Skip to the text

Articulus 7

ELUCIDATIO CAPITULI QUINTI : AGITE NUNC, DIVITES.

SANCTUS apostolus Jacobus supra hortatus est eos quibus scripsit, ad patientiam in adversis, ad paupertatis amorem, ad humilitatem in omnibus, et inordinatum ad terrena reprehendit affectum. Nunc idem facit, ostendendo calamitatem ac periculosissimum statum divitum hujus sæculi : quorum fallacem prosperitatem acriter arguit, quatenus fideles pauperes in sua sint inopia patientiores. Quibusdam equidem nondum perfectis sua adversitas et paupertas molestæ sunt, dum iniquorum prosperitatem vident, nec vilipendunt, sed aliquanti æstimant. In quorum imperfectorum persona ait Psalmista : Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei : quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Unde rursus hortatur : Noli æmulari in malignantibus, etc.1

Ait ergo Apostolus :2 Agite nunc, divites, id est, vitam corrigite, pœnitentiam facite, quum dicat Salvator : Nisi pœnitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. Et Paulus : Dum tempus (inquit) habemus, operemur bonum ad omnes. Quidam exponunt sic : Agite nunc, divites, id est, voluntates vestras iniquas implete. Ut sit locutio ironica, quæ a contrario intelligenda est sensu, juxta quod in Apocalypsi scribitur : Qui in sordibus est, sordescat adhuc ; et qui nocet, noceat adhuc. Sed prima expositio melior existimatur. Quum enim in generali dixisset Apostolus, Agite nunc, divites, mox adjecit quid agere debeant. Plorate ululantes, id est, vehementer dolete, et ex interioris contritionis vehementia in intensum ejulatum erumpite : juxta illud Michææ, Faciam planctum quasi draconum, et luctum quasi struthionum ; in miseriis [vestris] quæ adveniet vobis, id est ex consideratione atque formidine metuendi judicii Dei, æternaliumque pœnarum imminentium vobis nisi interim dignum pœnitentiæ fructum feceritis.

Deinde subditur horum causa. Divitiæ vestræ naturales, videlicet frumenta, vina et consimilia, putrefactæ sunt ex diuturna et avara retentione : quoniam tempore apto non communicastis eas egenis, prout in Evangelio præcipit Christus, Quod superest, date eleemosynam. Ex eadem quoque causa, vestimenta vestra a tineis comesta sunt; aurum et argentum vestrum ærugin avit, id est, ex vetustate et cupida reservatione contraxit æruginem. Vestimenta autem, aurum et argentum, ad artificiales spectant divitias.3

Et ærugo eorum, similiter et naturalium divitiarum putrefactio, in testimonium vobis erit, id est, materialiter testimonium perhibebit adversus vos, quia a Judice summo assumetur in argumentum et signum vestræ cupiditatis ac justæ damnationis. Qui enim divitias suas taliter retinent, furtum et rapinam, imo nonnunquam etiam et homicidium perpetrant : quia sancti patres Ambrosius Basiliusque testantur : Non minoris criminis est habenti tollere, quam, quum possis et habeas, indigentibus denegare. Esurientium panis est, quem tu detines; nudorum indumentum, quod includis;4 miserorum redemptio, pecunia quam abscondis: tantorum te scias bona invadere, quantis possis nec vis præstare. Imo, ut ait Hieronymus: Eorum qui ex fame aut frigore obierunt, mortis reus teneris. Itaque Jacobus non divitias, sed eorum abusum et tenacitatem condemnat. Hinc super illud Psalmistæ, Divitiæ si affluant, nolite cor apponere, loquitur Augustinus: Qui non habet divitias, non ambiat eas; qui autem habet, non de eis superbiat. Nec dicit Propheta, Nolite eas habere, sed, Nolite cor apponere. Non enim damnat divitias (per quas mereri possumus regnum cœlorum), sed cor appositum, quod eas misericorditer non expendit, sed avare recondit. Hinc quoque in Proverbiis dicitur: Qui abscondunt frumentum in tempore, maledicentur; benedictio autem super caput vendentium.

Et manducabit carnes vestras sicut ignis, id est, causa erit infernalis incendii, quod corpora vestra in inferno post diem judicii patientur. Non quod ærugo erit causa directa ac meritoria condemnationis, quum non sit peccatum, sed naturalis effectus; sed culpa quam incurristis avare retinendo divitias, ex quarum reconditione æruginationem passæ sunt, meritoria erit vestræ afflictionis causa. De talibus scriptum est: Dominus omnipotens vindicabit in eis, in die judicii visitabit illos; dabit ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant in sempiternum. Hinc in Ecclesiastico fertur: Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis.

Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus, id est, per tantam avaritiam vestram accumulastis vobis causam copiosissimam reprobationis ac condemnationis, quas in die judicii et deinceps sustinebitis in æternum. Juxta quem sensum dicitur ad Romanos: Secundum duritiam tuam et impœnitens cor tuum, thesaurizas tibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei. Nempe in Ecclesiastico legitur: Avaro nihil est scelestius; nihil est iniquius quam amare pecuniam; avarus enim animam suam habet venalem. Idcirco ait Salvator: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi ærugo et tinea demolitur. Hinc ad Timotheum scribit Apostolus: Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare.

Consequenter describit Apostolus quoddam crimen enorme, quod ex avaritia oritur, quod est subtractio justæ mercedis operariorum. Ecce merces operariorum vestrorum, qui messuerunt regiones vestras, id est, terræ nascentia agrorum quos in vestris regionibus possidetis, deposuerunt, quæ fraudata est a vobis, id est, quam mercedem illis injuste atque fallaciter subtractistis, clamat, id est, materialiter vos accusat, et ultionem contra vos expetit; et clamor eorum, videlicet præmiorum quæ operariis vestris tenemini, seu clamor operariorum dolentium et conquerentium de tanta injustitia eis facta, in aures Domini Sabaoth introivit, id est, ab omnipotente Deo judicatus est justus. Talium enim operariorum querelam Deus reputat esse justissimam, atque injuriam eis illatam judicat esse gravissimam. Dicitur autem Deus, Dominus Sabaoth, id est exercituum, sive omnipotens. Quod verbum magnificum apposuit Jacobus, ad perterrendum iniquos, qui ita se habent circa egenos, quasi non habeant protectorem ac judicem: quum tamen Deus omnipotens, angelicorum exercituum Dominus, sit illorum specialis pater, exauditor, tutor et judex, secundum illud in Psalmo: Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor.

Denique ut ex Scripturis elicitur, quatuor sunt peccata, quæ propter suam enormitatem dicuntur clamare ad Deum. Primum est homicidium, juxta illud Geneseos: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Secundum est oppressio miserabilium personarum, quemadmodum in Exodo loquitur Dominus: Clamor filiorum

Eccli. x, 9, 10.

Matth. vi, 19.

1 Tim. vi, 17, 18.

Ps. x, 14, sec. Hebr.

Gen. iv, 10.

Exod. iii, 9.

Israel venit ad me, vidique afflictionem eorum. Tertium est vitium contra naturam. Unde in Genesi loquitur Dominus:5 Clamor Sodomorum et Gomorrhæorum multiplicatus est. Quartum est defraudatio mercedis operariorum, ut patet hoc loco. Estque peccatum istud tam grave, ut in Ecclesiastico dicatur: Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.6 Hinc Scriptura peccatum hoc multipliciter prohibet: quia in Levitico ait Deus per Moysen, Non morabitur merces operariorum apud te usque mane;7 et Tobias, Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim mercedem ei restitue, et merces operarii tui apud te omnino non remaneat.8 Hinc sanctus Job ait: Si adversum me terra mea clamat, si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi, pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina.9

Insuper, ex temporalium affluentia solent oriri carnalia vitia: quia, ut ait Valerius: Dives currit ad libitum, corruit ad illicitum; et dum abundat divitiis, abundat et carnalibus vitiis. Idcirco subjungitur: Epulati estis super terram, id est, delicate et gulose vos refecistis, et in luxuriis enutristis corda vestra, id est, desideriis carnalibus vestri cordis, sensitivo appetitui consentientes, satisfecistis, incontinenter vivendo absque freno. Tales sunt qui non solum ex passione seu infirmitate, sed ex proposito et habitu vitioso vivunt turpissime, qui teste Philosopho, sunt brutis incomparabiliter viliores atque pejores. In talium persona ait Salomon in Ecclesiaste: Non prohibui cor meum, quin frueretur omni voluptate.1011 Istis eveniet quod de divite epulone in Evangelio legitur, cui in infernali incendio constituto, negata est una aquæ gutta;12 et quod in Apocalypsi ait Judex cœlestis, Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum.13 — Horum carnalium jam innumerabiles sunt imitatores. Quibus in Evangelio ait Salvator: Væ vobis divitibus qui habetis consolationem vestram;14 væ vobis qui saturati estis. Qui et per Prophetam Amos loquitur: Væ qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris.15 Unde et Judas asserit: Hi sunt in epulis suis convivantes, sine timore, semetipsos pascentes.16 Contra quod loquitur Paulus: Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis.17 — Denique congruo ordine præmisit Apostolus, Epulati estis; protinusque subjunxit, Et in luxuriis enutristis corda vestra: quoniam gulam sequi solet luxuria, præbetque ei incentivum, dicente Hieronymo: Venter æstuans vino, cito spumat libidinem. Ideo testatur Scriptura:18 Qui amat vinum et pinguia, non erit sapiens, sed lascivus.

Quia et Judæi ex suis carnalitatibus et ambitionibus moti fuerunt ad Christi invidiam, deinde ad ejus occisionem (juxta illud Sapientiæ: Dixerunt impii: Circumveniamus justum, quoniam contrarius est operibus nostris; promittit se scientiam Dei habere, et Filium Dei se nominat; morte turpissima condemnemus eum);1920 hinc subditur: In die occisionis, id est in die Parasceves, adduxistis ad tribunal Pilati, et occidistis, id est, occidi procurastis, justum, videlicet Christum, qui est Sanctus Sanctorum: qui antonomastice Justus vocatur, quia secundum quod Deus, est essentialiter sanctus et justus; atque ut homo, omnibus justior fuit per concreatam sibi justitiam, qua tota suæ humanitatis capacitas fuit repleta. De quo in Actibus Stephanus ait: Patres vestri occiderunt eos qui de adventu Justi annuntiaverunt, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis.21 Et non restitit vobis, sed ut ab Isaia est prædictum, sicut ovis ad occisionem ductus est, et tanquam agnus coram tondente se obmutuit.22 De istis Christus ante suam passionem locutus est apud Joannem:23 Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc scietis quia ego sum. Imo, sicut in Actibus Apostolorum probatur, multa turba sacerdotum et Pharisæorum crediderunt in Christum:24 qui tamen ejus occisionem specialiter procurasse leguntur.

Quidam exponunt hunc locum de justis communiter, intelligendo per justum, justos pluraliter, ut ponatur singulare pro plurali. Nam in primitivæ Ecclesiæ exordio, justi ab impiis passim ad judicia trahebantur, et absque sua renisione occidebantur. Juxta quem modum Isaias ait: Justus perit, et non est qui recogitet;25 et viri misericordiæ tolluntur, et non est qui intelligat.

Consequenter Apostolus vertit sermonem ad bonorum consolationem. Patientes ergo estote, fratres. Potest tamen istud ad præfatos divites jam conversos referri, ut sit sensus: Quoniam ante conversionem vestram ad Christum, tot scelera commisistis, ideo quidquid adversitatis vobis nunc accidit, patientissime ferre debetis: siquidem culpæ debetur pœna. Et Deus in hac vita per reprobos purgat electos, quemadmodum per Isaiam contestatur:26 Væ Assur, virga furoris mei et baculus ipse est. Itaque, Patientes estote usque ad adventum Domini, id est usque ad horam judicii vestri particularis, statim post mortem, vel universalis judicii, quando justa retributio fiet. Nam et Sanctis qui sub ara Dei clamabant, Usquequo, Domine, non vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant super terram?2728 responsum est, ut requiescant tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus conservorum eorum et fratrum, qui interficiendi sunt sicut et ipsi.

Insuper terreno exemplo inducit eos ad patientiam istam. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens dilationem fructuum sui laboris, donec accipiat temporaneum, id est primi temporis fructum, et serotinum, id est ultimi temporis terræ nascentia. Terra quippe promissionis (ut fertur, et de qua nunc loquitur) bis in anno fructificat, videlicet in Aprili atque Septembri. Sic Sancti accipiunt fructum temporaneum. Statim quippe post corporis resolutionem, eorum animæ coronantur in cœlis, et fructum serotinum sortientur in die judicii, in corporum suorum glorificatione. Quum ergo fructus æternæ salutis sit omni fructu terreno incomparabiliter dulcior, præstantior, jucundior, plenior, diuturnior, patientissime ferre debemus omnem præsentis vitæ afflictionem, propter æternam remunerationem. Nec enim condignæ sunt passiones hujus temporis ad gloriam illam.29 Hinc subditur:

Patientes estote et vos, et confirmate corda vestra, id est, virtuosis operibus roborate, et per futuræ beatitudinis fiduciam, per divinæ justitiæ contemplationem, per considerationem æternalis supplicii reproborum, per quotidianum profectum virtutum, per fortitudinem mentis, constabilite, atque in Deo defigite ac firmate animas vestras: juxta illud ad Ephesios: Confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus; induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.30 Unde Josue loquebatur Dominus: Confortare et esto robustus valde, ut custodias omnem legem.31 Quia adventus Domini appropinquabit: imo indesinenter appropinquat. Propter quod in Apocalypsi ait:32 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, dare unicuique juxta opera sua. Habacuc quoque propheta inducit: Apparebit in finem, et non mentietur; si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit.33 Porro Deus venire dicitur in morte singulorum, per judicii exhibitionem et retributionem mercedis. Unde apud Marcum legitur: Vigilate (nescitis enim quando Dominus veniat, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), ne quum venerit repente, inveniat vos dormientes.34

Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, id est, unus ex zelo amaro aut displicentia passionata contra alium nullatenus ingemiscat; sed alter alterius onera portate, et invicem caritative ac dulciter supportate.35 Vel, Nolite in alterutrum ingemiscere, id est mutuo gemere et dolere propter adversa quæ sustinetis, quasi injustus sit Deus, qui fidelibus tot adversa largitur, impios vero in hoc sæculo prosperari permittit. Imo unus alium ad patientiam provocet, et consoletur in Domino, quemadmodum ad Hebræos scribitur:

Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, ut non obduretur quis ex vobis36 fallacia peccati; et alibi, Consideremus invicem in provocatione caritatis et bonorum operum.37 Ita fecerunt septem fratres Machabæi cum matre, qui se mutuo ad martyrium hortabantur, prout secundo Machabæorum plenius continetur.38 Conformiter et nos debemus nos invicem animare, accendere, roborare, tanquam ejusdem regis commilitones, ejusdem viæ ambulatores, eisdem hostibus circumvallati, et ad eamdem patriam gradientes, quemadmodum ad Hebræos monet Apostolus:

Deponentes omne peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, adspicientes in Jesum, qui proposito sibi gaudio, sustinuit crucem.39 Recogitate eum qui talem sustinuit adversus semetipsum a peccatoribus contradictionem, ut non fatigemini animis vestris. Nempe ut ait

Gregorius: Nihil est quod non æquanimiter toleretur, si Christi passio ad memoriam revocetur. — Nolite igitur tam infideliter et inique in alterutrum ingemiscere, ut non judicemini judicio reprobationis, id est, ne condemnemini. De quo judicio ait Salvator: Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit.

Apostolus quoque:40 Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Ecce judex ante januam adsistit, id est, proximus adest, et adjuvare, judicare et remunerare paratus est. Unde in Apocalypsi loquitur: Ego sto ad ostium et pulso.

Verumtamen, quia sancti patres non solum verbo, sed et exemplo nos docuerunt, Jacobus exemplo illorum hortatur nos ad patientiam indesinentem.41 Exemplum accipite, fratres, exitus mali, id est mortis, quæ est malum pœnale, et longanimitatis, id est longæ dilationis seu exspectationis cœlestis retributionis, laboris, qui in exercitiis virtuosis solet consistere (propter quod ait vir sanctus: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras;42 atque Apostolus, Labora, inquit, sicut bonus miles Christi Jesu), et patientiæ, id est æquanimis tolerantiæ in adversis, Prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini, id est, ex divino instinctu vere prophetaverunt hominibus.43 Qui utique Prophetæ, quamvis essent viri tam sancti et præelecti, nihilo minus exitum malum, id est violentam per martyrium mortem, multiplicemque sustinuerunt laborem: et erant valde patientes atque longanimes, ut patet de Abraham, Noe, David, Isaia, Jeremia, ac aliis. Unde ad Hebræos ait Apostolus: Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas adspicientes et salutantes, et confitentes quia hospites et peregrini sunt super terram.44 Judith quoque asseruit: Sic Isaac, sic Jacob, Moyses, et omnes qui Deo placuerunt, per multas tribulationes transierunt fideles.45

Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt adversa patienter: sicut etiam asserit Christus, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.46 De quibus scriptum est: Sapientiam Sanctorum narrant populi, et laudem eorum nuntiat Ecclesia;47 corpora eorum in pace sepulta sunt, et nomina eorum vivent in generationem et generationem; in paucis vexati, in multis bene disponentur.48 Et Job ait:49 Beatus homo qui corripitur a Domino.

Sufferentiam Job audistis, id est admirabilem patientiam ejus: qui quamvis omnium sit exemplar virtutum, præsertim tamen patientiæ forma est. Unde de Tobia habetur: Hanc tentationem permisit Dominus evenire ei (puta Tobiæ), ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus, sicut et sancti Job.50 Et finem Domini vidistis, id est, quam gratiose Deus finaliter egit cum Job, non solum post vitam præsentem, sed etiam in sæculo isto eum remunerando, vidistis per fidem, id est, ex sacra libri ejus historia credidistis.51 De qua visione Apostolus:52 Videmus, inquit, nunc per speculum in ænigmate. Verumtamen quod dictum est, Finem Domini vidistis, communiter de Christo exponitur, ut sit sensus: Finem Domini, id est mortem Christi in cruce, vidistis, quia adstantes suæ cruci fuistis tunc adhuc increduli. Quoniam misericors est Dominus in sua natura, id est naturaliter bonus et pius: non tamen compassionis affectum in deitatis suæ natura habens, imo quoad hoc, misericors appellatur, quantum ad similitudinem effectus, non quoad veritatem affectus; et miserator in effectu. Hoc Jacobus dicit: primo, quia electis suis Deus in tribulationibus misericordissime adfuit, eos quoque eripuit, et gloriosissime coronavit; secundo, quoniam summa misericordia Dei fuit, quod proprium Filium suum pro nostra pati voluit salute.

Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cœlum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est; Non, non: ut non sub judicio decidatis. His consonat quod in Matthæo loquitur Christus: Ego dico vobis, non jurare omnino, neque per cœlum, neque per terram.53 Sit autem sermo vester: Est, est; Non, non.

Sed quomodo intelligenda sunt ista? quum in Deuteronomio dicatur, Dominum Deum timebis, et per nomen ejus jurabis;54 et in Psalmo, Laudabuntur omnes qui jurant in eo;55 itemque, Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ;56 secundo quoque Paralipomenon, In omni corde suo juraverunt Domino, et invenerunt eum.57 Elias quoque et Eliseus in libris Regum jurasse leguntur, dicendo:58 Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie;5960 et Paulus in suis epistolis, Testis (inquiens) est mihi Deus. — Sed omnium horum solutio atque concordia patent ex eo quod scriptum est in Exodo:6162 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: non enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.63 Christus igitur et ejus apostolus Jacobus non absolute prohibuerunt jurationem, sed jurationem indiscretam, injustam et falsam, et ne assuescamus jurare; et rursus, quia frequentatio jurandi periculosa est, quum perjurationi approximet.

Præterea super illud Jeremiæ, Jurabis, Vivit Dominus, in veritate et judicio et justitia, scribit Hieronymus, quod tres sunt comites juramenti, videlicet veritas, judicium seu discretio, et justitia, id est justa et rationabilis causa:64 quia hæc tria requiruntur ad hoc ut juramentum sit licitum; et quodcumque eorum defuerit, erit illicitum juramentum. Si enim veritas desit, est falsa juratio; si discretio, est temeraria et incauta. Si desit justitia, juratio est iniqua, inutilis et levis atque vana, quia non subest ad jurandum rationabilis causa. Per creaturas vero secundum se consideratas, non licet jurare, sed in quantum divina veritas atque potestas relucet in eis. Si itaque ipsa juratio debitis virtutum circumstantiis vestiatur, ut scilicet fiat loco et tempore opportunis, causa rationabili exigente, debito fine, tunc est actus virtutis quæ latria appellatur, per quam cultus Deo impenditur. Nam qui sic jurat, Deum honorat, quoniam præsupponit eum esse infallibilem veritatem, ac omnium rerum habere certissimam cognitionem, providentiamque infallibilem. Qui vero aliter jurat, non excusatur a culpa, quamvis quod jurat sit verum. Cedit namque ad irreverentiam omnipotentis et superdignissimi Dei, eum sine rationabili causa et discretione, in testem veritatis verborum propriorum assumere.

Quum ergo ita jurare sit contra divinum præceptum, et per consequens ex suo genere peccatum mortale, constat quam enormiter peccent qui consuetudinem habent jurandi, et qui jurant mendose, aut non implent quod juraverunt, dummodo juraverint licite.6566 Verumtamen supergravissime peccant, et quasi blasphemi sunt reputandi, qui per membra Christi et intestina ipsius, sceleratissime jurant. Idcirco in Ecclesiastico scribitur: Jurationi non assuescat os tuum;67 multi enim casus in ea. Vir multum jurans, replebitur iniquitate, et non deficiet de domo illius plaga. Unde quum Jacobus prohibuisset jurare, adjecit: Ut non sub judicio decidatis, id est, ne condemnationis judicium incurratis. Hinc dicit Albertus: Quum jurare non sit aliud quam Deum testem invocare, idcirco: primo, ex parte rei quæ juramento firmatur, requiritur veritas; secundo, ex parte causæ pro qua juratur, debet esse necessitas (juramentum quippe non debet fieri nisi pro justa et legitima causa); tertio, ex parte jurantis debet esse discretionis maturitas: quia ne homo incurrat perjurium, debet magnam cautelam ac maturitatem in jurando servare, ne ex linguæ lubricitate contingat eum aliquando inordinate aut false jurare. Sit igitur omnis homo verax, ad jurandum tardissimus, atque tam verax semper in verbis suis, ut suo simplici verbo quasi juramento credatur: quod sibi exstat salubre, et aliis exemplare.

Tristatur aliquis vestrum? Oret æquo animo, et psallat. De duplici tristitia loquitur sacra Scriptura, videlicet de inordinata et sæculari tristitia, quæ est immoderata mœstitia de temporali damno, aut corporali incommodo, seu exteriori adversitate. De qua in Ecclesiastico legitur: Tristitiam longe expelle a te;68 multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in ea. In Proverbiis quoque, Sicut tinea vestimento, ita tristitia nocet cordi.69 Alia est tristitia spiritualis, bona et ordinata, qua homo de propriis aut proximorum dolet peccatis, præsertim de inhonoratione et offensa summi ac sancti Dei; vel de propria imperfectione, aut dilatione felicitatis perpetuæ. De qua Salomon ait: Cor sapientium ubi tristitia;70 et Psalmista,

A Tota die contristatus ingrediebar.71 Atque Apostolus ad Romanos: Tristitia mihi magna est, et dolor continuus cordi meo, videlicet propter excæcationem Judæorum.72 Et rursus Apostolus utramque tristitiam tangit, dicendo: Quæ secundum Deum est tristitia, pœnitentiam in salutem stabilem operatur;73 sæculi autem tristitia mortem operatur.

Qui ergo tristatur tristitia inordinata, oret Deum ut auferatur ab eo; et psallat, quatenus psallendo incipiat spiritualiter delectari, et a prava relevari mœstitia, quæ non solum animæ, sed et corpori præcipue nocet, naturam lædit, et vitam abreviat, juxta illud in Proverbiis:74 Spiritus tristis exsiccat ossa; animus autem gaudens ætatem floridam facit. Porro, qui tristatur bona et virtuosa tristitia, oret Deum, ut conservetur in ea; et psallat ac spiritualiter jucundetur ex consideratione Dei, cœlestisque præmii et beneficiorum ac operum Christi: quia et illa tristitia, quamvis sit bona, est tamen quandoque interrumpenda per gaudium spirituale, ne homo se nimis dejiciat aut affligat. — Quidam hoc loco per tristitiam intelligunt acediam, quæ est torpor et mœror de exercitio virtuoso, seu de Dei obsequio. Idcirco orare Deum debet, qui acediæ vitio tangitur, ut ab ea protinus liberetur, et fervens alacerque reddatur.

Itaque oratio et psalmodia remedia sunt contra tristitiam et acediam. Est enim admirabilis virtus psalmorum et orationum, et ex sua natura habent mentem orantis ac psallentis dulcedine quadam perfundere. Nam in psalmis et orationibus homo attendit Dei omnipotentiam, pietatem, liberalitatem et perfectionem, propriam quoque imperfectionem, et Christi mysteria, quorum consideratio est jucunda, in quantum veritas naturaliter est delectans. Per gratiam vero hæc dulcius sapiunt. Angeli etiam sancti orantibus psallentibusque adsistunt, et eos exhilarant. Hinc ait Psalmista:75 Exsultabunt labia mea quum cantavero tibi. Et Gregorius: Dum vox psalmodiæ per intentionem cordis agitur, tunc aut prophetica mysteria revelantur, aut compunctionis gratia inspiratur.767778 — Itaque, qui tristatur, non se ad carnales vilesque consolationes effundat, non murmuret, nec loquacitatibus vacet, nec pusillanimis efficiatur, neque a bonis cesset operibus; sed faciat quod est in se, et oret ac psallat, quamvis in hoc spiritualem non experiatur saporem. Imo Deum pro spirituali consolatione stabiliter deprecetur, et eam longanimiter præstoletur, sicque eam citius obtinebit, secundum quod apud Tobiam dicitur Deo:79 Non delectaris in perditionibus nostris, quia post tempestatem tranquillum facis, et post fletum exsultationem infundis.

Consequenter apostolus Jacobus consulit graviter ægrotanti. Infirmatur quis in vobis? id est, si aliquis vestrum graviter infirmatur, ita ut probabiliter æstimetur cito moriturus, inducat presbyteros Ecclesiæ, id est, sacerdotes faciat sibi adduci, si plures sint ibi presbyteri, et convenienter possint haberi, ut multorum oratione infirmus copiosius adjuvetur. Sufficit tamen unus sacerdos ad ungendum: imo quamvis plures adducantur et adsint, tamen ab uno fit unctio. Istud autem sacramentum Extremæ unctionis, est exeuntium. Et orent super eum, id est, omnes invocent misericordiam Dei super infirmum, ungentes eum oleo consecrato, ex debita materia confecto: ita tamen quod unus faciat unctionem realiter, et alii suo modo cooperentur. In nomine Domini. Hoc refertur ad ungentes. Unctio enim fieri debet sub certa et congrua forma verborum; et nunc communiter fit cum invocatione nominis Dei seu pietatis divinæ per modum orationis, quum dicitur: Per istam unctionem, et suam piissimam misericordiam, indulgeat tibi Deus quidquid peccasti per visum, etc. Et oratio fidei, id est oratio ungentis facta in fide catholica, atque ex fide procedens, salvabit infirmum, id est, ad salutem cooperabitur ei, præsertim virtute sacramenti: quoniam sacramenta evangelicæ legis sunt medicinalia vasa, gratiæ contentiva, et effectiva salutis, quia efficiunt quod designant; et alleviabit eum Dominus a corporis infirmitate, illam tollendo aut minuendo. Et si in peccatis sit, dimittentur ei: quia virtute hujus sacramenti venialia dimittuntur, contra quæ creditur institutum, et etiam cetera de quibus non recordatur.

Itaque ad sacramentum Extremæ unctionis, quinque de necessitate concurrunt: primum, quod unctionem faciens, sit sacerdos; secundum est intentio ejus; tertium, materia, utpote oleum infirmorum; quartum est forma verborum; quintum, locus inungendi. Potest et sextum addi, quoniam a solis episcopis potest hoc oleum consecrari seu confici. Nec datur sacramentum hoc nisi adultis, qui venialia habere videntur. — Porro effectus hujus sacramenti, est multiplex, utpote duplex sanitas, scilicet: spiritualis, quæ est liberatio a spirituali infirmitate, contracta ex mortalibus venialibusque peccatis, estque infirmitas illa quædam debilitas ad actum virtutis. Hinc dicitur sacramentum hoc institutum contra reliquias peccatorum. Sanat quoque a venialibus quæ invenit in eo qui ungitur. Secunda est sanitas corporalis, quam causat in parte aut toto, si expediat ad salutem, nec obex ponatur. Causat etiam sacramentum hoc quamdam spiritualem lætitiam, et valet ad continuandam devotionem, atque ad celeriorem ingressum in patriam.

Et quia ad remissionem peccatorum actualium mortalium, requiritur sacramentalis confessio in facto vel proposito, sine qua non est quis aptus sacramentum Extremæ unctionis suscipere, subditur: Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, id est, unus alteri propria peccata confiteatur. Verumtamen, sacramentalis confessio soli facienda est sacerdoti. Tamen in casu necessitatis potest non sacerdoti confessio fieri de quibuscumque peccatis: quæ tamen confessio non est perfecte sacramentalis, estque reiteranda, seu sacerdoti postmodum facienda, si ad hoc detur facultas.80 Venialium vero confessio potest alterutrum non sacerdotibus fieri, quum non sit de necessitate salutis. Quæ omnia super quartum Sententiarum doctores declarant. Hinc Beda hic scribit: Quotidiana leviaque peccata alterutrum coæqualibus confiteamur; graviorem vero lepram, id est mortalia, sacerdoti pandamus. Nec hoc sic intelligendum est quasi non debeamus venialia sacerdotibus confiteri, sed quia non ita necessarium est ea sacerdotibus confiteri sicut mortalia.

Et orate pro invicem ut salvemini. Hoc namque exigit caritas, qua proximorum tenemur desiderare ac procurare salutem quemadmodum propriam. Oratio quippe desiderii est interpres. Hinc Christus orationem quam docuit, in plurali formavit, insinuans ut pro proximis sicut pro nobis ipsis oremus: ita ut interdum eadem oratio pro se aliisque fundatur; interdum vero oret quis, nunc pro se et specialibus indigentiis suis, nunc pro aliis, et præsertim pro communi bono Ecclesiæ, pro reformatione ejus in omnibus, pro parentibus, propinquis, commissis et benefactoribus, pro cunctis fidelibus defunctis, pro vivis ac mortuis, pro universorum salute et infidelium conversione. Qui enim pro omnibus orat, particeps est omnium bonorum quæ fiunt: et bonum quanto communius, tanto divinius perhibetur. Hinc debet unusquisque orationes aliorum humiliter ac ferventer appetere, et eos, ut pro se orent, rogare. Quo enim alios humilius atque ferventius, ut pro nobis orent, rogamus, eo capaciores efficimur fructus orationis illorum. Potissimum tamen hominum devotorum et notabiliter virtuosorum est appetenda oratio. Propter quod subditur:

Multum enim valet deprecatio justi assidua. Justus namque est Dei amicus, ejusque filius adoptivus, et ei consimilis atque amabilis. Siquidem justus Dominus, et justitias dilexit.81 Amicorum autem est eadem velle et nolle. Ideo scriptum est:82 Oratio justi penetrat cœlos; itemque, Voluntatem timentium se faciet, etc. Et bene ait Apostolus, quod assidua justi oratio valeat multum, seu magni vigoris ac meriti seu præcipuæ exaudibilitatis sit apud Deum:83 quia una conditio ad orationis exaudibilitatem requisita est, ut sit perseverans. Propter quod ait Salvator:84 Oportet semper orare, et non deficere. Porro orationes ministrorum Ecclesiæ, quamvis injustorum, tamen in persona Ecclesiæ fusæ, quamdam efficaciam sortiuntur pro plebe.

Quod autem multum valeat justorum oratio, probat exemplo. Elias homo erat similis nobis passibilis, id est mortalis, qui et timore mortis fugit a facie Jezabel; et oratione oravit.85 Ista est proprietas idiomatis Hebræorum, per talem ingeminationem effari, sicut in Isaia:86 Dissipatione dissipabitur terra, agitatione agitabitur terra, confractione confringetur terra. Vel ideo ait, Oratione oravit, quoniam una oratione impetravit quod subditur, ut Beda hic loquitur. Itaque, Oratione oravit, ut non plueret super terram decem tribuum Israel, propter eorum facinora, videlicet idololatrias regis eorum et ipsorum. Hoc enim oravit Elias zelo justitiæ, ut per adversa retraherentur a vitiis vexatione edocti. Et non pluit annos tres et menses sex.87 Ista historia tertio Regum diffuse describitur. Et rursus oravit. Quum enim vidisset eos humiliatos et nimis afflictos, condoluit eis, orans Deum ut pluviam condonaret.88 Et cœlum dedit pluviam, id est, sua virtute influentiali concurrit ad hoc; et terra dedit fructum suum.

Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, id est, aliquis vestrum a fidei rectitudine, aut a veritate doctrinæ, vitæ sive justitiæ declinaverit, et converterit quis eum per veram informationem, caritativam exhortationem, justam increpationem, fraternam correptionem; scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, id est, a via perditioceptorum, reduxerit, salvabit animam ejus a morte, id est, a condemnatione gehennæ, quæ est mors æternæ miseriæ, animam peccatoris conversi præservabit ac eruet. Revocando enim eum a culpa, eruit eum a pœna perpetua. Et operit multitudinem peccatorum, id est, peccata peccatoris conversi facit sic tegi, ut a Judice summo non videantur ad condemnandum. Nempe per hoc quod peccatorem ad contritionem et emendationem inducit, cooperatur ad remissionem culparum illius : quæ remissio est peccatorum opertio sive tectio vel deletio, juxta illud, Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.89 — Aliqui textus habent :90 Salvabit animam suam a morte : quia qui alium ex caritate admonet, corripit et convertit, sibi ipsi maximum præmium promeretur, et caritatis suæ fervore quotidiana et propria sua incendit peccata, dimittunturque ei. Imo et præteritorum suorum excessuum obtinet remissionem, quantum ad pœnam, omnino aut partim, secundum quod caritatis fervor fuerit in eo major aut minor. Idcirco in Proverbiis scribitur : Universa delicta operit caritas.91 Et princeps Apostolorum : Caritas, inquit, operit multitudinem peccatorum. Idcirco de beatissima Magdalena locutus est Dominus : Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum.92 Verumtamen si quis impie vivens, non agens quod docet, prædicare præsumpserit, et prædicando quosdam quasi convertens, sua peccata sibi indulgeri non promeretur : imo gravius peccat, et suas transgressiones multiplicat, prædicationis officium indigne exercens.

Ex præinductis demum sancti apostoli Jacobi verbis docemur, quam salubre et magnum sit apud Deum, peccantes fraterne corripere, pie instruere, caritative convertere. Nam, ut divinus Dionysius fassus est, omnium divinorum divinissimum est, Deo cooperari in conversione iniquorum ad eum. Atque ut asserit Augustinus, ille in caritate Dei est perfectior, qui ad ejus amorem plures convertit. Gratissimumque Deo sacrificium, zelus est animarum. Et sicut Christus graviorem pati non potest persecutionem, quam ut quis verbo aut exemplo, animas suo sanguine liberatas, ab ipso avertat; sic ampliorem honorationem ei impendere non valemus, quam animas deviantes convertendo ad ipsum. Fraternam ergo correptionem, ad quam omnes tenentur, in quantum est caritatis effectus, efficaciter ac discrete cum omni fervore et humilitate exerceamus, errantes et lapsos erigamus pro posse et informemus.93 Taliterque vivamus, et tam timorate ac fructifere jugiter conversemur, ut alios corripere, informare, convertere simus idonei. Nec verbis dumtaxat, sed oratione quoque et exemplo, pro aliorum conversione conemur. Imo pro illis oremus instantius, quos incorrigibiliores conspicimus. Deficiente quippe humana virtute, ad Omnipotentis auxilium seriosius est confugiendum. Postremo, ut in Ecclesiastico scriptum est :94 Unicuique Deus mandavit de proximo suo, ut eripiat eum ab omni iniquo. Errori quoque cui non resistitur, consentitur. Zelo ergo divini honoris ac fraternæ salutis simus semper accensi. Quumque anima sit incomparabiliter corpore præstantior, et æterna felicitas omni temporali sanitate inæstimabiliter desiderabilior, infernalisque mors omni corporali præsentis vitæ languore formidabilior; propterea incomparabiliter sollicitiores operosioresque simus pro conversione et salute animarum errantium proximorum, quam pro curatione corporum aut relevamine corporalium incommodorum illorum, ut sit in omnibus nostra caritas ordinata. Nec dubium quin omnia ista ad prælatos ac præsidentes potissimum spectent. Omni igitur modo possibili pro propria ac proximorum laboremus salute. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

Footnotes

  1. Ps. xxxvi, 1. ↩

  2. Ps. lxxii, 2, 3. ↩

  3. Luc. xi, 41. ↩

  4. II Petr. ii, 21. ↩

  5. Gen. xviii, 20. ↩

  6. Eccli. xxxiv, 27. ↩

  7. Lev. xix, 13. ↩

  8. Tob. iv, 15. ↩

  9. Job xxxi, 38-40. ↩

  10. Eccle. ii, 10. ↩

  11. Eccle. ii, 10. ↩

  12. Luc. xvi, 24; 25. ↩

  13. Apoc. xviii, 7. ↩

  14. Luc. vi, 24, 25. ↩

  15. Amos vi, 1, 4. ↩

  16. Judæ 12. ↩

  17. Rom. xiii, 13. ↩

  18. Prov. xx, 1; xxi, 17. ↩

  19. Sap. ii, 1, 12, 13, 20. ↩

  20. Sap. ii, 1, 12, 13, 20. ↩

  21. Act. vii, 52. ↩

  22. Is. liii, 7. ↩

  23. Joann. viii, 28. ↩

  24. Act. vi, 7. ↩

  25. Is. LVII, 1. ↩

  26. Is. x, 5. ↩

  27. Ibid. 11. ↩

  28. Apoc. VI, 10. ↩

  29. Rom. VIII, 18. ↩

  30. Ephes. VI, 10, 11. ↩

  31. Josue I, 7. ↩

  32. Apoc. XXII, 12. ↩

  33. Habac. II, 3. ↩

  34. Marc. XIII, 35, 36. ↩

  35. Galat. VI, 2. ↩

  36. Hebr. III, 13. ↩

  37. Hebr. x, 24. ↩

  38. II Mach. VII. ↩

  39. Hebr. XII, 1-3. ↩

  40. Joann. V, 24. ↩

  41. Apoc. III, 20. ↩

  42. Ps. XVI, 4. ↩

  43. II Tim. II, 3. ↩

  44. Hebr. XI, 13. ↩

  45. Judith VIII, 23. ↩

  46. Matth. V, 10. ↩

  47. Eccl. XIV, 15, 14; ↩

  48. Sap. III, 5. ↩

  49. Job V, 17. ↩

  50. Tob. II, 12. ↩

  51. Job xlii, 10-16. ↩

  52. 1 Cor. xiii, 12. ↩

  53. Matth. v, 34, 35, 37. ↩

  54. Deut. vi, 13. ↩

  55. Ps. lxii, 12. ↩

  56. Ps. cxviii, 106. ↩

  57. 11 Par. xv, 15. ↩

  58. 11 Reg. xvii, 1; 14 Reg. iii, 14. ↩

  59. III Reg. xvii, 1; ↩

  60. IV Reg. iii, 14. ↩

  61. Philipp. i, 8. ↩

  62. Rom. i, 9; ↩

  63. Exod. xx, 7. ↩

  64. Jer. iv, 2. ↩

  65. II Par. xv, 15. ↩

  66. I Cor. xiii, 12. ↩

  67. Eccl. xxiii, 9, 12. ↩

  68. Eccl. xxx, 24, 25. ↩

  69. Prov. xxv, 20. ↩

  70. Eccle. xii, 5. ↩

  71. Ps. xxxvii, 7. ↩

  72. Rom. ix, 2. ↩

  73. II Cor. vii, 10. ↩

  74. Prov. xvii, 22. ↩

  75. Ps. lxxx, 23. ↩

  76. Ps. lxx, 23. ↩

  77. Eccle. vii, 5. ↩

  78. Eccli. xxiii, 9, 12. ↩

  79. Tob. m. 22. ↩

  80. Tob. iii, 22. ↩

  81. Ps. x, 8. ↩

  82. Eccli. xxxv, 21. ↩

  83. Ps. cxliv, 19. ↩

  84. Luc. xviii, 1. ↩

  85. III Reg. xix, 3. ↩

  86. Is. xxiv, 3, 20, 19. ↩

  87. III Reg. xvii, 1 et seq. ↩

  88. III Reg. xviii, 42-45. ↩

  89. Ps. xxxi, 1. ↩

  90. 1 Petr. iv, 8. ↩

  91. Prov. x, 12. ↩

  92. Luc. vii, 47. ↩

  93. Eccli. xvi, 12. ↩

  94. D versione et salute animarum errantium proximorum, quam pro curatione corporum aut relevamine corporalium incommodorum illorum, ut sit in omnibus nostra caritas ordinata. Nec dubium quin omnia ista ad prælatos ac præsidentes potissimum spectent. Omni igitur modo possibili pro propria ac proximorum laboremus salute. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen. ↩

Chapter 9 of 9