Articulus 27
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI QUINTI ET ULTIMI : FACTUM EST AUTEM ANNO NONO REGNI EJUS.
FINIS regni Juda, quod ad longum tempus defecit, hoc loco describitur. Factum est autem anno nono regni ejus, videlicet Sedeciæ, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor ipse, et omnis exercitus ejus in Jerusalem, et circumdederunt eam, et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones, hoc est bellica instrumenta et machinas ad urbem demoliendam. Et clausa est civitas, id est, portas ejus clauserunt cives, ne eam Chaldæi intrarent, atque vallata foris ab hostibus, usque ad undecimum annum regis Sedeciæ, nona die mensis. Sicque quasi per tres annos fuit obsessa : ex quo patet fortitudo, et quasi inexpugnabilitas civitatis, quamdiu habitatores ejus victualia habuissent. Josephus tamen dicit, quod decem et novem mensibus fuit obsessa. Et rursus ex tam diuturna obsidione claret fervor, crudelitas, animositas regis Babylonis ad obtinendum hanc urbem, atque ad prævalendum adversariis suis. Nempe Sedecias a tributo regis Chaldæorum cupiens relevari, misit ad regem Ægypti, ut invicem se juvarent, quatenus a jugo regis Babylonis se possent excutere : quo cognito, rex ille cum grandi exercitu venit obsidere Sedeciam in urbe Jerusalem. Prævaluitque fames in civitate, hoc est in habitatoribus Jerusalem : quia infra totum tempus præfatæ obsidionis nemo poterat victualia in urbem illam perducere ;1 nec erat panis, id est alimentum, populo terræ. Quia et in aliis urbibus regni Juda fuit caristia, eo quod Chaldæi omnia occupassent, et vastassent in territorio illo.
Et interrupta est civitas. In Jeremia habetur, Aperta est civitas : non utique a civibus suis, sed violentia Chaldæorum, qui in muris et portis Jerusalem fecerunt cum machinis suis aliquas aperturas. Unde Josephus narrat, quod rex et exercitus Babylonius, obsessionem gravius inferebat, faciens turres cum ædificiis magnis, aggeresque ingentes exaltans, ex quibus resistebat civibus nitentibus pugnare de muro ; multasque machinationes erexit, æquans eas muris civitatis per circuitum ejus. Illi quoque qui intra urbem erant, fortiter ac promptissime resistebant. Et omnes viri bellatores nocte fugerunt : nam circa mediam noctem civitas capta est; per viam portæ quæ est inter duplicem murum, hoc est inter duos muros Jerusalem, ad hortum regis, id est, juxta hortum palatii, et per viam illius horti fugerunt. Porro Chaldæi obsidebant in circuitu civitatem.
Fugit itaque Sedecias per viam quæ ducit ad campestria solitudinis, hoc est per campestrem viam tendentem in eremum.
Hinc Josephus refert, quod fugit per desertum valde tutissimum. Quidam tamen Hebræi dicunt, quod fugit per subterraneam viam, et quod Dominus fecit apparere et currere super viam illam extrinsecus cervum ac capream, donec rex cum suis a Chaldæis insequentibus est inventus in loco, ubi de subterranea via exivit: quod ex Scripturis auctoritatem non habet, nec textui multum consonare videtur. Ideo alii dicunt, quod quidam Judæi a Chaldæis capti in civitate, vel qui ante ultro exierunt ad Chaldæos, monstraverunt eis viam, per quam rex iniit fugam. Josephus vero testatur: Capta civitate circa mediam noctem, et principibus Chaldæorum ingressis templum, cognoscens hoc Sedecias rex, sumptis uxoribus, et filiis, et principibus, et amicis, fugit per desertum: quod dum a quibusdam traditiciis, principibus Chaldæorum indicatum fuisset, diluculo eum persecuti sunt; et omnes bellatores qui erant cum eo, dispersi sunt, quia non poterant eum juvare, metuebantque capi: qui tamen mox a Chaldæis eos insequentibus, sunt comprehensi, prout a Jeremia satis innuitur.
Et persecutus est exercitus Chaldæorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho; et omnes bellatores qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum. Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, quæ alio nomine legitur Antiochia nuncupari: in qua Nabuchodonosor erat tunc. Qui locutus est cum eo judicium, hoc est, rationabiliter ac judicialiter eum increpavit et accusavit: quia, ut Josephus refert, mox ut vidit eum, cœpit eum infelicem impiumque vocare, et juramenti sibi facti immemorem, atque ingratum de hoc, quod eum constituerat regem. Et addit: Magnus Deus odio habens tuam nequitiam, subjugavit te nostro imperio. Filios autem Sedeciæ occidit coram eo: quod fuit ei grave nimis videre; et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem: quæ omnia per alios ei fieri jussit. Tunc ergo, sicut prædixit Ezechiel, Sedecias Babylonem intravit, et eam non vidit.2 Atque, ut Jeremias fuit vaticinatus, os ejus cum ore regis Babylonis locutum est.3 Refert Josephus, quod Ezechiel ex Chaldæa misit epistolam Judæis in Jerusalem, prænuntians eis calamitates instantes. Pseudo vero prophetæ persuaserunt regi ac populo, non esse credendum Ezechieli nec Jeremiæ, quia inter se discordarent, eo quod Ezechiel scripsit, quod Sedecias Babylonem non videret, Jeremias autem prophetavit, quod ducendus esset in Babylonem.
Mense quinto undecimi anni quo captus est Sedecias, septima die mensis, ipse est annus nonusdecimus regni regis Babylonis. Verumtamen in Jeremia scriptum est: Ipse est annus octavusdecimus.4 Quod faciliter concordatur, dicendo, quod ultimus illorum annorum, non fuit ex toto completus, ideo in Jeremia non computatur. Venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, in Jerusalem, et succendit domum Domini. Unde in Ezechiele fuit prædictum: sanctuario meo incipite.5
Jussit autem rex Babylonis templum incendi, non ex contemptu Dei Israel, quasi putaverit illum cultu indignum, sed quoniam reputavit Judæos templo Dei indignos. Unde, ut in Jeremia habetur: Princeps militiæ dixit ad Jeremiam: Dominus locutus est malum super locum istum, et factus est vobis sermo hic.6 Peccastis enim Domino. Et domum regis et domos Jerusalem, omnemque domum combussit; et muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldæorum, qui erant cum principe militum: ne habitantes in ea, amplius rebellarent imperio Chaldæorum. Reliquam autem partem populi qui remanserat in civitate Jerusalem, et profugos qui transfugerant ad regem Babylonis, antequam vi caperentur, et ante incendium urbis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiæ, de Judæa in Chaldæam. Porro profugus appellatur, qui fugit de una parte, urbe, aut regione ad aliam. Et de pauperibus terræ reliquit vinitores et agricolas, qui vineas agrosque colerent, ne terra in solitudinem redacta, sterilisque effecta, rex Babylonis nullum ex ea consequeretur emolumentum nec tributum.7
Columnas autem œreas quœ erant in templo Domini, et bases, et mare œneum, quod erat in domo Domini, de quibus omnibus dictum est in expositione libri tertii, confregerunt Chaldœi, ut fracta convenientius secum in Babylonem deferrent, et transtulerunt œs omne in Babylonem. Ollas quoque œreas, in quibus carnes coquebantur oblatæ, et trullas, id est instrumenta quibus cineres congregabantur aut eruebantur de sub altari holocaustorum, et tridentes, hoc est fuscinulas, et scyphos, et mortariola, et omnia vasa œrea, in quibus ministrabant, tulerunt;8 necnon et thuribula et phialas. De quibus omnibus præallegato tertio libro dictum est satis: idcirco non decet hic immorari, sed illuc est recurrendum. Quœ aurea, aurea: id est, aurea vasa collocavit, et secum portavit inter aurea instrumenta atque clenodia; et juxta eumdem sensum, quœ argentea, argentea, tulit princeps militiœ: id est columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat rex Salomon in templo Domini.9 Non erat pondus œris omnium vasorum, hoc est, incognitum fuit præ mole magnitudinis ac multitudinis suæ; vel per hyperbolen dictum est hoc. Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una, et capitellum œreum super se altitudinis trium cubitorum, et retiaculum, et malogranata super capitellum columnœ, omnia œrea.1011 Similem et columna secunda habebat ornatum. Istud intelligendum est de duabus præcipuis templi columnis: de quarum materia, forma, ornatu, quantitate, et eminentia dictum est prætacto tertio Regum, ubi et concordata sunt, quæ de hac re videntur in diversis Scripturæ locis ab invicem dissonare.
Tulit quoque, hoc est, captivavit et secum duxit, princeps militiœ Saraiam sacerdotem primum, id est pontificem, et Sophoniam sacerdotem secundum, hoc est secundi ordinis vel proximum in dignitate post præsulem: quem Josephus vocat sacerdotem secundarium; et tres janitores, qui a Jeremia dicuntur tres custodes vestibuli, et in Josepho, custodes templi. Et de civitate eunuchum unum, qui erat prœfectus super bellatores viros. Sicque vocatur eunuchus, non ratione castrationis, sed ex dignitate officii; sicque in Genesi Joseph legitur venditus Putiphari eunucho Pharaonis, principi exercitus. Vel tales principum officiati, ratione castitatis et honestatis dicebantur eunuchi.12 Et quinque viros de his qui steterant coram rege, tanquam ei familiares. In Jeremia autem scriptum est:13 Et septem viros qui videbant faciem regis, id est, ei familiarius atque frequentius aderant; sed numerus minor non excludit majorem: et forsitan quinque erant principaliores, propter quod exprimuntur, Qui steterant coram rege. Quos reperit in civitate; et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terrœ, et sex viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate.14 Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha. Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha, in terra Emath. Et translatus est Juda, hoc est populus regni Juda, videlicet tribus Juda, tribus Benjamin, tribusque Levi, de terra sua.
Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, scilicet præfatis pauperibus, operariisque Judæis, prœfecit Godoliam filium Ahicam, filii Saphan. Qui, ut Josephus protestatur, fuit vir justus et mansuetus; et præpositus fuit, ut plebem superstitem gubernaret, regique Babylonis tributa solveret regionis sibi ab illo commissæ. Quod quum audissent omnes duces militum, qui sub principe militiæ erant, et inter milites præcipui ac præsidentes quibusdam, utpote millenarii, quinquagenarii, ipsi et viri qui cum ipsis erant, qui scilicet manus evaserant Chaldæorum, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, tanquam principem, cui terra fuit commissa, ut sub eo essent securi, vel ad inquirendum et considerandum qualiter negotia se haberent; venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismael filius Nathaniæ, et Johanan filius Caree, et Saraia filius Thanehumeth, Netophathites, et Jezonias filius Maachati, ipsi et socii eorum. Juravitque Godolias ipsis et sociis eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldæis. Manete in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis: hoc est, cum juramento promisit eis securitatem, dummodo subesse vellent Chaldæis.
Factum est autem in mense septimo, venit Ismael filius Nathaniæ filii Elisama de semine regio, hoc est de progenie regum Juda, et decem viri cum eo: imo et plures, ut creditur, sed decem fuerunt principales. Percusseruntque, hoc est occiderunt, Godoliam, qui et mortuus est: sed et Judæos et Chaldæos qui erant cum eo in Maspha: vel quia Godoliæ principatui invidebant, quum ipse Ismael esset de semine regum, non Godolias; vel ex odio regis Babylonis. Nam et Chaldæos qui erant cum Godolia, occidit. Refert Josephus, quod Godolias Ismaelem et suos splendide refecit, et sæpe ab Ismaele invitatus, vino se inebriavit; isque ex ebrietate in soporem resolutum occidit. Ista historia, sed et sequens, in Jeremia diffuse habetur, et hic non nisi brevissime tangitur.15 Consurgensque omnis populus Judæorum ibi residuus, a parvo usque ad magnum, et principes militum, scilicet duces prætacti, venerunt in Ægyptum, timentes Chaldæos. Timebant enim a Chaldæis male tractari, propter Godoliæ et Chaldæorum qui secum erant, interfectionem.16 Jeremias tamen consuluit eis oppositum, et quum nollent suo consilio obtemperare, perrexit cum eis in Ægyptum.
Consequenter recitatur, qualiter Evilmerodach rex Babylonis, qui patri suo Nabuchodonosor successit in regno, elevavit, exaltavit, et gloriose tractavit ipsum Joachin, qui ex consilio Jeremiæ se tradidit Nabuchodonosor regi: quod faciendo, istam quoque promeruit prosperitatem. Factum est vero in anno tricesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vicesima et septima die mensis, sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare cæperat, caput Joachin regis Juda de carcere, et locutus est ei benigne. Et posuit thronum ejus super thronum regum, qui erant cum eo in Babylone; et mutavit vestes ejus, quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitæ suæ. Annonam quoque constituit ei sine intermissione, quæ et dabatur ei a rege per singulos dies, omnibus diebus vitæ suæ. Hæc littera satis plana est. Dicunt quoque aliqui, quod Nabuchodonosor rege in amentiam verso, Evilmerodach filius ejus regnum assumpsit, et multa commisit flagitia: propter quod pater ejus curatus, et in regnum reductus, præfatum suum filium incarceravit: sicque cum Joachin in carcere amicitiam quamdam contraxit: ex qua postea sublimatus in regnum, patre suo defuncto, ipsum Joachin exaltavit, ut dictum est. Josephus vero tangit, quod ideo fecit hoc, quoniam pater suus Nabuchodonosor non servavit fidem et pactum huic Joachin, qui ad eum ea conditione exivit, quod nec sibi nec suis noceret: quod Nabuchodonosor non implevit.
Præterea, ut Josephus scribit, templum a Chaldæis concrematum est post trecentos septuaginta annos, et menses sex, diesque decem ex quo a Salomone fuit constructum.17 Ab ingressu autem populi in terram promissionis, tunc erant anni mille sexaginta duo, menses sex, decemque dies. A diluvio vero usque ad vastationem templi, omne tempus fuit annorum mille nongentorum quinquaginta septem, sex mensium, decem dierum. Ex quo factus est Adam, usque ad ea quæ contigerunt templo, anni sunt tria millia quingenti tredecim, menses sex, dies decem. Verumtamen computatio ista ab aliorum quorumdam enumeratione in aliquibus discrepare censetur.
Footnotes
-
Ibid. xxxix 2. ↩
-
Ezech. xii, 13. ↩
-
Jer. xxxii, 4. ↩
-
Jer. lii, 12. ↩
-
Ezech. ix, 6. ↩
-
Jer. xl, 2, 3. ↩
-
Jer. xxxix, 5. ↩
-
III Reg. vii, 40, 45, 50. ↩
-
Ibid. 47. ↩
-
III Reg. vii, 15-22, 27-39, 23-26, 41-44. ↩
-
Ibid. 15-18. ↩
-
Gen. XXXIX. 1. ↩
-
Jer. LII, 25. ↩
-
*sexaginta ↩
-
Ier. xli. ↩
-
Jer. xlii, iii. ↩
-
* quadrin- gentos ↩
Chapter 27 of 28