Skip to the text

Articulus 75

EXPLANATIO CAPITULI QUINQUAGESIMI SECUNDI : FILIUS VIGINTI ET UNIUS ANNI ERAT SEDECIAS.

OMNIA quæ nunc in hoc declarando conscribuntur capitulo, ex præindu ctis et item ex his quæ quarto Regum libro leguntur, patescunt. Est nempe capitulum istud recapitulatio compendiosa eorum quæ in hoc ipso volumine habita sunt atque exposita.

Primo igitur dicitur, quo vitæ suæ anno Sedecias rex Juda sumpserit regnum. Filius viginti et unius anni, id est filius Josiæ habens viginti unum annos, erat Sedecias quum regnare cœpisset, a Nabuchodonosor rege constitutus in regno; et undecim annis regnavit in Jerusalem metropolitana urbe regni Judææ. Undecimus tamen annus regni Sedeciæ non fuit completus : quia, ut dictum est, undecimo anno regni Sedeciæ, mense quarto, quinta die mensis, aperta est civitas ipsa Jerusalem.1 Et fecit in oculis Domini mala culpæ, juxta omnia quæ fecerat Joakim frater ejus, rex Juda, filiusque Josiæ. Quoniam furor Domini erat in Jerusalem et in Juda, id est, quia rigor divinæ justitiæ eum et populum ejus juste reliquit, ipsam quoque Jerusalem et Judæam abjicere voluit. Unde furor seu rigor æquitatis divinæ, non fuit causa vitiorum Sedeciæ, nisi permissive, seu non influendo dona gratiæ ac virtutum : quemadmodum sol recedendo a nobis, fertur causa congelationis, et nauta per suam absentiam, causa est submersionis. Juxta quem modum Isaias loquitur Deo : Quare errare nos fecisti de viis tuis ? indurasti corda nostra ne timeremus te ? Usquequo projiceret eos, id est Sedeciam et populum ejus, a facie sua, id est a sua gratia, defensione ac pio respectu. Et recessit Sedecias a rege Babylonis, inobediendo, rebellando, pactum seu juramentum frangendo.

Porro quo tempore rex Babylonis venerit contra Sedeciam, obsederitque Jerusalem, declaratur quum subditur :2 Factum est autem in nono anno regni ejus, scilicet Sedeciæ, venit rex, etc. Quæ omnia dicta sunt supra.3 Mense autem quarto, undecimi scilicet anni regni Sedeciæ, obtinuit fames civitatem, id est, habitatores Jerusalem compulsi sunt fame dare se victos ac fugere. Exieruntque omnes viri bellatores de civitate nocte per viam portæ, etc. Totum istud scriptum est supra atque expositum.

In mense autem quinto undecimi anni Sedeciæ, venit Nabuzardan princeps militiæ in Jerusalem; et incendit domum Domini et domum regis, id est templum itemque palatium. Quamvis autem civitas fuerit capta mense quarto anni præfati, quinto tamen ejusdem anni mense combusta est : cujus ratio est inducta. Columnas quoque æreas quæ erant in domo Domini, quas Salomon fieri jussit, et in porticu templi constituit, et bases columnarum istarum, et mare æneum, quod erat vas rotundum et magnum in quo lavabant se sacerdotes, quod erat in domo Domini, puta in atrio sacerdotum, confregerunt Chaldæi, et tulerunt omne æs eorum in Babylonem. Integra enim convenienter ferre non poterant; vel forte in contemptum Judæorum ea fregerunt. Et lebetes, id est ollas sive caldarias, in quibus sacrificiorum carnes coqui solebant, et creagras, id est fuscinulas ad extrahendum carnes oblatas, et psalteria, id est musica instrumenta, in quibus canebant

13 17 18 Is. LXIII, 17. C D III Reg. vii, 15, 21.

Levitæ, et phialas, id est vasa unguentorum, ex quibus reges et sacerdotes, vasaque templi (ut dicitur) ungebantur, et mortariola, in quibus scilicet comminuebantur materiæ unguentorum; et hydrias, in quibus vinum et oleum servabantur, et urceos, et pelves, et candelabra, et cyathos, id est vasa in quibus (ut dicitur) probabantur vinum et oleum, an essent apta in sacrificium; et vitulos duodecim æreos, qui erant sub basibus, id est suppositi basibus seu partibus fundi maris ænei, secundum quosdam. Non erat pondus æris omnium vasorum horum. Hoc per hyperbolen dicitur, ad designandum magnam valde quantitatem materiæ vasorum illorum, sicut in libro Josue, filii Ruben et Gad leguntur construxisse altare magnitudinis infinitæ.4

Consequenter diversarum prædictarum ærearum forma describitur columnarum. De columnis autem duabus præfatis, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, similiter in alia, et hoc, quantum ad stipitem columnarum; et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam, quoad ejus rotunditatem. Porro grossitudo ejus, quatuor digitorum: per grossitudinem, spissitudinem columnæ intelligendo. Columnæ enim erant interius cavæ: ideo sequitur, et intrinsecus cava erat columna, non solida. Et capitella, scilicet parva capita super utramque columnam, ærea. Quælibet enim habuit proprium capitellum artificiose formatum. Et altitudo capitelli unius quinque cubitorum. Tot cubitos habuit capitellum utrumque. Et retiacula, et malogranata super vel supra coronam, id est capitellum consistens super caput columnæ: siquidem ad capitelli decorem apposita ei fuerunt ærea malogranata ac retiacula. Et fuerunt malogranata nonaginta et sex dependentia a quolibet capitello prædicto, et centum retiaculis circumdabantur omnia malogranata hæc.5 Fuit quippe in qualibet columna unum totale retiaculum; tamen in eo fuisse scribuntur centum distinctiones, quot et ordines in malogranatis ponuntur.

A De istis hoc loco superficialiter transeo, quia non hic, sed in libris Regum et Paralipomenon, specialem obtinent locum.

Et tulit magister militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum. David namque constituit viginti quatuor ordines sacerdotum in ministerio templi, ut legitur primo Paralipomenon. Et tres custodes vestibuli templi. Et de civitate Jerusalem eunuchum unum, qui erat præpositus super viros bellatores, et septem6 viros de his qui videbant faciem regis Sedeciæ, id est, ei familiarius adstiterunt. Verumtamen quarto Regum leguntur quinque fuisse; sed numerus minor non excludit majorem, nisi cum signo adjuncto. Qui inventi sunt in civitate Jerusalem, in qua se absconderunt. Et scribam principem militum, qui probabat tirones, an scilicet apti essent ad actus militares exercitiumque armorum. Iste princeps militiæ, quarto Regum dicitur Sopher. Et sexaginta viros de populo terræ Judææ.7 Et adduxit eos ad regem Babylonis in Reblatha. Et percussit, id est, occidi fecit, eos rex Babylonis.

Et translatus est Juda, id est populus regni Juda, de terra sua in Babylonem. Cœpitque translatio ista sub Jechonia filio Joakim rege Juda, ut legitur quarto Regum. Ideo subditur: Iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo regni sui, Judæos tria millia et viginti tres. Istud fuit quando transtulit Jechoniam. Verumtamen quarto Regum leguntur multo plures tunc fuisse translati:8 ibi quoque habetur, quod octavo anno regni sui transtulerit eos.9 Ad quorum primum aliqui dicunt, quod hic solummodo exprimuntur illi qui fuerunt de tribu Juda, ibi vero et illi qui de aliis tribubus Israel erant. Ad secundum dicunt, quod hic ponuntur anni Nabuchodonosor ab eo tempore, quo sibi subjecit Joakim regem Juda, ibi vero anni ejus a principio regni sui. Uno autem anno ante hanc subjectionem regnavit. Posset etiam responderi, quod in talibus computationibus interdum pars anni pro anno annumeratur, et interdum ob suam incompletionem omittitur.1011 In anno octavodecimo imperii sui Nabuchodonosor transtulit de Jerusalem animas octingentas triginta duas, id est totidem homines, sumendo partem pro toto, præsertim quum principalior pars hominis anima sit, dicente Philosopho quod homo maxime esse videtur suus intellectus. Isti fuerunt cum Sedecia rege translati. Quod autem hic dicitur, factum hoc esse anno octavodecimo Nabuchodonosor, quum jam in præcedenti capitulo dictum sit combustam Jerusalem nonodecimo anno Nabuchodonosor, concordandum est secundum duplicem responsionem prætactam. In anno vicesimo tertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiæ Judæorum animas septingentas quadraginta quinque. Hoc factum asseritur, quando Nabuchodonosor vastavit ac vicit civitates ac regiones Judææ vicinas, ad quas multi Judæorum confugerant: qui illico deprehensi, in Babylonem abducti feruntur.

Omnes ergo animæ, id est, numerus istorum diversis temporibus translatorum, quatuor millia sexcentæ. Ista est summa eorum de quibus jam facta est mentio. Dicunt quoque aliqui, quod multo plures fuerunt, quam vel hic, vel quarto Regum determinatur; sed notabiliores hoc loco et in libro Regum sunt computati.

Et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Joachin regis Juda, qui alio nomine dictus est Jechonias, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, filius Nabuchodonosor, qui patri suo successit in regno, duodecimo mense anni tricesimi septimi jam præfati, nona die mensis12 duodecimi, ipso anno regni sui, id est primo anno sui imperii (unde quarto Regum legitur:13 Anno quo regnare cœpit, sublevavit, etc.), caput Joachin regis Juda, et eduxit eum de domo carceris.14 Et locutus est cum eo bona. Et posuit thronum ejus super thronos regum qui erant post se in Babylone, id est, ceteris regibus ipsi Evilmerodach in Babylone subjectis, præposuit Joachin regem. Et mutavit vestimenta carceris, id est, vestibus tristibus abjectis, induit eum vestimentis jucunditatis, pretiosis, regalibus sive purpureis. Et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitæ suæ, quamdiu incolumis fuit et simul vixerunt: et nomine panis, omne genus cibi ac potus exprimitur. Et cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis prænominato per singulos dies, usque ad diem mortis suæ. Hanc autem prosperitatem Jechoniæ Jeremias supra prædixit. Præterea, sicut quidam probabiliter dicunt, quum Nabuchodonosor in amentiam versus fuisset, filius ejus Evilmerodach regnum assumpsit, et crudeliter se habebat, multaque mala commisit, et de patris sui plagatione gavisus est. Hinc Nabuchodonosor ad se reversus, et restitutus in regno, auditis impietatibus filii sui, eum incarceravit in domo ubi et Joachin fuit: sicque cum eo familiaritatem contraxit, unde et eum promovit.

Et factum est postquam in captivitatem ductus est Israel, id est populus regni Juda, et qui de ceteris tribubus Israel fuerunt in regno Juda, et Jerusalem destructa est, sedit Jeremias flens, et planxit lamentationem hanc in Jerusalem, id est in loco ubi ante stabat Jerusalem; et amaro animo suspirans et ejulans, dixit. Totum istud, secundum expositores, ab aliquo forsitan expositorum adjectum est, ad continuandum sequentia, scilicet Threnos Jeremiæ, libro ejus, ita quod non est de integritate libri. Consequenter ergo ad expositionem Threnorum est procedendum. Ad gloriam omnipotentis superdignissimi Creatoris, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

Footnotes

  1. Jer. xxxix, 2. ↩

  2. IV Reg. xxiv, xxv. ↩

  3. Jer. xxxix, 1. ↩

  4. Josue XXII, 10. ↩

  5. II Par. III, 15-17; IV, passim. ↩

  6. IV Reg. XXIV, 14-16. ↩

  7. IV Reg. XXV, 19. ↩

  8. I Par. XXIV, 4-19. ↩

  9. IV Reg. xxiv, 12. ↩

  10. Josue ↩

  11. III Reg. VII, 15 et seq.; ↩

  12. IV Reg. xxv, 8. ↩

  13. * vicesima quinta ↩

  14. IV Reg. xxv, 27. ↩

Chapter 75 of 75