Skip to the text

Articulus 6

EXPOSITIO CAPITULI QUARTI:1 UNDE BELLA ET LITES IN VOBIS?

HOC capitulo hortatur Apostolus, ne inordinati sint nostri affectus, et ne ex eis ad ea quæ aliis nociva sunt, procedamus. Unde bella et lites in vobis? id est, ex qua radice oriuntur pugnæ reales atque verbales, quibus vos invicem impugnatis? Nonne ex concupiscentiis vestris, id est terrenis, inordinatis, mundanis et sensualibus affectionibus, quæ militant in membris vestris, id est, ministerio membrorum ducuntur ad opus iniquum? Sic militant seu dominantur in membris, quia juxta concupiscentiarum inclinationem ac impetum, membra moventur in actum, quamvis concupiscentiæ sint subjective in appetitivis potentiis. Sumitur ergo nomen concupiscentiæ hoc loco, communiter pro quovis inordinato affectu divitiarum, deliciarum sive honorum. Hinc ad Romanos hortatur Apostolus:2 Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem. Certum est autem quod mali effectus ex pravis procedant affectibus, et quidquid culpæ in verbis aut factis consistit, ex interiori inordinatione dependet ac profluit. Propter quod princeps Apostolorum hortatur: Obsecro vos abstinere a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam.3

Concupiscitis carnalia et mundana, et4 non habetis ea. Et sic solo inordinato affectu fœdamini; et non habituri effectum operis, præcipitatis vos in vitia impiæ voluntatis: quia voluntas inordinata deliberata, reputatur pro opere. Sic multi quum in egestate vivant, voluntariæ paupertatis privantur mercede, et cum divitibus voluptuariis, superbis atque avaris damnantur, quia terrenam abundantiam, delectationem sensualem ac mundanum præoptant honorem. Isti sunt miseri in præsenti sæculo et futuro: quia nec hic, nec ibi obtinent quæ affectant. Ideo scriptum est: Est dives, quum nihil habeat;5 et est pauper, quum in divitiis multis sit. Occiditis, vel corporaliter alios, vel spiritualiter vosmetipsos: quia ex vitiosis desideriis, quibus homo in primis spiritualiter necat se ipsum, interdum corporale homicidium oritur; et zelatis, id est, aliis invidetis. Quod enim quis sibimet cupit, hoc invidere aliis solet. Et non potestis adipisci quod vitiose appetitis, quia multi consequi nequeunt, nec valent implere, quod damnabiliter quærunt et cupiunt. Idcirco in libro Job asseritur: Deus consilium pravorum dissipat:6 qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant. Unde et in Isaia legitur:7 Dat scrutatores secretorum quasi non sint, et consiliarios in stultum finem adducit.8 Istud tamen frequenter misericorditer accidit, quia non expedit pravis hominibus obtinere quod optant illicite. Idcirco per Osee Dominus loquitur: Ecce ego sepiam viam tuam spinis.910

Litigatis verbis, et belligeratis in opere contra proximos pro terrenis, et non habetis ea, scilicet necessaria vitæ, propter quod non postulastis, id est, Deum humiliter atque ordinate pro eis habendis non rogastis: primo ac principaliter exorando pro spiritualibus, Dei honorem ac animarum salutem concernentibus; deinde pro corporalibus, prout ad spiritualia necessaria sunt sive accommoda, sicuti Christus in Evangelio docet:11 Primum, inquiens, quærite regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis.

Petitis, et non accipitis, id est, inordinate Deum rogatis, idcirco non audit vos; eo quod male petatis, non obediendo in primis Dei præceptis.12 Qui enim declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Temporalia quoque magis quam spiritualia postulatis. Unde apud Joannem ait Christus discipulis adhuc carnalibus:13 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo, id est pertinentia ad salutem. Ut in concupiscentiis vestris insumatis: id est, temporalia quæ petitis, non ordinatis ad debitum finem, scilicet ad moderatam et necessariam corporis sustentationem, sed ad superfluitatem ac voluptatem, ut ea insumatis, id est, intra vos accipiatis et consumatis, in concupiscentiis vestris, scilicet juxta impetum concupiscentiarum, non secundum rationis judicium. Contra quod Paulus hortatur: Curam carnis ne feceritis in desideriis;14 itemque, Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus.15 Christus quoque: Attendite, inquit, vobis, ne graventur corda vestra crapula et ebrietate et curis hujus vitæ.16

Adulteri, id est mente a Deo aversi. Quæ aversio, spiritualis fornicatio est, juxta illud Psalmographi: Qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te;1718 et illud Osee, Fornicati sunt a Deo suo.19 Omnis etenim anima, aut est Dei sponsa, aut diaboli adultera. Dei equidem sponsa est, quæ ei fide et caritate conjungitur. Unde per Osee effatur: Sponsabo te mihi in fide.20 Talis anima Deum spirituali amore amplectitur, atque ab ipso cœlesti semine (quod est verbum Dei) ac lumine gratiæ fecundatur.21 Porro diaboli perhibetur adultera, quæ ei perversæ voluntatis miscetur consensu. Spiritualis quoque sapientia, præsertim æterna et increata, sponsa est hominis justi, juxta illud Sapientiæ: Hanc amavi et exquisivi, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius.222324

Qui ergo hanc sponsam relinquit, et ei terrena præponit, atque carnalia amplexatur, recte adulter vocatur. Judæi etiam ad corporalia adulteria erant proclives, sicut per Jeremiam loquitur Deus:25 Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.

Nescitis quia amicitia hujus mundi, id est amor carnalis ac mundanus, inordinatus, et sensualis affectio ad complacendum hominibus non in Deo, atque ad obtinendum mundi honores, voluptates et opes, inimica est Deo, id est divinæ legi contraria, ac displicens Deo, et caritati repugnans? Quicumque ergo voluerit esse amicus hujus sæculi, id est hominum mundanorum, secundum quod tales sunt, inimicus Dei constituitur, id est Deo contrarius, et ab eo aversus. De quo ait Propheta: Odisti omnes qui operantur iniquitatem.26 Unde Sapiens:27 Odio sunt Deo impius et impietas ejus. Itaque quicumque se mundanis conformat hominibus, et eis consentit ac placere quærit in rebus illicitis, eo ipso quo talis est et ita se

S. Joannes docet: Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt: quia si quis diligit mundum, non est caritas

Patris in eo.28 Hinc loquitur et Paulus:29 Nolite conformari huic sæculo; itemque: An quæro hominibus placere? Si hominibus placerem, Christi servus non essem.30 Hoc est quod terribiliter ait Propheta regius:

Quoniam dissipavit Deus ossa eorum qui hominibus placent;31 confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Verumtamen debemus mundos homines spirituali amore diligere, sicut et inimicos, et orare pro eis, eis quoque in bonis velle placere, eo32 modo quo ait Apostolus, Unusquisque proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem:33 quum etiam jubeat Dominus, Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.34

An putatis quia inaniter Scriptura dicat (id est, nequaquam hoc æstimare debetis, quum verba Scripturæ, verba sint Spiritus Sancti), Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis? Hoc tripliciter potest intelligi. Primo, de Spiritu Sancto. Sicque legendum est interrogative et negative, ut sit sensus: Spiritus Sanctus corda vestra gratiose inhabitans, nequaquam concupiscit, id est, concupiscere vos non facit ad invidiam, hoc est, non movet vos ad invidendum alicui, quum sacra Scriptura ubique doceat Spiritum Sanctum esse spiritum puræ dilectionis. De quo in libro Sapientiæ habetur: Benignus est spiritus sapientiæ; et in Psalmo, Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.3536 — Secundo exponitur assertive de spiritu hominis, id est anima rationali habitante in corpore suo, quæ ad invidiam prona est, et aliis invidet quod affectat. Sicque scriptura ista accipitur ex eo quod in Genesi habetur: Sensus et cogitatio cordis humani proni sunt in malum ab adolescentia sua.37

— Tertio exponitur de Spiritu Sancto assertive. Et est sensus: Spiritus Sanctus in vobis per fidem et gratiam habitans, concupiscit, movet, et concupiscere facit vos ad invidiam exstirpandam: quia ad hoc instigat Spiritus Sanctus, secundum Scripturas, ut invidiam eradicemus. Juxta hunc modum loquendi fertur in Psalmo: Ex ore infantium et lactentium38 perfecisti laudem propter inimicos tuos, scilicet destruendos ac reprobandos. Si autem quæratur, quomodo in his habitavit Spiritus Sanctus quos paulo ante vocavit adulteros, litigiosos, cupidos, ac male petentes: respondendum, quod in Judæis quibus scripsit, erant carnales et spirituales, boni ac mali: quemadmodum et inter Corinthios, quibus scripsit inter cetera Paulus, Nihil vobis deest in ulla gratia;39 et post pauca, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus.40 Sicque diversa ad diversos sunt referenda. Præterea viri sancti parva peccata quasi magna in suis subditis reprehendunt, ut eos magis humilient, exercitent et accendant. — Prima demum expositio horum verborum litteralior esse videtur, quia subjungitur :

Majorem autem dat gratiam, scilicet Spiritus qui habitat in vobis, puta Spiritus Sanctus, qui dat gratiam majorem quam mundus vel amicitia ejus.41 Dat enim dona supernaturalia atque gratuita. Propter quod dicit Scriptura in Proverbiis, secundum translationem Septuaginta interpretum : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Sic enim

Septuaginta transtulerunt, ubi Hieronymus transtulit : Illusores Deus deludet, mansuetis autem dabit gratiam.42 Vel sumitur ista scriptura ex eo, quod alio loco in Proverbiis habetur : Superbum sequitur humilitas (quia videlicet humiliatur atque dejicitur a judice Deo), et humilem spiritu suscipiet gloria. Præterea valde pensandum, quod in verbis istis apostolus Jacobus insinuat Spiritum Sanctum esse Deum. Quum enim de eo dixisset, Majorem autem dat gratiam, mox ad probandum hoc ipsum, allegat Scripturam canonicam, asserentem :4344 Deus superbis resistit. Quæ probatio non valeret, nisi in illa auctoritate allegata, per Deum, intelligeretur Spiritus Sanctus seu Trinitas Deus, et per consequens, quælibet divina, æterna, increata, adoranda Persona.45 Sed quum Deus omnem vitiosum detestetur, damnet et puniat, cur specialiter superbis resistere perhibetur? Et respondendum, quod quia superbi specialiter se extollunt, seque Deo opponunt, et quod Deo debetur, videlicet gloriam et honorem, sibi usurpant, et quia superbia omnium vitiorum regina et mater est, idcirco Deus eis specialiter resistere fertur, eos dejicere, humiliare, comprimere. Et hoc sibi proprium esse testatur, loquens ad Job : Si habes brachium sicut Deus, et simili voce tonas, disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia; respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo; absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam :46 et ego confitebor, quod salvare te possit dextera tua. Absit ergo a nobis omnis elatio, quæ tam est odibilis Deo, et cui resistit Omnipotens.47 Non conveniat alicui nostrum id, quod in libro Job scribitur : Quid tumet contra Deum spiritus tuus?48 Nec illud : Cucurrit impius adversus Deum erecto collo.49

Porro humilibus Deus dat gratiam : quia et peccatoribus se ipsos ex corde accusantibus, ac Deo subjicientibus, veniamque petentibus, Deus peccata remittit, et gratiarum charismata elargitur, ut patet in publicano. Humilibus vero jam in caritate exsistentibus, dat gratiarum augmenta. Et quanto se Deo profundius subdunt, humiliusque substernunt ac supplicant, tanto gratiæ opulentioribus charismatibus perfunduntur. Semper igitur simus viles ac imperfecti in propriis oculis, et coram Altissimo in omni timore ac humilitate jugiter ambulemus.

Subditi igitur estote Deo per veram ac profundam humilitatem, ac divinorum præceptorum exsecutionem. Quemadmodum enim quidquid habemus ac sumus, a Deo accepimus; sic totum ei subjicere et ejus obsequio mancipare debemus, sicut et Psalmista hortatur : Subditus esto Domino, et ora eum. Siquidem, quis restitit ei, et habuit pacem?50

Resistite autem diabolo, id est, ejus suggestionibus non consentiatis, sed eas despicite. Porro diabolo debemus resistere : primo, totam spem nostram in Dei adjutorio collocando, nihil de propriis viribus præsumendo; secundo, nos ipsos in omnibus humiliando, et propriam infirmitatem, imperfectionem, vitiositatem humiliter recognoscendo; tertio, divinæ pietatis subsidium jugiter invocando; quarto, dominicam passionem cordialiter ac frequenter reminiscendo; quinto, quatuor novissima diligenter atque assidue adspiciendo; sexto, tanto ferventius devotis insistendo exercitiis, quanto acrius diabolicis impugnamur tentationibus. Sunt et alii modi resistendi quamplurimi. Debemus quippe rite perpendere, quantis periculis simus expositi, quantis laqueis circumdati, quanta atrocitate invidentiaque infatigabiliter a dæmonibus impugnemur, quanta felicitate nos privare, ad quantam miseriam nos pertrahere conentur. Ex quorum omnium vivaci consideratione debemus esse semper solliciti, custoditi, timorati, ac fortiter tanquam Dei milites contra aciem vitiorum ac dæmonum præliantes, quum teste Apostolo, non coronetur nisi qui legitime certaverit.51

Et fugiet a vobis, videns vos sibi tam viriliter ac perseveranter resistere. Qui enim modis prætactis resistit diabolo, suis resistentiis tam virtuosis ac fervidis ineffabiliter illum tam contumacem ac perversum affligit, incendit, exagitat. Ideo fugit.

Quocirca quæri potest, an postmodum ad tentandum eumdem hominem redeat. Et videtur quod non, quia communiter dicitur quod diabolus ab aliquo victus, nunquam redeat ad tentandum eumdem, saltem de eodem peccato. Ad hanc insuper quæstionem Thomas respondet in prima parte Summæ suæ, dicendo: Aliqui dicunt, quod dæmon semel victus ab aliquo, nunquam postea tentet nec illum nec alium, nec de eodem peccato, nec de alio. Sed huic non consonat quod in Matthæo de diabolo scriptum est:52 Revertar in domum meam unde exivi. Alii dicunt, quod diabolus superatus, posset tentare alium, sed non eumdem. Quod probabilius dicitur, si tamen intelligatur, quantum ad certum tempus, quia de Christo habetur: Consummata omni tentatione, diabolus recessit ab eo ad tempus.53 Quod autem ad tempus a tentatione desistat, congruit divinæ clementiæ, quæ in hoc infirmitati condescendit humanæ, ne nimium infestetur. Congruit quoque dæmonis astutiæ: quia, secundum Ambrosium super Lucam, dæmon formidat instare, quia formidat succumbere. Hæc est S. Thomæ responsio.

Porro, quod diabolus ab aliquo victus, redeat ad tentandum eumdem de eodem peccato, videtur multipliciter posse probari. Primo, quia de beato Job habetur, quod diabolus a sancto Job in prima impugnatione devictus est, ita quod diabolus nequivit eum ad impatientiam aut maledictionem Dei, seu verborum excessum inducere.54 Deinde de eodem habetur, quod Satan semel sic victus, secundo tentavit sanctum Job acrius.55 Rursusque victus, tentavit eum per suam uxorem, deinde per amicos et alios.56 Et omnes istæ tentationes ad idem peccatum tendebant. Ad idem posset adduci, quod S. Athanasius scribit de B. Antonio, qualiter sæpe a dæmonibus cæsus est, et semper prævaluit. Et satis innuitur in illa Legenda, quod utique ab eisdem. Simile refert B. Hieronymus de S. Hilarione. Multa quoque similia de aliis Sanctis leguntur. Papa S. Gregorius dicit in homilia, quod diabolus contra duos bellum movet: unum, incitans ut injurias inferat; alium, ut injuriis acceptis, contumelias reddat. Quem dum in primo conflictu superare nequivit, interim ab aperto certamine cessans, post modicum redit, et illum eumdem acrius quam ante impugnat, etiam de eodem peccato, puta de impatientia et vindicta. Cassiodorus quoque ait: Bellum grave est contra diabolum, quia occultum, quia cum fortiore, quia hostis insidiæ non videntur; adversarius nec labore deficit, nec victus aliquando discedit (videlicet omnino), sed tanto acrior redit quanto per gratiam Dei debellatus fortius fuit. Postremo, creditur quod sicut unusquisque habet angelum bonum pro sui custodia in tota hac vita, ita et angelum malum pro sua exercitatione et probatione: qui, durante hac vita, quantumcumque vincatur, non recedit in toto. — Istud ergo verius reor. Idcirco post unam victoriam non simus securi, sed ad acriorem conflictum accincti.57 Militia enim, vel (ut alia habet translatio) tentatio, est vita hominis super terram. Propter quod loquitur Augustinus: Persevera usque in finem, quia tentatio perseverat usque in finem.

Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Huic simile est quod per Zachariam loquitur Deus : Convertimini ad me, et convertar ad vos. Ex quibus sequi videtur, quod gratia Dei insit hominibus ex eorum prævio merito, principiumque merendi sit a libero arbitrio, et non a Deo : quum tamen dicat Salvator, Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus traxerit eum;5859 et alibi, Sine me nihil potestis facere.60 Atque Apostolus ait : Quid habes quod non accepisti? Ad istud Thomas, Petrus de Tarento*, Richardus de Mediavilla, et alii dicunt, quod sicut Deus communi influxu universa convertit ad se, tanquam ad finem ultimatum, secundum esse eorum naturale, sic rationalem creaturam convertit ad se speciali influxu, tanquam ad finem supernaturalem. Nec iste influxus est aliqua gratia habitualis, sed divina motio, et instinctus qui ad dona gratiæ movet hominem, atque ad meritorium bonum. Et omnibus offertur, ac vicissim influitur iste instinctus. Cui quidam consentiunt, et per hoc ad gratiam habitualem de congruo disponuntur : quibus tunc gratia mox confertur. Et de ista dispositione potest intelligi verbum istud Apostoli, ut sit sensus : Appropinquate Deo, ad ejus gratiam vos aptando, et ejus instinctui acquiescendo. Aliqui vero huic instinctui resistunt.61 Nihilo minus dispositionem istam de congruo præcedit divinus instinctus, ut patuit. Ideoque principium meriti simpliciter est a Deo.* Sed advertendum, quod verba hæc dupliciter possunt exponi :62 Primo, quantum ad eos qui nondum in caritate et gratia sunt, qui a Deo aversi sunt, et elongantur ab eo dissimilitudine culpæ. Ideo dicitur eis : Appropinquate Deo, pœnitendo, confitendo, satisfaciendo, sicque quod in vobis est faciendo, et appropinquabit vobis, id est, gratiose applicabit se vobis, dona gratiæ infundendo.63 Secundo potest exponi de exsistentibus in gratia et caritate, qui licet a Deo non distent dissimilitudine culpæ, saltem mortalis, distant tamen ab eo minoratione perfectionis ad quam in hac vita pertingere valent. Ideo dicitur eis ut Deo propinquent, id est, similiores fiant, eum ardentius diligendo, quotidie proficiendo, et ei se omni hora intimius sive devotius uniendo. Verumtamen, propinquatio sive conversio utraque fit ex præ. vio quodam Dei instinctu ac munere. Ad quod insinuandum in Threnis scriptum est : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Et rursus Jeremias loquitur : Converte me, Domine, et convertar, quia tu es Dominus Deus meus : postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam; et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum.64 Istis Deo sic appropinquantibus, Deus propinquat per gratiæ incrementa, et eis se clarius ostendendo, atque intimius uniendo per donum sapientiæ et caritatis augmentum, divinorumque gustum et interiorem amplexum.

Insuper, Deus (qui per Jeremiam iterum protestatur, Numquid non cœlum et terram ego impleo?) distat a creatura rationali, non loco, sed perfectione;65 et culpa distat ab eo illa.66 Propterea in Proverbiis fertur, Longe est Dominus ab impiis;67 et Jeremias fatetur, Longe Dominus apparuit mihi. Si autem de similitudine, seu de defectu perfectionis sit sermo, certum est quod omnis creatura distet in infinitum a Creatore, qui per Isaiam sciscitatur :68 Cui me similem fecistis et adæquastis, dicit Sanctus? A cujus contemplatione in tantum deficimus, ut apud Job dicatur :69 Unusquisque intuetur eum procul.

Sed advertendum, quod verba hæc dupliciter possunt exponi : Primo, quantum ad eos qui nondum in caritate et gratia sunt, qui a Deo aversi sunt, et elongantur ab eo dissimilitudine culpæ. Ideo dicitur eis : Appropinquate Deo, pœnitendo, confitendo, satisfaciendo, sicque quod in vobis est faciendo, et appropinquabit vobis, id est, gratiose applicabit se vobis, dona gratiæ infundendo. Secundo potest exponi de exsistentibus in gratia et caritate, qui licet a Deo non distent dissimilitudine culpæ, saltem mortalis, distant tamen ab eo

Emundate manus, o peccatores. Per manum, quæ est organum organorum, potestas et operatio designantur. Manus ergo, id est opera nostra, emundare debemus, ut ex sincera intentione procedant, nec vitiis misceantur, ne illud Isaiæ nobis conveniat, Manus vestræ sanguine plenæ sunt;70 sed quod in Psalmo dicitur, Innocens manibus et mundo corde, hic accipiet benedictionem a Domino.71 Unde et in Job habetur : Salvabitur innocens; salvabitur autem munditia manuum suarum.727374

Et purificate corda vestra per pœnitentiam ab omni simulatione, duplicitate, perversitate, ceterisque peccatis, qui duplices animo fuistis aut estis. De hac duplicitate dictum est copiose jam ante, super illud: Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis, etc.75 Hæc autem depuratio cordis est maxime appetenda. Siquidem, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.76 Atque in libro Proverbiorum inducitur: Qui diligit cordis munditiam, habebit amicum regem:77 illum utique regem, qui apud Malachiam testatur, Rex magnus ego sum.78 Denique propter hujus munditiæ cordis appetibilitatem loquitur Isaias, Hic est omnis fructus, ut auferatur iniquitas:79 quod maxime verum est, prout iniquitatis ablatio, caritatis et gratiæ infusionem includit, sine qua fieri nequit.

Miseri estote. Duplex est miseria: Una culpæ, de qua legitur: Justitia elevat gentem, miseros facit populos peccatum.80 Altera est miseria pœnæ, de qua ait Propheta: Conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina;81 et Apostolus: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?82 Unde S. Bernardus ait de Christo: Misericordiæ Domini multæ, sed et miseriæ Domini multæ. De utrisque autem his miseriis verificatur illud Job:83 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Hortatur ergo Apostolus ut miseri simus miseria pœnæ, corporales afflictiones, tribulationes, inopiam, famem, sitim, opera satisfactoria et laboriosa, sponte ac patienter pro nostris sustinendo excessibus, et pro gratia ampliori adipiscenda: qua deinceps vitemus peccata, atque ut Christo propter nos passo, aliquo modo conformemur, et futura evadamus supplicia. Et lugete pro vestris ac proximorum piaculis, pro desiderio regni cœlestis, et ex aliis piis causis, [et plorate.]

Risus vester inordinatus, ex mentis dissolutione et irrationabilibus causis proveniens, in luctum salubrem convertatur : quemadmodum per Joelem Dominus monet, Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio et fletu et planctu;8485 et gaudium vestrum carnale, sæculare, inordinatum, vertatur in mœrorem pœnitentialem, ut contrariis curentur contraria, et per quæ quis peccavit, per hæc puniat et castiget se ipsum. — Est itaque risus illicitus, de quo ait Salvator: Væ vobis qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis.86 De quo itidem in Ecclesiaste legitur: Sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti.87 Idcirco verum est vulgare illud proverbium: Per multum risum poteris cognoscere stultum. Hinc in Ecclesiastico scriptum est: Amictus corporis, et risus dentium, et incessus hominis, annuntiant de eo:88 quia videlicet per hæc tria exteriora conjicitur qualis sit homo interius. Vitandus est ergo risus immoderatus, quum rursus in Ecclesiastico dicatur: Fatuus in risu exaltat vocem suam; vir autem sapiens vix tacite ridebit. Imo, secundum S. Basilium, a risu et omni irrefrenata lætitia nos cohibere debemus, quum quotidie tot peccata fiant in mundo, et Deus tam graviter inhonoretur ac offendatur, et tot animæ æternaliter condemnentur, et quilibet nostrum toties tamque enormiter peccet, atque in valle hac lacrimarum, in gravi exsilio, variisque periculis positi simus, et ignoremus an amore digni simus an odio, et utrum æternaliter simus damnandi.8990 Verumtamen est aliquis moderatus ac licitus risus, de quo sanctus Job ait: Si quando ridebam ad eos, non credebant mihi. Qui risus ex laudabili causa oritur, ex gaudio spirituali, ex zelo justitiæ, aut causa penitus naturali, ut ex admiratione: ob quam homini naturale et proprium est, esse risibilem.91

— Denique est gaudium spirituale et sanctum, in actu virtutis consistens, de Creatore aut de creaturis in Deo conceptum. De quo ait Apostolus: Gaudete in Domino semper; et Propheta: Lætamini in Domino, et exsultate, justi.92 Jacobus vero loquitur de illicito gaudio, actioni vitiosæ an-93

Prov. II, 14. nexo. De quo ait Scriptura : Lætantur quum male fecerint, et exsultant in rebus Joann. XVI, 20. pessimis. Et Christus quoque : Mundus, inquit, gaudebit. — Præterea his Jacobi verbis consonat quod in Ecclesiaste fertur : Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii : in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens Ibid. 5. cogitat quid futurum sit. Et rursus : Cor sapientis ubi tristitia, et cor stultorum ubi lætitia. Hinc Salomon denuo ait : Risum Ibid. II, 2. reputavi errorem ; et gaudio dixi, Quid frustra deciperis ?

Humiliamini in conspectu Domini : id est, coram Deo unusquisque se deprimat, vitia sua inspiciat, defectus naturæ et culpæ quos habet in se intueatur, quam imperfecte serviat Deo perpendat. Ex his et aliis multis rite consideratis, unusquisque vilipendat se valde, et omni confusione, correptione et castigatione dignum se arbitretur, easque æquanimiter patiatur. Et exaltabit vos in vita præsenti per sublimia gratiæ dona, et in futuro per præcipua gloriæ munera. Ideo enim lo-

Matth. V, 3. quitur Christus : Beati pauperes spiritu, id est humiles (juxta unam expositionem), quoniam ipsorum est regnum cœlorum ; Luc. XIV, 11. et denuo, Qui se humiliat, exaltabitur. Eccli. X, 29. Hinc in Ecclesiastico scribitur : Noli te extollere in faciendo opere tuo ; et ite- Ibid. XI, 1. rum, Sapientia humiliati exaltabit caput ipsius.

Nolite detrahere alterutrum, fratres : id est, unius alteri non obloquatur, quum hoc sit contra caritatem atque justitiam, et ex suo genere peccatum valde mortale, multoque gravius furto, secundum doctores. Peccata namque in proximum tanto sunt graviora, quanto majus nocumentum inferunt ei. Quum ergo per detractionem unus auferat alteri bonum nomen, et lædat eum in fama, faciatque eum aliis contemptibilem aut despectum ; ideo magis peccat quam fur, qui exteriorem tollit substantiam, qua bona fama est præstantior, juxta illud Ecclesiastæ : Melius est

Eccle. VII, 2. nomen bonum quam unguenta pretiosa.

Hinc Scriptura detractionem vehementissime ac sæpissime prohibet, reprobat et condemnat. Scriptum est enim in Proverbis : Labia detrahentia procul sint a te ; Prov. IV, 24. et in Ecclesiaste, Si mordeat serpens in Eccle. X, 11. occulto, nihil minus eo habet qui detrahit. Sed et Sapiens ait : Custodite vos Sap. I, 11. a murmuratione, et a detractione parcite linguæ, quoniam sermo obscurus non ibit in vacuum. Denique S. Clemens Papa, martyr et doctor, refert quod beatissimus princeps Apostolorum dixit esse tria homicidii genera : unum corporale ; aliud dixit esse odium ; tertium, detractionem, per quam is cui detrahitur, occiditur in corde audientis detractionem, quantum ad esse bonæ reputationis, quod in eo habebat.

Præterea, de ista materia dicit Thomas in secunda secundæ : Sicut unus dupliciter nocet alteri facto (puta : aperte, ut in rapina ; et occulte, ut in furto et percussione dolosa) ; ita dupliciter nocet unus alteri verbis : primo, aperte, ut in contumelia ; et secrete, ut in detractione, quæ est denigratio alienæ famæ per verba occulta. Dicitur autem homo detrahere, non quia semper de veritate diminuat, sed quia quantum in se est, alterius famam ex intentione corrumpit, et bonum nomen ejus diminuit. Quod fit pluribus modis : primo, falsum alteri imponendo ; secundo, peccatum alterius exaggerando ; tertio, peccatum ejus occultum inordinate prodendo ; quarto, dum bonum dicit quis mala intentione esse peractum ; quinto, dum bona alterius negat, malitioseve reticet, quando rationabilis causa exigit ea manifestari. — Insuper, susurratio in hoc convenit cum detractione, quod occulte malum dicit de proximo : propter quod unum frequenter pro alio sumitur. Proprie tamen differunt : quoniam susurrator intendit proximorum mutuam dilectionem corrumpere, seminando discordias. Idcirco susurratio est gravius crimen quam detractio, quia amicitia majus bonum est quam fama, juxta illud in Ecclesiastico :

Amico fideli nulla est comparatio. Et sicut rapina est gravior furto, sic contumelia detractione. Atque, ut ait Gregorius: Sicut contumelia oritur ex ira, sic detractio ex odio. Detractio quoque mentem detrahentis excæcat, ita ut detrahens, proprio vitio obtenebratus, incipiat verum putare quod dicit de alio, quamvis sit falsum.

Denique, detractor gravissime peccat: quia non solum occidit propriam animam, sed et animam audientis, quantum in se est, præbendo ei venenum mortiferum et consentiendi occasionem. Si enim audiens detractioni consentiat, mortaliter peccat, quum dicat Apostolus: Non solum morte digni sunt, qui faciunt mala, sed etiam qui consentiunt facientibus ea. Imo detractor, quantum in se est, illum quoque cui detrahit, spiritualiter perimit: quia si ille percipiat qualiter ei detractum sit, oritur ei occasio odiendi detractorem, et obloquendi eidem. Audiens ergo detractionem, increpet detrahentem, et vultum avertat, si congrue potest. Quod si convenienter non potest, increpet eum aliquo signo, videlicet tristem faciem ostendendo: quia ut in Ecclesiaste legitur, Per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. In Proverbiis quoque asseritur: Ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.

Abhorreamus ergo, jugiterque vitemus hæc vitia maledicta, videlicet verba contumeliosa, detractoria, susurratoria, et peccata ex eis nascentia. Et ut docet Isidorus, peccanti non obloquamur, sed compatiamur: formidantes ne et nos in eadem aut similia vel majora labamur. Qui enim proximis peccantibus mox indignantur, irascuntur ac detrahunt, merentur a Deo relinqui, et in eadem aut majora incidere.

Qui enim detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, id est proximum judicio inordinato, temerario, suspicioso aut usurpato, detrahit legi divinæ, quæ prohibet detractionem et inordinata judicia, et judicat legem, id est, reprobat eam: non quod directe detrahat legi, aut reprobet eam, sed quoniam contra legem faciendo, ita se habet ac si sentiat eam esse iniquam, et quasi despiciat eam. Ait enim lex vetus: Non eris criminator, nec susurro in populo; et rursus, Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura. Si autem judicas legem, non es factor legis, id est, eam non imples, ejus præceptis obediendo, sed judex, id est, quasi superiorem te facis lege divina, eam transgrediendo, et juxta modum prætactum judicando: quod prorsus iniquum est. Propter quod subditur: Unus est enim legislator et judex, videlicet Deus, qui est supremus dator legis divinæ. Moyses vero fuit legislator ministerialis. Deus autem legem quam contulit, habet judicare, interpretari et dispensare in ea, tanquam superior ipsa. Ejusdem namque est, legem condere atque exponere. Hinc Isaias dicit: Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster. Job quoque: Ecce Deus excelsus in fortitudine, et nullus ei similis in legislatoribus. Qui potest perdere, id est juste damnare, et liberare, id est misericorditer a peccato purgare, et ad salutem perducere. Qui in Deuteronomio testatur: Ego occidam, et ego vivere faciam; in Exodo quoque, Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. De quo ait Apostolus: Cujus vult miseretur; et quem vult indurat. Tu autem quis es, id est cujus auctoritatis, qui judicas proximum tuum inordinato judicio? Sic et ad Romanos loquitur Paulus: Tu quis es qui judicas alienum servum? Suo domino stat aut cadit. Itemque: Tu quid judicas fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi. Itaque unusquisque pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius invicem judicemus.

Verumtamen ista non sunt intelligenda quasi non liceat prælatis, principibus et judicibus judicare subditos suos; nec94

Lev.xix,16.

Ibid. 35.

12

Is. xxxiii, 22.

Job xxxvi, 22.

Deut. xxxii, 39.

Exod. xxxiii, 19.

Rom. ix, 18.

13

Ibid. xiv, 4.

Ibid. 10, 12, 13. sic, quasi de his quæ manifeste sunt mala, nec bono animo fieri valent, non liceat unicuique bene disposito judicare, sed ne de incertis et dubiis quis præsumat temerarie judicare, affirmando seu definiendo aut puniendo. Aliud quoque est judicare personam, aliud actum. Sit ergo unusquisque diligens sui ipsius examinator, dijudicator et castigator, atque in primis emendet se ipsum. Sicque caritative, discrete et timorate, loco et tempore opportuno, exigenteque causa judicet et corripiat alium, prout hoc sibi incumbit aut licet. Qui enim in eisdem aut majoribus culpis est, indignus est alium judicare atque corripere de hujusmodi culpis in quibus ipsemet jacet. Quidam vero pessima consuetudine sunt infecti, qui alios judicare sunt proni, et negligunt semetipsos.

Consequenter sapientissimus Jacobus iste reprehendit incautam locutionem multorum. Ecce nunc, id est, errorem vestrum modo advertite, vos qui dicitis : Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus quidem ibi annum, id est, uno anno stabimus ibi, aut mercabimur, et lucrum faciemus, id est, vendendo et emendo lucrabimur ; qui ignoratis, quid sit vobis in crastinum, id est, quid cras vobis eveniet, et an vivetis per diem, quia nescitis diem neque horam.95 Idcirco in Proverbiis scriptum est : Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies.96 Quæ est enim vita vestra, id est vita hæc corporalis ac temporalis? Et respondet : Vapor est ad modicum parens, id est, similis est vapori seu fumo, brevi horula apparenti, ac protinus deficienti. Ideo subditur : et deinceps exterminabitur, id est, deficiet talis vapor, seu vita hæc præsens, quæ a nativitatis exordio est quasi continuus atque celerrimus cursus ad mortem. Propter quod sanctus Job dixit : Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei ;97 et rursus, Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur.98 David quoque primo Paralipomenon :

A Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora ;99 et in Psalmo, Homo vanitati similis factus est, dies ejus sicut umbra prætereunt.100

Consequenter docet Apostolus sapientem, timoratum ac sobrium modum loquendi. Pro eo ut dicatis : id est, tam insipientem modum loquendi habetis, pro eo quod merito diceretis ; vel ita supplendum est, Hæc doceo vos pro eo ut dicatis posthac : Si Dominus voluerit, et, Si vixerimus, faciemus hoc aut illud. Sic enim loquendo, memores estis propriæ fragilitatis atque incertitudinis vitæ præsentis, et insinuatis ac præsupponitis totum vitæ vestræ cursum, eventum et actum, ab omnipotentia et voluntate Dei indesinenter pendere. — Observemus ergo et nos hunc salubrem modum loquendi : quem, proh dolor ! multi non considerant neque observant ; sed ita de futuris sibi et faciendis a se loquuntur, quasi certi essent se tam diu victuros, vel a se ipsis vitam haberent, nec conservatione indigerent divina, nec providentiæ Creatoris cuncta subessent. Idcirco merentur improvise tolli de medio, et interdum sic accidit eis.

Nunc autem exsultatis in superbiis vestris, id est in superbis locutionibus et verbis præsumptuosis : quia ut in Proverbiis dicitur, Lætatur homo in sententia oris sui.101 Omnis exsultatio talis maligna est, id est vitiosa, et malæ libidinis igne accensa. — Scienti igitur bonum facere, et non facienti, id est, ei qui scit ad quæ obligetur, quid facere, quid vitare jam debeat, nec tamen juxta suam peritiam laudabiliter conversanti, peccatum est illi, id est, sua scientia est sibi majoris culpæ ac pœnæ occasio, et culpabilior est atque damnabilior : quemadmodum ait Salvator, Servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit, plagis vapulabit multis ;102 et rursus, Cui plus datum est, plus requiretur ab eo.103 Hinc litterati specialiter obligantur esse coram Altissimo justi ac recti, et coram proximis exemplares. Propter quod gloriosissimus Archiapostolus contestatur : Melius est non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti. Circa quæ verba inferius exponenda, plenior erit, si Deus concesserit, de horum intellectu verborum tractatus.

Footnotes

  1. I Cor. xiv, 33. ↩

  2. Rom. vi, 19. ↩

  3. I Petr. ii, 11. ↩

  4. I Petr. ii, 11. ↩

  5. Prov. xiii, 7. ↩

  6. Job v, 13, 12. ↩

  7. Is. xl, 23. ↩

  8. Job xii, 17. ↩

  9. Osee u, 6. ↩

  10. Osee ii, 6. ↩

  11. Matth. vi, 33. ↩

  12. Prov. xxviii, 9. ↩

  13. Joann. xvi, 24. ↩

  14. Rom. xiii, 14. ↩

  15. 1 Tim. vi, 8. ↩

  16. Luc. xxi, 34. ↩

  17. Ps. lxxii, 27. ↩

  18. Ps. lxxii, 27. ↩

  19. Osee iv, 12. ↩

  20. Osee u, 20. ↩

  21. Luc. xiii, 11. ↩

  22. Sap. viii, 2. ↩

  23. Luc. viii, 11. ↩

  24. Luc. ii, 20. ↩

  25. Jer. v, 8. ↩

  26. Ps. v, 7. ↩

  27. Sap. xiv, 9. ↩

  28. 1 Joann. ii, 15. ↩

  29. Rom. xii, 2. ↩

  30. Galat. 1, 10. ↩

  31. Ps. lii, 6. ↩

  32. Matth. v, 44. ↩

  33. Rom. xv, 2. ↩

  34. Matth. v, 16. ↩

  35. Ps. cxlii, 10. ↩

  36. Sap. 1, 6. ↩

  37. Gen. viii, 21. ↩

  38. Ps. viii, 3. ↩

  39. I Cor. 1, 7. ↩

  40. I Cor. m, 1. ↩

  41. Job XV, 13. ↩

  42. Prov. III, 34; ↩

  43. Luc. XVIII, 13, 14. ↩

  44. 1 Petr. v, 5. ↩

  45. Prov. XXIX, 23. ↩

  46. Job XL, 4, 6-9. ↩

  47. 1 Cor. IV, 7. ↩

  48. Ps. XXXVI, 7. ↩

  49. Job xv, 26. ↩

  50. Job IX, 4. ↩

  51. II Tim. ii, 5. ↩

  52. Matth. xii, 44. ↩

  53. Luc. iv, 13. ↩

  54. Job 1, 13-22. ↩

  55. Job n, 7, 8. ↩

  56. Job ix, 9 et seq. ↩

  57. Job vn, 1. ↩

  58. Zach. 1, 3. ↩

  59. Joann. vi, 44. ↩

  60. Joann. xv, 5. ↩

  61. Thren. v, 21. ↩

  62. 1 Cor. iv, 7. ↩

  63. *Tarentasia ↩

  64. Jer. xxxi, 18, 19. ↩

  65. Jer. xxiii, 24. ↩

  66. Prov. xv, 29. ↩

  67. Jer. xxxi, 3. ↩

  68. Is. xl, 25. ↩

  69. Job xxxvi, 25. ↩

  70. Is. 1, 15. ↩

  71. Ps. xxiii, 4, 5. ↩

  72. Job xxii, 30. ↩

  73. Is. i, 15. ↩

  74. Zach. i, 3. ↩

  75. Jacob. i, 8. ↩

  76. Matth. v, 8. ↩

  77. Prov. xxii, 11. ↩

  78. Malach. i, 14. ↩

  79. Is. xxvii, 9. ↩

  80. Prov. xiv, 34. ↩

  81. Ps. xxxi, 4. ↩

  82. Rom. vii, 24. ↩

  83. Job xiv, 1. ↩

  84. Joel vi, 12. ↩

  85. Joel ii, 12. ↩

  86. Luc. vi, 25. ↩

  87. Eccle. vii, 7. ↩

  88. Eccli. xix, 27. ↩

  89. Eccle. xxi, 23. ↩

  90. Eccle. ix, 1. ↩

  91. Job xxix, 24. ↩

  92. Philipp. iv, 4. ↩

  93. Ps. xxxi, 11. ↩

  94. Eccli. vi, 15. ↩

  95. Matth. xxv, 13. ↩

  96. Prov. xxvii, 1. ↩

  97. Job vii, 16. ↩

  98. Ibid. 6. ↩

  99. 1 Par. xxix, 15. ↩

  100. Ps. cxliii, 4. ↩

  101. Prov. xv, 23. ↩

  102. Luc. xii, 47. ↩

  103. Ibid. 48. ↩

Chapter 8 of 9