo prælati ac principes ovium Christi, vicarii Dei, animarum custodes, ne ista et his similia ipsis contingant: ne aditum præbeant inimicis ad Christi oviculas, ne perfodi sinant domus suas; ne pravis exemplis hos perdant, quos Christo lucrari tenentur; ne parvipendant pretium sanguinis unigeniti Filii Dei, negligendo illorum custodiam ac salutem, pro quorum salvatione sapientissimus ille mercator, tam pretiosissimum sanguinem fudit, tam incomparabilem thesaurum expendit, tantum assumpsit laborem, et tam amarissimam pertulit mortem; sed ejus accendantur amore, zelo exardescant salutis fraternæ, ac debitum sui persolvant officii. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est Rex regum et Dominus universorum, mutans tempora et ætates, transferens regna atque constituens: qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.910111213141516
Footnotes
Chapter 28 of 28