Articulus 74
DE MORALITATE EJUSDEM CAPITULI QUINQUAGESIMI PRIMI.
POTERANT quidem de tropologia explanati capituli multa induci; sed quia jam præhabita sunt, reiteranda non reor: unde non nisi aliqua principaliora hujus capituli loca breviter tropologice tangam. Cadent interfecti in terra Chaldæorum, id est in consortio impiorum populum Dei vastantium, qui propriis suis crudelitatibus animas suas occidunt, atque ab invisibilibus hostibus conculcantur. Quoniam non fuit viduatus Israel, id est populus christianus Deum fide contemplans, et Juda, id est plebs fidelis confitens Deo, a Deo suo. Horum enim Ecclesia sponsa est Christi: quæ etsi vicissim exigentibus suis peccatis, vel ob majorem suam felicitatem permittatur a Christo temporalibus adversitatibus affici ac impleri, non tamen viduatur ab ipso, quia non in finem eam relinquit, imo purgatam gratiosius recipit. Calix aureus Babylon, id est societas reproborum ac injustorum, in manu Domini, inebrians omnem terram, id est Ecclesiam militantem peregrinantem in terra, quia per reprobos purgat, probat, exercet Deus electos. Ideo Abel esse renuit, quem Cain malitia non exercet.
Curavimus Babylonem, et non est sanata. Ex hoc innuitur, quod angeli qui animabus nostris quasi medici adhibentur, obstinationem et incorrigibilitatem sibi commissorum cernentes, deserunt eos saltem in parte. Istud quoque prælati et prædicatores dicere possunt, dum peccatores quibus verba Dei proponunt, et omnibus sibi possibilibus modis pro eorum conversione diu laborant, intuentur nullatenus velle converti. Unde et Christus ait discipulis: Quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite super eos.1 Protulit Dominus justitias nostras. Hoc est quod ait Psalmista:2 Educet quasi lumen justitiam tuam; et Isaias, Et erumpet quasi lumen justitia tua.3
Quæ habitas super aquas multas, id est in carnalium affectionum profluviis, et in fluxu luxuriæ vel abundantia sæcularis prudentiæ, locuples in thesauris tuis, venit finis tuus (brevis nempe est delectatio vitæ carnalis) pedalis præcisionis tuæ, ut penitus de electorum consortio eradiceris. Metuant id, qui divitias atque delicias sæculi quærunt et diligunt: quorum interior obturatus est oculus, non appretians digneve ponderans spiritualia Spiritus Sancti dona. Stultus factus est omnis homo a scientia: qui scilicet se sapientem reputat, inaniter glorians in se ipso, et alios spernere pronus, quia Salomon ait:4 In multa sapientia multa est indignatio. Paulus quoque: Qui se existimat, inquit, aliquid scire, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.5 Et reddam Babyloni omne malum quod fecit in Sion, id est, in sæcularibus vindicabo quidquid molestiæ devotis spiritualibusque intulerint.
Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram. Quamvis hoc contra diabolum dictum intelligi queat (cui per Zachariam Dominus loquitur: Quis tu, mons magne, coram Zorobabel in planum?) qui habitantes in terra seducit, convenienter tamen accipitur contra principes injustos atque indignos prælatos, qui ratione potestatis, auctoritatis et præsidentiæ, montes dicuntur;6 et quoniam alios scandalizant, pestiferi nuncupantur: qui directe aut indirecte universam terram sibi subjectam, id est gregem sibi creditum, mente corrumpunt peccati læsura, a veritatis atque justitiæ integritate eos trahendo. Quos utique montes Deus altissimus nimis horribiliter visitabit, quemadmodum subditur: Evolvam te de petris, id est cordis tui duritiis, vel firmitate habitaculi, ceterisque munitionibus quibus inniteris, et contra Deum ac æquitatem te armas; et dabo te in montem combustionis, id est, in ignem gehennæ te mittam. Et non tollent de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamento: id est, nullum relinques filium tibi in pravitate conformem, qui aptus sit præesse et esse lapis angularis, ceteros per caritatem et pacem conjungens, vel aliorum fundamentum, quod illorum imbecillitatem portet ac roboret.
Devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres. Hoc cunctis iniquis impœnitentibus, potissime carnalibus, competit: quorum corda privavit diabolus donis gratiæ atque virtutum, ita ut infirmissimi sint ad resistendum peccatis; imo ut mulier, concupiscentiis suis, vanitatibus, tentationibusque vincuntur. Quibus competit illud Osee: Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit. Hæc dicit Dominus: Filia Babylonis, id est plebs mundana peccatis confusa, quasi area; tempus trituræ, id est hora castigationis seu punitionis ejus, propinquat et instat. Adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus, ut de societate et horreo Ecclesiæ militantis tollatur, in tartarumque labatur. Unde Jacobus protestatur: Ecce Judex ante januam adsistit.
Deinde in persona Ecclesiæ afflictæ, seu animæ tentationibus victæ, subjungitur: Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis, id est diabolus princeps confusionis, vel quicumque persecutor iniquus, qui me ad peccata inducendo, spiritualiter me consumpsit ac depauperavit omnino; reddidit me quasi vas inane, ita quod vasis iræ ac perditionis similis sum effecta, nec apta ad actus virtutum, nisi reformer a Deo. Absorbuit me quasi dra-
26
30
33
34
Osee vii, 9.
Jacob. v, 9. co, replevit ventrem suum teneritudine mea, id est me ipsa, quæ dum fui in caritate et gratia, eram Dei sponsa ac filia, habens cor molle et carneum, ad compunctionem omnemque devotionem bene dispositum.
In calore eorum ponam potus eorum. Hoc reprobis accidit in inferno, ubi de potu sulfureo bibent. Ut leones rugient, executient comas suas: juxta illud Apocalypsis, Manducaverunt linguas suas præ dolore, et blasphemaverunt Deum cœli præ doloribus et vulneribus suis. Deducam eos quasi agnos ad victimam: id est, in infernum corruent, non valentes resistere, juxta illud Psalmi: Sicut oves in inferno positi sunt; mors depascet eos. Quomodo capta est Sesach, id est quicumque dives, pretiose indutus et splendide epulans? qui vinculis dæmonum undique circumligatur, et cum epulone in inferno sepelietur. Sesach autem byssus sacci interpretatur. Et visitabo super Bel in Babylone. Per Bel, qui interpretatur vetustas, designatur diabolus hostis antiquus, vel quicumque in vitiis inveteratus, qui alios traxit ad culpam. Et ejiciam quod absorbuerat, de ore ejus, id est, animas quæ per simplicitatem, aut simili modo ab istis deceptæ sunt, per gratiam recuperabo, et Christo incorporabo.
Egredimini de medio Babylonis, id est sæcularis conversationis, ut salvet unusquisque animam suam, evadendo pœnas inferni, et promerendo gaudia cœli. Et ne mollescat cor vestrum formidolosa mollitie, quæ contrariatur constantiæ atque fiduciæ mentis in Deo, et timeatis auditum qui audietur in terra, quod scilicet omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur, quod item per multas tribulationes oportet salvari; item, quod arcta sit via salutis, gravis quoque infestatio dæmonis. Et veniet in anno auditio: ideo non timeatis, quoniam cito primo vestræ conversionis anno, percipietis quod Dominus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter, quod etiam jugum Do-
39
38
Apoc. XVI, 10, 11.
40
Ps. XLVIII, 15.
41
Luc. XVI, 19.
Ibid. 22.
44
45
46
II Tim. III, 12.
Act. XIV, 21.
Matth. VII, 14.
Rom. XVI, 20. mini sit suave: quod ipse quoque affirmat,
Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Et post hunc annum auditio, id est consolatio magna de reditu vestro ad patriam Beatorum (juxta illud:7 Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi, In domum Domini lætantes ibimus), vel consolatio de spirituali profectu, ita quod omnia quæ ante cum difficultate fecistis, jam cum ingenti alacritate agatis, mundo vobis in nauseam verso, atque quam dulcis sit Deus gustato; et iniquitas in terra, id est in eis qui terrena amantes nolunt converti, et dominator super dominatorem, id est, Christum dominatorem habebitis, qui incomparabiliter fortior est ad salvandum vos, diabolo cui ante servistis. Laudabunt super Babylonem cœli et terra, id est, de impiorum et persecutorum damnatione laudabunt omnipotentis Dei justitiam omnes justi in cœlo et in terra, juxta illud Apocalypsis:89 Exsultate, cœli, et sancti Apostoli et Prophetæ, quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa, scilicet Babylone.10
Qui fugistis gladium, quo mundus iste percutitur, scilicet impugnationem diaboli, venite, proficiendo de virtute in virtutem, et nolite stare, appropinquando ad Deum affectione amoris. Recordamini procul Domini, scilicet de præsenti exsilio, quia dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino, et longe distamus a Deo dissimilitudine, non loco;11 et Jerusalem illa cœlestis ascendat super cor vestrum, ut contemplemini non ea quæ videntur, sed quæ non videntur, adspirantes semper ad patriam, cupientesque dissolvi et esse cum Christo.12 Operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini, id est invisibiles hostes, vel ceteri animarum corruptores atque indigni prælati, super congregationem fidelium, quibus Apostolus ait :
Templum Dei sanctum est, quod estis vos.
Postremo per Saraiam principem prophetiæ, et projicientem libellum Jeremiæ in Euphraten, ad designandum Babylonis ruinam, significantur viri divini, laudibus Dei semper intenti, et contra mundi vanitatem jugiter prædicantes sive scribentes, ejus instabilitatem, fallaciam, damnationemque pandentes : qui et sensibilibus signis lapsum ejus demonstrant.
His vero quæ in istis duobus capitulis contra Babylonem dicuntur, consonant quæ in Apocalypsi de Babylone mystice conscribuntur. Ubi et dicitur: Sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra non invenietur.1314
Qualis autem fuerit Babylon, historiographi scribunt, dicentes : Babylon erat civitas ita excellens, ut pene incredibile videatur eam potuisse construi aut destrui humano opere aut arte humana. Erat etenim sita in amplitudine latissimi atque planissimi campi, undique conspicua, in quadro posita, atque ex natura loci lætissima. Latitudo muri quinquaginta cubitorum, altitudo vero ducentorum exstitit cubitorum. A fronte murorum habuit centum æreas portas. Murus quoque ex cocto latere et interfuso erat bitumine. Quodlibet autem latus civitatis sedecim milliaria, id est octo leucas, in longitudine habuit. Capitolium vero ipsius, fuit turris illa Babel post diluvium facta, habens in altitudine quatuor millia passuum.15 In hac urbe erant templa marmorea, statuæ aureæ, plateæ auro lapidibusque fulgentes. Nunc vero infra mœnia est vastissima solitudo et bestiarum tumultus. Et sicut B. Hieronymus percepisse se dicit, sunt ibi venationes regales: unde et muri coctiles aliquando instaurantur propter bestias includendas, ut facilius capiantur.16
Footnotes
Chapter 74 of 75